epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
17.11.2012 Views

151 EPISTOLA 2459 152 Primum sacramenta esse non solum externae professionis notas coram hominibus, sed testimonia ac tesseras gratiae Dei et promissionum sigilla quae fidem nostram melius 2 ) confirment. Itaque duplicem esse eorum usum, ut coram Deo sustineant conscienüas, deinde coram mundo pietatem testentur. Ad haec Deum, sicuti verax- est ac fidelis, arcana spiritus sui virtute praestare qiiod exteris signis figurât: ideoque ex parte ipsiusDei non proponi vacua signa, sed voritatem et efficaciam simul coniunctam esse. Kursus non esse inclusam spiritus gratiam aut virtutem externis signis, quia nee aequaliter nee promiscue omnibus prosunt, nee effectus etiam eodem momento apparet : sed Deum libère, prout visum est, sacramentis uti ut electis adminicula sint in salutem, aliis nihil conférant adeoque cédant in exitium. Denique sacramenta nihil prodesse nisi fide reeipiantur, quae singulare est donum spiritus, nee a terrenis elementis pendet sed a coelesti eiusdem spiritus operatione. Tantum externa adminicula pro infirmitate captus nostri adiungi. Quod ad sacram Christi coenam peculiariter spectat, convenu sub symbolis panis et vini proponi corporis et sanguinis Christi communicationem, neque simpliciter nobis in memoriam revocari, Christum semel pro nobis fuisse in cruce oblatum, sed sacram illam unitatem nobis sanciri, qua fit ut mors eius nobis sit vita: nempe dum insiti in eius corpus vere ab ipso alimur, non secus ac eibus et potus corpora nostra végétant. Oonvenit etiam Christum vere et efficaciter implere quidquid analogia signi et rei signatae postulat: ideoque vere nobis in coena offerri communicationem cum eius corpore et sanguine, vel (quod idem valet) nobis arrham sub pane et vino proponi quae nos faciat corporis et sanguinis Christi participes. Restant capita de quibus vel quid sentiendum sit vel quomodo loquendum nondum plane liquet. Quisquis autem sano rectoque iudicio praeditus «imul compositum affectum et sedatum adferet fatebitur solum dé modo edendi esse certamen: quia palam et ingenue asserimus Christum fieri nostrum ut quae possidet bona nobiscum deinde communicet: eius quoque corpus non modo semel fuisse datum in salutem nostram, dum ad expianda peccata immolatum in cruce fuit, sed quotidie nobis in alimentum porrigi, ut dum ipse habitat in nobis bonorum etiam eius omnium societate fruamur. Vivificum denique esse tradimus quia vitam suam nobis inspirât, non secus atque ex panis succo vigorem 2) quodam modo BuM. trahimus. Ergo prout diversa edendi ratio statuitur, ex hoc fonte oriuntur lites. Nostra autem definitio est, corpus Christi comedi quia spirituale est animae alimentum. Kursus alimentum a nobis vocatur hoc sensu quia incomprehensibili spiritus virtute nobis vitam suam inspirât, ut sit nobis communis, non secus atque a radiée arboris vitalis succus in ramos se diffundit, vel a capite in singula membra manat vigor. In hac definitione nihil captiosum, nihil obscurum, nihil ambiguum vel flexiloquum. Quod autem quidam hac dilucida simplicitate non contenu volunt Christi corpus ore deglutiri, nee scripturae autoritate, nec veteris ecclesiae testimonio nituntur: ut mirum sit homines mediocri iudicio et eruditione praeditos tam pertinaciter de novo commehto certare. Quod docet scriptura in controversiam a nobis minime vocatur, Christi carnem vere esse cibum et sanguinem vere esse potum, • quia et vere a nobis peroipiuntur et in solidam vitam sufficiunt. Hanc quoque communicationem in sacra coena exhiberi profitemur. Quisquis ultra urget, metas certe transsilit. In verbo quoque essentiali insistere non est rationi consentaneum quando de sacramentis agitur,. quibus peculiarem loquendi formam scriptura adsignat, unde sequitur sacramentali modo debere haec verba exponi: Hoe est corpus meum, item: Panis quem frangimus communicatio est corporis Christi. Porro quod suspicantur quidam subesse aliquid periculi, faoile est huic timori obviam ire. Quia sacramentalis loquutio figurata esse dicitur, figura veritatem everti putant. Atqui tenendum est, figuram non pro inani spectro poni, sed grammatice sumi ad notandam metonymiam: ne quis putet ita simpliciter panem vocari corpus Christi, ut Christus ipse vocatur Dei filius. Nomen ergo corporis figurate ad panem transfertur, neque tarnen figurative, ac si nudam et vanam corporis sui imaginem oculis nostris obiieeret Christus : quia Veritas a figura non excluditur, sed tantum notatur discrimen inter signum et rem signatam, quod coniunctioni non répugnât. Si modo facessant cavillationes, ut in concordia quaerenda fieri decet, nihil est in hac docendi ratione odiosum, vel quod in sinistram partem trahi debeat, et tam sensu quam usu communi semper approbata fuit. Inprimis obstaculum de corporis immensitate submovere necesse est. Nisi enim constet finitum esse coeloque comprehendi, nulla erit dissidii conr ciliandi ratio. Nam quod absurdum quibusdam esse videtur, non ubique esse ex quo divinitati unitum est, facile diluitur. Etsi enim naturae duae unam mediatoris personam efficiunt, utrique tarnen manet sua proprietas distincta, quandoquidem aliud est unio quam unitas. Nec de ea re olim .disceptatum

153 1556 MAI. 154 fait, quia uno omnium consensu receptum erat, Christum filium Dei mediatorem et caput nostrum, sicuti in gloriam coelëstem semel est receptus, ita locorum intervallo quoad carnem esse a nobis dissitum : divina autem essentia et virtute, gratia etiam spirituali, coelum et terram replere. Hoc constituto licebit admittere loquendi formas, in qùibus nonnulli ob ambiguitatem sunt perplexi, sub pane Tel cum pane nobis dari Christi corpus: quia non substantialis unio corruptibjlis cibi cum Christi carne sed sacramentalis notatur coniunctio. Hoc autem controversia caret apud omnes pios, inseparabile esse vinculum signi et rei signatae in promissione ipsa, qua Deus nihil fallaciter ostentat, sed figurât quod vere et re ipsa praestat. Porro frustra litigatur de corpore duplici. Mutata quidem fuit conditio in Christi carne, ubi in coelëstem gloriam recepta quidquid terrenum mortale vel caducum erat exuit. Interea tarnen statuere oportet, non aliud corpus vivificum nobis esse, aut vere cibum posse censeri, nisi quod pro expiandis peccatis crucifixum est, sicuti et verba sonant. Idem ergo corpus, quod semel filius Dei patri in sacrificium obtulit, quotidie nobis in coena offert ut sit in spiritualè alimentum. Tantum de modo tenendum est quod nuper attigi, non opus esse descendere carnis essentiam e coelo ut ea pascamur, sed ad penetranda impedimenta et superandam locorum distantiam sufficere spiritus virtutem. Interea non negamus quin modus hic humanae menti sit incomprehensibilis, quia neque naturaliter caro esset vita animae, neque e coelis vim suam ad nos exsereret, neque frustra communicatio quae nos facit carnem e carne Christi et ossa ex ossibus eius vocatur a Paulo magnum mysterium. Ergo in sacra coena miraculum agnoscimus, quod et naturae fines et sensus nostri modum exsuperat, dum Christi vita nobis fit communis et eius caro nobis in alimentum datur. Modo quaecunque definitioni nuper positae repugnant commenta procul facessant: qualia sunt de corporis ubiquitate, vel de occulta sub panis symbolo inclusione, vel de substantial in terris praesentia. Haec ubi transacta fuerint emergit adhuc dubitatio de voce substantiae, cuius sedandae haec videtur esse expedita ratio, ut crassa imaginatio tollatur de manducatione carnis, ac si corporalibus eibis esset similis qui ore sumpti in ventrem descendunt. Nam ubi haec absurditas remota fuerit non est cur negemus substantialiter nos pasci Christi carne, quia vere coalescimus eûm ipso in unum , corpus per fidem, et ita unum cum ipso efficimur. Unde sequitur substantiali societate nos cum ipso coniungi, non secus ac substantialis vigor a capito in membra defluit. Definitio igitur statuenda erit: substantialiter nos fieri carnis Christi participes, non quod fiat carnalis quaedam mixtura', vel quod caro Christi e coelis elicita in nos penetret, vel quod ore deglutiatur, sed quia non secus amnios nostras vivificet Christi caro, quoad vim et efficaciam, ac panis vinique substantia corpora aluntur. Aliud pràeterea caput controversum est de voce spvritualiter, a qua multi abhorrent, quod putant imaginarium aliquid vel inane notari. Ergo hie etiam succurrat definitio necesse est. Spiritualis ergo manducatio carnali opponitur. Carnafis autem vocatur qua putant quidam substantiam ipsam Christi in nos transfundi, sicuti panis comeditur. Ex opposite autem dioitur spiritualiter corpus Christi nobis dari in coena, quia facit arcana spiritus sancti virtus ut quae locorum spatio distant inter se uniantur, ac proinde ut e coelo ad nos penetret vita ex carne Christi, quae vis et facultas vivificandi non incommode abstractum aliquid a substantia dici posset, modo sane hoc et dextre intelligatur: manere scilicet in coelo Christi corpus et tarnen ad nos qui in terra peregrinamur vitam ex eius substantia manare ac pervenire. Quod quidam a nobis duplicem manducationem inscite confundi iactant: negamus inscitianos praetermittere quod sibi fabrioarunt ipsi de sacramentali esu, quem volunt esse substantiae carnis absque effectu vel gratia. Nihil autem tale vel scripturis proditum vel ecclesiae veteris testimonio suffultum est. Nam certe Veritas et res sacramenti non tantum est applicatio beneficiorum Christi, sed Christus ipse cum morte et resurrectione sua. Quare non dextri sunt interprètes qui ab una parte Christum statuunt vacuum omnibus spiritus sui donis omnique virtute, ab altera coniungunt eum cum spiritualibus donis et manducationis fructu: quia non potest sine contumelia separari a spiritu suo, non magis quam a se ipso divelli. Nee vero illis suffragantur Pauli verba: reos esse corporis Christi qui indigne comedunt panem coenae, quando reatus non adscribitur receptioni, nee usquam legitur, nee rationi consentaneum est, in damnationem cuiquam cedere quod Christum reoipiat, sed damnantur qui eum respuunt. Conveniat igitur de hoc quoque capite, sacramentaliter Christi corpus comedi ab impiis, non vere nee re ipsa, sed signo tenus. Haec definitio explicat quaestionem quid sit in coena per fidem recipere Christi corpus. Quibusdam suspiciosum est nomen fidei ac si veritatem et effectum everteret. Atqui longe secus acoipere convenit, quia scilicet non aliter Christo coniungimur, quam si mentes nostrae mundum transscendant. Nostrae itaque cum Christo coniunctionis vinculum est fides, quae sursum nos attollit et anchoram suam iaoit in coelo, ut in sua gloria potius quae-

151 EPISTOLA 2459 152

Primum sacramenta esse non solum externae

professionis notas coram hominibus, sed testimonia

ac tesseras gratiae Dei et promissionum sigilla quae

fidem nostram melius 2 ) confirment.

Itaque duplicem esse eorum usum, ut coram

Deo sustineant conscienüas, deinde coram mundo

pietatem testentur.

Ad haec Deum, sicuti verax- est ac fidelis,

arcana spiritus sui virtute praestare qiiod exteris

signis figurât: ideoque ex parte ipsiusDei non proponi

vacua signa, sed voritatem et efficaciam simul

coniunctam esse. Kursus non esse inclusam spiritus

gratiam aut virtutem externis signis, quia nee

aequaliter nee promiscue omnibus prosunt, nee effectus

etiam eodem momento apparet : sed Deum libère,

prout visum est, sacramentis uti ut electis adminicula

sint in salutem, aliis nihil conférant adeoque

cédant in exitium.

Denique sacramenta nihil prodesse nisi fide

reeipiantur, quae singulare est donum spiritus, nee

a terrenis elementis pendet sed a coelesti eiusdem

spiritus operatione. Tantum externa adminicula pro

infirmitate captus nostri adiungi.

Quod ad sacram Christi coenam peculiariter

spectat, convenu sub symbolis panis et vini proponi

corporis et sanguinis Christi communicationem, neque

simpliciter nobis in memoriam revocari, Christum

semel pro nobis fuisse in cruce oblatum, sed

sacram illam unitatem nobis sanciri, qua fit ut mors

eius nobis sit vita: nempe dum insiti in eius corpus

vere ab ipso alimur, non secus ac eibus et potus

corpora nostra végétant.

Oonvenit etiam Christum vere et efficaciter

implere quidquid analogia signi et rei signatae postulat:

ideoque vere nobis in coena offerri communicationem

cum eius corpore et sanguine, vel (quod

idem valet) nobis arrham sub pane et vino proponi

quae nos faciat corporis et sanguinis Christi participes.

Restant capita de quibus vel quid sentiendum

sit vel quomodo loquendum nondum plane liquet.

Quisquis autem sano rectoque iudicio praeditus

«imul compositum affectum et sedatum adferet fatebitur

solum dé modo edendi esse certamen: quia

palam et ingenue asserimus Christum fieri nostrum

ut quae possidet bona nobiscum deinde communicet:

eius quoque corpus non modo semel fuisse datum

in salutem nostram, dum ad expianda peccata

immolatum in cruce fuit, sed quotidie nobis in alimentum

porrigi, ut dum ipse habitat in nobis bonorum

etiam eius omnium societate fruamur. Vivificum

denique esse tradimus quia vitam suam nobis

inspirât, non secus atque ex panis succo vigorem

2) quodam modo BuM.

trahimus. Ergo prout diversa edendi ratio statuitur,

ex hoc fonte oriuntur lites. Nostra autem definitio

est, corpus Christi comedi quia spirituale est animae

alimentum.

Kursus alimentum a nobis vocatur hoc sensu

quia incomprehensibili spiritus virtute nobis vitam

suam inspirât, ut sit nobis communis, non secus

atque a radiée arboris vitalis succus in ramos se

diffundit, vel a capite in singula membra manat

vigor. In hac definitione nihil captiosum, nihil

obscurum, nihil ambiguum vel flexiloquum.

Quod autem quidam hac dilucida simplicitate

non contenu volunt Christi corpus ore deglutiri,

nee scripturae autoritate, nec veteris ecclesiae testimonio

nituntur: ut mirum sit homines mediocri

iudicio et eruditione praeditos tam pertinaciter de

novo commehto certare. Quod docet scriptura in

controversiam a nobis minime vocatur, Christi carnem

vere esse cibum et sanguinem vere esse potum, •

quia et vere a nobis peroipiuntur et in solidam

vitam sufficiunt. Hanc quoque communicationem

in sacra coena exhiberi profitemur. Quisquis ultra

urget, metas certe transsilit.

In verbo quoque essentiali insistere non est

rationi consentaneum quando de sacramentis agitur,.

quibus peculiarem loquendi formam scriptura adsignat,

unde sequitur sacramentali modo debere

haec verba exponi: Hoe est corpus meum, item:

Panis quem frangimus communicatio est corporis

Christi. Porro quod suspicantur quidam subesse

aliquid periculi, faoile est huic timori obviam ire.

Quia sacramentalis loquutio figurata esse dicitur,

figura veritatem everti putant. Atqui tenendum

est, figuram non pro inani spectro poni, sed grammatice

sumi ad notandam metonymiam: ne quis

putet ita simpliciter panem vocari corpus Christi,

ut Christus ipse vocatur Dei filius. Nomen ergo

corporis figurate ad panem transfertur, neque tarnen

figurative, ac si nudam et vanam corporis sui imaginem

oculis nostris obiieeret Christus : quia Veritas

a figura non excluditur, sed tantum notatur discrimen

inter signum et rem signatam, quod coniunctioni

non répugnât. Si modo facessant cavillationes,

ut in concordia quaerenda fieri decet, nihil est in

hac docendi ratione odiosum, vel quod in sinistram

partem trahi debeat, et tam sensu quam usu communi

semper approbata fuit.

Inprimis obstaculum de corporis immensitate

submovere necesse est. Nisi enim constet finitum

esse coeloque comprehendi, nulla erit dissidii conr

ciliandi ratio. Nam quod absurdum quibusdam esse

videtur, non ubique esse ex quo divinitati unitum

est, facile diluitur. Etsi enim naturae duae unam

mediatoris personam efficiunt, utrique tarnen manet

sua proprietas distincta, quandoquidem aliud est

unio quam unitas. Nec de ea re olim .disceptatum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!