17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

147 EPISTOLAE 2455—2459 148

mus. Dommartimus varus de rebus mecum loquutus

est. De ecclesia Farisieusi mandatum quod

retulit te dédisse cur mihi non dixeris, quum hic

nuper esses, miratus sum. Responsione fratrum

gavisus sum, ut debui. Sed quia missionem ab

ecclesia sua non petiit Enardus, 8 ) >hoc meum est

. consilium.: Simul ac Morellanus ad nos appulerit

urgendam esse profectionem. *) Nam ubi sibi prospectum

esse Parisienses intelligent, melius detegetur

eorum voluntas. Quod si de Enardo retinendo

contondant, quia tarnen liber non est, tempus

sibi ad ecclesiam visendam postulabit. Sed utinam

brevi incolumis adsit Morellanus, ut eius praesentia.

certius consilium nobis suppeditet.

De conventu non audeo sicut multi cuperent

satagere. Satis est meo iudicio, quod ingenue profiteor,

si accersar me paratum fore. Tigurini quidem

sic abhorrent, ut subeunda sit eorum offensio

si accedam. Nuper prolixe summaque vehementia

a me contendit Bullingerus ut haec de quibus sermo

habetur exordia abrumperem. 5 ) Mihi quidem decretum

est non obsequi : sed concèdent, opinor, boni

omnes taie mihi temperamentum, ne obiiciant illi me

nimis cupide quidquam molitum esse. Ita iustior

erit excusatio si posthac negem mihi fas esse, quod

altera pars colloquium petet refugere.

Petrus Martyr Tigurum concedit, 6 ) quod mihi

credibile non erat: sed ipse putat patefactum sibi

exitum quo erumpat in libertatem. Dominus bene

vertat. Quid iam ecclesiae Argentin ensi immineat

coniice, quum eo praesente non dubitaverint adversarii

in nos palam bacchari. 7 ) Dominus ergo huic

miserae dissipationi medeatur.

Febris hesterno accessu valedicere mihi visa

est. 8 ) Ita absque ulla sudoris gutta Dominus eluctari

dedit, nisi quod ultimum congressum eras exspecto,

a quo me liberabit idem ipse Dominus. Eius gratiae

et praesidio te commendo. Vale, optime et integerrime

frater. Amici omnes et frater meus te

salutant. Genevae 18. Maii sub coenam 1556.

3) N. 2411.

FARELLUS VIRETO.

4) Qui tarnen m. detnum Iulio ex Alsatia advenu.

5) Bullingerum de his rebus et hominiim animis rectius

iudicasse, into optime, eventus probavit (vide.ad 22. Maii). Transmittal ei certas quasdam literas de negotio

Cf. N. 2442.

cum Calvino tractando.

6) Scilicet ipse non abnuebat, verum detnum d. 23. luhii

a senatu veniam retulit. (.Schmidt p. 186.) ,

7) Vide Martyris epistolam proxime prateedentem.

(Schmidt 185 et infra N. 2479.) \.

8) Cf. praecedentem ad Blaurerum not. 2.

3456.

8ULZERU8 BULLINGERO.

Se frustra antitrmitarium iUum, de quo Bullingerus

ipsi pridem obscure scripserat, Basileae detegere

conatum affirmons iam luculentiora indicia sibi

dari cupit.

(Ex autographo Arch. Turio. Plut. VI. Vol. 155, olim Serin.

B. Epp. Tom. 33, fol. 411. — Simler. Vol. 87.)

Viro praestantissimo D: Heinricho Bullingero.

Tiguri.

S. De quodam sacrosanctae trinitatis impugnatore

') aut calumniatore potius blasphemo memini

te ad me scribere, mi BuUingere, et eo nomine vigilantiam

commendasse. Et res certe digna sit

fideli attentione. Sed qua ratione ad aiitoris inquisitionem

insistam non video, postquam neminem

ego quidem novi, aut fando accepi qui \vel\ mutiret

tale aliquod scelus. Gratissimum ergo receris, si

vel aliquam nobis des circumstantiarum (si aliud

non possis) significationem, ex quibus sit occasio

ceu per vestigia deprehendendi et arcendi perniciosi

et exitialis veneni. Mnltas iam vias, easque

secreto tentavi, quum inter doctos, qui lucubrare

soient, tum chalcographos, ut latens alicubi huiusce

furoris vel scintilla constare posset. Sed frustra

omnia, ut aut commentum esse sparsum per sinistram

suspicionem existimem, aut metu premi conatum.

Tu interim perge etiam nobiscum vigilare,

quod facis, et vale. Basileae 19. Maii Anno 1556.

. 2457.

T. Sulcerus.

(Ex autographo Ood. Goth. 404, fol. 319. — Edidit Bretsohneider.

p. 194.)

Christi servo insigni P. Yireto Lausannensis

ecclesiae pastori quam fidelissimo.

Lausannae.

2466.1)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!