epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
17.11.2012 Views

127 sus obtulit confessionem in doctrina coenae bone Lutheranam concilio Tridentino. Non nescis hune Principem nunc primas obtinere inter Principes. Nunquam autem mihi persuadebitur, Principes tantillum .de iis cessuros quae palam Imperatori, Ordinibus imperii et concilio exîibuerunt. Noient incurrere infamiae, inconstantiae aut defectionis crimen, quasi videantur vel ferre nos vel colludere cum Zwinglianis, quos neque Augustus, neque Caesar, neque papa ferre vult aut potest, id quod tot et tantis decretis imperiique recessibus testati sunt et evulgarunt. • lam ipse non video quid ad nostras ecclesias ex hoc colloquio aliud redire possit quam ingens dedecus et detrimentum. Quum infecta re domum nostri redierint, increscet indignatio, increscet scandalum et suppeditabitur amplissima impiis ludendi, ridendi et gloriandi materia. Quid quod non frustra metuo, multo acriores de nonnullis aliis dogmatibus contentiones movendas, quam nunc ipsi putemus. In his terrent me exempla. Nam ut modo de colloquiis imperialibus nihil dicam, quantum, obsecro, .maii dédit ecclesiis et Germaniae et Helvetiae colloquiis suis D. Bucerusl Quaesivit sane pacem et bono quodam zelo videbatur curare Telle vulnus filiae Zion, sed ipse rerum eventus evicit imprudenter et male ipsum egisse. Audivi ab Anglis, non fluxae fidei hominibus, rogatum aliquando Bucerum de causa coenae et de causa concordiae respondisse: Yideo Deum nolle per me instrui ecclesias. Opto itaque tibi praecellentem prudentiae spiritum, optime mi frater, ne quid in instituendis periculosissimis colloquiis aliquid agas, cuius postea poeniteat. SiD. Vergerius aliquam tibi aperit spem, miror. Ad me enim scripsit, satagere quidem te pro synodo convocanda, sed frustra. Hac ipsa hora significat animos suorum exasperatissimos esse propter editos a Calvino, Bernhardino et me libellos, neque iam aliud sperandum quam pugnam. Bernenses non puto facile consensuros in ullum colloquium, ut qui adhuc sunt memores quantum ipsos exercuerint quantisque periculis involverint infelicia Buceri colloquia. Quod nostros attinet, vix ullam mittönt legationem, si Berna nullam miserit. Si vero miserint, non alia lege mittent quam ut auscultent, doctrinam ecclesiae nostrae proponant et tueantur, nihil autem vel recipiant vel répudient, probent vel improbent, sed acta ipsa domum référant ad senatum et plebem. Hic enim patrius mos est, neque aliud sibi persuaderi permutent. Sunt enim et ipsi colloquiis illis Buceranis ad fastidium usque ultro oitroque vexati et frustra fatigati. Quod me attinet, mallem sane colloqui cum papistioissimis quam cum hoc hominum genere, quod video humanitatem exuisse et deploranda se armasse pertinaoia, ut ne quid dicam acerbius. 2443—2445 128 Haec multis ad te, vir reverende et frater carissime, recitare volui, ne quid ignorares nostrarum cogitationum. Tu pro tua pietate omnia boni consuls. Vive et vale. Tiguri Oalendis Maii 1556. Literas obsecro probe curato quas aeeipis insoriptas D. Micronio. Mortuus est optimus senex D. PeUicanus, in cuius locum vocatur iam D. Petrus Martyr. Salutant te fratres omnes. 2444. Bullingerus tuus. SBILBRUS BULLINGERO. Westpkalttm increpat. (Exeerptnm ex antographo Bibl. oiv. Taric. F. 62, olim Epp. Tom. 27, fol. 489. — Simler. Vol. 87.) Sed habetis vos homines acerbos et vehementes. Westphalus ea qua solet uti modestia contra neminem hominum, nee maledictis nee immani ulla imprudentia hactenus insurrexit. En tibi simplicitatis in eo exemplum. - Proh dolor quantum vêtus papismus denuo per istos nebulones vereor ne integer restituatur, adeo inorebrescit. Temperantiam vestram sibi conatur adscribere, quam ne imitari quidem novit. Livorem suum in vos reiioit. Oavete tarnen serio, ne non homini triobulato graviter respondeatis. Augusta 2. Maii 1556. Tui ex animo observantissimus Raphael Seiler. 1 ) 2445, POLONI OALYINO. Post mültas et praeclaras laudes desiderium suum declarant ut ipse in Poloniam se eonferre veUt ut nascentem eedesiam bene instituendam cwret. (Ex apographo Cod. Paris. Dupuy Vol. 102, fol. 97.) 2444.1) Vide N. 1932, not. 4.

129 1556 MAI. 130 Singulari doctrina et eximia pietate insigni D. Ioanni Oalvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo domino et fratri in Ohristo amantissimo. Gratiam et pacem in Ohristo. Quantum tibi tuisque laboribus, vir clarissîme, ecolesia Christi debeat, non dubitamus, si pro merito fiat, tibi plurimum deberi. Nos vero, qui omnium fere novissimi videmur, et plus tibi debere fatemur, quod alii ab aliis instituti tu solus prope es cui maiorem partem huius nostri profectus vendioamus. Quantum enim tuis monumentis solidae pietatis nu bib accesserit, quantum armorum contra Antichristum romanum et tot haereticorum monstra nobis per te Dominus suppeditaverit, plus nostrae conscientiae gaudii sentiunt quam cogitatione mens ooncipit, neque vereremur tibi apud te trophaeos quibus dignus es erigere, si per tuam pietatem et modestiam, qua gloriae nominis tui contemptor es strenuus, permitteret. Quod autem ad hune cumulum beneficiorum accedit, ut ex memoriali tuo D. Lismanino dato l ) didicimus, te quoque tua officia offerre ecclesiae nostrae, patrem coelestem, qui tibi hune animum inspiravit, benedicimus. Tibi quoque gratias maximas quas possumus agimus, et sedulo per nomen unigeniti filii Dei precamur, ut quamprimum ipse yeniens hoc promissum praestes. Scis enim procul dubio quibus et quantis obstaculis his primordiis ecclesiae obsistat Satan, quid quoque moliantur Antichristi satellites, qui iam fere sex mensibus legatum papae detinent. 2 ) Scimus nos quoque quibus architectis iaciendo fundamento, et quam strenuis propulsatoribus adversus indefatigatos hostes Christi opus sit. Quibus omnibus agendis quum te Dominus prae caeteris fere omnibus instruxerit, non dubitamus, pro tua in Deum pietate, quin ad tempus, commissa aliis agricolis vinea Domini, ad nostram quoque plantandam et sepiendam nunc venias. Si putaremus te humanae rationis argumentis promoveri, occasiones alias, quibus hoc tibi persuadeamus, quaereremus. Verum quum sciamus te Christi et ecclesiae eius servum esse, satis habuimus si te ex consensu omnium ministrorum ecclesiae nobiliumque ad opem ecolesiae ferendam vocaremus. Tu, si dignum argumentum vocationis tuae a nobis sit, dispioies, et quod videbitur pro tua prudentia et pietate iudicabis. Quod reliquum est, 2445.1) deperdito. 2) Aloysium Lippomanum episcopum Veronengem, qui inter coryphaeos concüii Tridenti fuerat, Paulus 1V. in Polonium misit ut quoeunque modo posset reformationem ecclesiae inhiberet. Is speciatim iussus fuerat a Rege efflagitare capita oeto vel decern magnatum, ex. gr. Bonari sénat oris. (Salig ET. 602 sqq.; Krasinsky, Gesch. der Ref. in Polen 110; Lubien. 76; Süct, Verg. 393.) Calvini opera. Vol. XVI. D. Lisrnaninus, frater in Christo nobis colendus, te Uteris certiorem reddet. Vale, vir clarissime, ecclesiae summum ornamentum. Christus Iesus, unicus servator noster, te suae ecclesiae affliotae servet diu fidelem ministrum et suo spiritu regat. Datum ex Synodo Pinczoviensi 2. Maii anno Domini 1556. Nos ministri renascentis ecclesiae Christi in Polonia nostro et caeterorum fratrum nostrorum absentium nomine, 8 ) Foelix Cruciger Scerrissinius,- minister ecclesiae Christi in Sorenim et superintended ecclesiarum. Gregorius Paulus, minister ecclesiae Pelvicensis et senior ecclesiae. 4 ) Stanislaus Luithomirski, minister ecclesiae Coninensis seoretarins S. R. ae M Us . Stanislaus Sarnioki, minister M. D. Castellani Biere et senior ecclesiae. 5 ) Iacobus Silvius, minister KczefcinzenBis et senior. 6 ) Martinus Taurinus, minister ecclesiae Solecinensis. Martinus Crovicius, minister ecclesiae Wlodistensis. Nos equestris ordinis qui puram evangelii doctrinam suseepimus nostro aliorumque fratrum nostrorum nomine, Io. Bonar de Balicze Castellanus Bieczensis manu propria. Nicolaus Thesznicki in Pinczow manu propria. Stanislaus Lassoczki Stanislaus Sastranicz de Pieskona Skala. Hieronymus Philipovozki manu propria. Stanislaus Karnynzky Ivan. Iacobus Gnoienski. 3) Quod ad orthographiam nomitium polonicorum attinet, memineris nos nihil nisi apographon ante oculos habuisse. 4) V. D. M, in Wöla Cracoviae suburbio et alibi, postea in ipsa Urbe. (Sandii bibl. antitr. 43. Salig IL 581. 649.) 5) Ecclesiae Niedvedensis pastor, vir nobilitate praestans et nt acri ingenio ita et elato animo qui iam tunc (1555 in synodo Pinczoviensi)' ad primatura per ruinam oonoordiae ecclesiarum, quae panlo post (1565) hoc incentore indueta est, grassabatnr. (Lubien. 58.) Fuit adversarius Lismanini et antitrinitariorum, spec. Oregorii Pauli et capeüanus Bonari castellani Biecensis (sie lege pro Biere). 6) Lege: Eozeozinskiensis, quae est parochia in minori Polonia. Hie cum praecedentibus suas partes egit in cd. consensu Sendomiriensi condendo. 9

129 1556 MAI. 130

Singulari doctrina et eximia pietate insigni D. Ioanni

Oalvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo domino

et fratri in Ohristo amantissimo.

Gratiam et pacem in Ohristo.

Quantum tibi tuisque laboribus, vir clarissîme,

ecolesia Christi debeat, non dubitamus, si pro merito

fiat, tibi plurimum deberi. Nos vero, qui omnium

fere novissimi videmur, et plus tibi debere fatemur,

quod alii ab aliis instituti tu solus prope es cui

maiorem partem huius nostri profectus vendioamus.

Quantum enim tuis monumentis solidae pietatis

nu bib accesserit, quantum armorum contra Antichristum

romanum et tot haereticorum monstra

nobis per te Dominus suppeditaverit, plus nostrae

conscientiae gaudii sentiunt quam cogitatione mens

ooncipit, neque vereremur tibi apud te trophaeos

quibus dignus es erigere, si per tuam pietatem et

modestiam, qua gloriae nominis tui contemptor es

strenuus, permitteret. Quod autem ad hune cumulum

beneficiorum accedit, ut ex memoriali tuo D.

Lismanino dato l ) didicimus, te quoque tua officia

offerre ecclesiae nostrae, patrem coelestem, qui tibi

hune animum inspiravit, benedicimus. Tibi quoque

gratias maximas quas possumus agimus, et sedulo

per nomen unigeniti filii Dei precamur, ut quamprimum

ipse yeniens hoc promissum praestes. Scis

enim procul dubio quibus et quantis obstaculis his

primordiis ecclesiae obsistat Satan, quid quoque moliantur

Antichristi satellites, qui iam fere sex mensibus

legatum papae detinent. 2 ) Scimus nos quoque

quibus architectis iaciendo fundamento, et quam

strenuis propulsatoribus adversus indefatigatos hostes

Christi opus sit. Quibus omnibus agendis quum

te Dominus prae caeteris fere omnibus instruxerit,

non dubitamus, pro tua in Deum pietate, quin ad

tempus, commissa aliis agricolis vinea Domini, ad

nostram quoque plantandam et sepiendam nunc

venias. Si putaremus te humanae rationis argumentis

promoveri, occasiones alias, quibus hoc tibi

persuadeamus, quaereremus. Verum quum sciamus

te Christi et ecclesiae eius servum esse, satis habuimus

si te ex consensu omnium ministrorum ecclesiae

nobiliumque ad opem ecolesiae ferendam vocaremus.

Tu, si dignum argumentum vocationis tuae

a nobis sit, dispioies, et quod videbitur pro tua

prudentia et pietate iudicabis. Quod reliquum est,

2445.1) deperdito.

2) Aloysium Lippomanum episcopum Veronengem, qui

inter coryphaeos concüii Tridenti fuerat, Paulus 1V. in Polonium

misit ut quoeunque modo posset reformationem ecclesiae

inhiberet. Is speciatim iussus fuerat a Rege efflagitare capita

oeto vel decern magnatum, ex. gr. Bonari sénat oris. (Salig

ET. 602 sqq.; Krasinsky, Gesch. der Ref. in Polen 110;

Lubien. 76; Süct, Verg. 393.)

Calvini opera. Vol. XVI.

D. Lisrnaninus, frater in Christo nobis colendus,

te Uteris certiorem reddet. Vale, vir clarissime,

ecclesiae summum ornamentum. Christus Iesus,

unicus servator noster, te suae ecclesiae affliotae

servet diu fidelem ministrum et suo spiritu regat.

Datum ex Synodo Pinczoviensi 2. Maii anno Domini

1556.

Nos ministri renascentis ecclesiae Christi

in Polonia nostro et caeterorum fratrum

nostrorum absentium nomine, 8 )

Foelix Cruciger Scerrissinius,- minister

ecclesiae Christi in Sorenim et superintended

ecclesiarum.

Gregorius Paulus, minister ecclesiae Pelvicensis

et senior ecclesiae. 4 )

Stanislaus Luithomirski, minister ecclesiae

Coninensis seoretarins S. R. ae M Us .

Stanislaus Sarnioki, minister M. D. Castellani

Biere et senior ecclesiae. 5 )

Iacobus Silvius, minister KczefcinzenBis

et senior. 6 )

Martinus Taurinus, minister ecclesiae

Solecinensis.

Martinus Crovicius, minister ecclesiae

Wlodistensis.

Nos equestris ordinis qui puram evangelii

doctrinam suseepimus nostro aliorumque

fratrum nostrorum nomine,

Io. Bonar de Balicze Castellanus Bieczensis

manu propria.

Nicolaus Thesznicki in Pinczow manu

propria.

Stanislaus Lassoczki

Stanislaus Sastranicz de Pieskona Skala.

Hieronymus Philipovozki manu propria.

Stanislaus Karnynzky Ivan.

Iacobus Gnoienski.

3) Quod ad orthographiam nomitium polonicorum attinet,

memineris nos nihil nisi apographon ante oculos habuisse.

4) V. D. M, in Wöla Cracoviae suburbio et alibi,

postea in ipsa Urbe. (Sandii bibl. antitr. 43. Salig IL 581.

649.) 5) Ecclesiae Niedvedensis pastor, vir nobilitate praestans

et nt acri ingenio ita et elato animo qui iam tunc (1555 in

synodo Pinczoviensi)' ad primatura per ruinam oonoordiae ecclesiarum,

quae panlo post (1565) hoc incentore indueta est,

grassabatnr. (Lubien. 58.) Fuit adversarius Lismanini et

antitrinitariorum, spec. Oregorii Pauli et capeüanus Bonari

castellani Biecensis (sie lege pro Biere).

6) Lege: Eozeozinskiensis, quae est parochia in minori

Polonia. Hie cum praecedentibus suas partes egit in cd. consensu

Sendomiriensi condendo.

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!