17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

127

sus obtulit confessionem in doctrina coenae bone

Lutheranam concilio Tridentino. Non nescis hune

Principem nunc primas obtinere inter Principes.

Nunquam autem mihi persuadebitur, Principes tantillum

.de iis cessuros quae palam Imperatori, Ordinibus

imperii et concilio exîibuerunt. Noient incurrere

infamiae, inconstantiae aut defectionis crimen,

quasi videantur vel ferre nos vel colludere

cum Zwinglianis, quos neque Augustus, neque Caesar,

neque papa ferre vult aut potest, id quod tot

et tantis decretis imperiique recessibus testati sunt

et evulgarunt. •

lam ipse non video quid ad nostras ecclesias

ex hoc colloquio aliud redire possit quam ingens

dedecus et detrimentum. Quum infecta re domum

nostri redierint, increscet indignatio, increscet scandalum

et suppeditabitur amplissima impiis ludendi,

ridendi et gloriandi materia. Quid quod non frustra

metuo, multo acriores de nonnullis aliis dogmatibus

contentiones movendas, quam nunc ipsi putemus.

In his terrent me exempla. Nam ut modo

de colloquiis imperialibus nihil dicam, quantum,

obsecro, .maii dédit ecclesiis et Germaniae et Helvetiae

colloquiis suis D. Bucerusl Quaesivit sane

pacem et bono quodam zelo videbatur curare Telle

vulnus filiae Zion, sed ipse rerum eventus evicit

imprudenter et male ipsum egisse. Audivi ab Anglis,

non fluxae fidei hominibus, rogatum aliquando

Bucerum de causa coenae et de causa concordiae

respondisse: Yideo Deum nolle per me instrui ecclesias.

Opto itaque tibi praecellentem prudentiae

spiritum, optime mi frater, ne quid in instituendis

periculosissimis colloquiis aliquid agas, cuius postea

poeniteat. SiD. Vergerius aliquam tibi aperit spem,

miror. Ad me enim scripsit, satagere quidem te

pro synodo convocanda, sed frustra. Hac ipsa hora

significat animos suorum exasperatissimos esse propter

editos a Calvino, Bernhardino et me libellos,

neque iam aliud sperandum quam pugnam.

Bernenses non puto facile consensuros in ullum

colloquium, ut qui adhuc sunt memores quantum

ipsos exercuerint quantisque periculis involverint

infelicia Buceri colloquia. Quod nostros attinet, vix

ullam mittönt legationem, si Berna nullam miserit.

Si vero miserint, non alia lege mittent quam ut

auscultent, doctrinam ecclesiae nostrae proponant

et tueantur, nihil autem vel recipiant vel répudient,

probent vel improbent, sed acta ipsa domum référant

ad senatum et plebem. Hic enim patrius mos est,

neque aliud sibi persuaderi permutent. Sunt enim

et ipsi colloquiis illis Buceranis ad fastidium usque

ultro oitroque vexati et frustra fatigati. Quod me

attinet, mallem sane colloqui cum papistioissimis

quam cum hoc hominum genere, quod video humanitatem

exuisse et deploranda se armasse pertinaoia,

ut ne quid dicam acerbius.

2443—2445 128

Haec multis ad te, vir reverende et frater carissime,

recitare volui, ne quid ignorares nostrarum

cogitationum. Tu pro tua pietate omnia boni consuls.

Vive et vale. Tiguri Oalendis Maii 1556.

Literas obsecro probe curato quas aeeipis insoriptas

D. Micronio. Mortuus est optimus senex D. PeUicanus,

in cuius locum vocatur iam D. Petrus Martyr.

Salutant te fratres omnes.

2444.

Bullingerus tuus.

SBILBRUS BULLINGERO.

Westpkalttm increpat.

(Exeerptnm ex antographo Bibl. oiv. Taric. F. 62, olim Epp.

Tom. 27, fol. 489. — Simler. Vol. 87.)

Sed habetis vos homines acerbos et vehementes.

Westphalus ea qua solet uti modestia contra

neminem hominum, nee maledictis nee immani

ulla imprudentia hactenus insurrexit. En tibi simplicitatis

in eo exemplum. - Proh dolor quantum

vêtus papismus denuo per istos nebulones vereor

ne integer restituatur, adeo inorebrescit. Temperantiam

vestram sibi conatur adscribere, quam ne

imitari quidem novit. Livorem suum in vos reiioit.

Oavete tarnen serio, ne non homini triobulato graviter

respondeatis.

Augusta 2. Maii 1556.

Tui ex animo observantissimus

Raphael Seiler. 1 )

2445,

POLONI OALYINO.

Post mültas et praeclaras laudes desiderium suum

declarant ut ipse in Poloniam se eonferre veUt ut

nascentem eedesiam bene instituendam cwret.

(Ex apographo Cod. Paris. Dupuy Vol. 102, fol. 97.)

2444.1) Vide N. 1932, not. 4.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!