17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

99 BPI8T0LAE 2426—2427 100

literas dar em, quibus et de rebus publicis, si quid

mihi compertum esset, et de private» rerum mearum

statu fieres certior (hoc enim memoria et ratio institutionis,

qua abs te velut ab incunabulis et a

puero, ut dicitur, in pura et orthodoxa religione

informâtes et institutus sum, efflagitat et tuus in

me singularis amor, pia et non satis laudanda benevolentia,

qua pios omnes, et eos maxime qui tuis

auspieiis in Christi cognitione rudimentis positis

. magnos progressus fecerunt, prosequeris, etiam exigit),

nescio tarnen quo pacto factum esse dicam ut

hactenus nullas ad te scripserim epistolas. Et certe

scio, id non alia de causa factum esse quam quod

vix hic inveniantur qui tuto ad vos perforant literas.

Itaque si nomine negligentiae tibi suspectus

esse potuerim, lubens me culpa non vacare agnosco.

Etenim quis est tarn in scribendo piger quam ego?

Meam tarnen tuorum erga me meritorum [gratitvr

dmeni] nulla unquam delebit oblivio. Bed de Uteris

hactenus. Non enim vereor quin non te scribendo

expleam, id est, meis scriptionibus tibi facessam

negotium: praesertim si Studium meum non aspernabere.

Principio quod ad publicas res attinet, haec

scias velim, omnium animos hie magnopere esse

valde sollicito8 summoque timoré perculsos, turn

propter ostenta et prodigia quae visa sunt ac quotidie

videntur et apparent, turn etiam propter reditum

legatorum quinque pagorum, ut vocant, qui

adhuc mordicus et praefracte papisticam tuentur

religionem. Ante aliquot menses Romam legationis

causa a suis missi fuerant ad Neptunum ilium Romanum

et Memphiticos istos cornutos, a quo praeclaris

scilicet muneribus et donativis, ut loquuntur,

ditati donatique sunt, nimirum tribus vexillis quibus

bellum gérèrent adversus Christum et suos.

Quid enim aliud ex ista Africa aut Libya novi afctulissent

quam monstrum aliquod? Nunc autem

multa nefarie et scélérate in totius reipublicae perniciem

et communis patriae pestem eos moliri vulgo

dicitur : licet eo ventum non sit ut ad arma sit

conclamatum, tarnen passim sinistri rumores seruntur

et in vulgus quotidie sparguntur. Quo magis

autem hie rumor confirmetur, iam haec fama constans

est et percrebuit, Solodurenses Friburgenses

et episcopum istum Basiliensem velle bellum Biellensibus

indicere. 2 ) Hinc mali labes. Hanc enim

belli ansam cupide arripere conantur, quo in alios

qui evangelium profitentur irruere et grassari possint

et sociorum papistarum animos in illos irritare,

ut una iunctis copiis eos opprimant. Isti enim, non

ut antea, actis cuniculis clam, sed aperte arcem

2) Bielenses a capitulo caihedrali Basüeensi vollem

8. Imerii a. 1553 acquisiverant, invitis incolis. Inde longae

ambages de quibus adeas Ruchat. VI. 146 ss.

ipsam invadere cupiunt, id est puram et orthodoxam

religionem ex tota Helvetia profligare. Quemadmodum

hic a viris fide dignis relatum est, eos sacramento

pollicitos fuisse pesti maximae, dicturus

eram pontifici maximo, se nullum non moturos lapidem

ut radicitus e sua regione hanc sancrosanctam

Dei veritatem (quam ore suo profano haereseos

crimine insimulant) evellant et funditus eius professores

deleant. Haec sunt igitur istorum nefariorum

et sceleratorum consilia qui iam fttonaxCav instituunt.

Sed Dominus de coelo illorum conatus

deride t, eorum funesta consilia dissipabit, insidias

deteget, ac tandem faba (ut tritum est illud Comici

8 ) proverbium) in eos cudetur et eos Dominus

suo baculo ferreo conteret.

Nunc ad ilia prodigia et ostenta redeo de quibus

mentionem feci. Calendis Februarii visum est

horrendum ostentum Vitoduri. 4 ) Est autem Vitodurum

municipium celeberrimum in agro Tigurino

situm. Tale est: in pinnaculo templi visa est turris

ignea et flagrans, quae postea magno fragore edito

in terram cecidit, ignisque in terra micans visus

est. Eodem temporis momento magnus ignis accensus

in cacumine vicini montis apparuit, ad quern

exstinguendum factus est frequens rusticorum concursus,

qui ubi illic pervenerunt statim ex ipsorum

oculis e conspectu evanuit. His vero diebus proximis-

visus est dirus comètes, fulgens et coruscans in

forma mucronis et ensis equitis cataphracti. Hie

singulis noctibus maior fiebat et augebatur ab orienté

versus occasum tendens. Alii duos, multi se très

vidisse affirmant. Omnes tarnen uno ore tristia

infausta et infelicia sibi ominantur. Quod quidem

omen Deus verus noster àXtÇtxaxoç pro sua bonitate

dementia et misericordia a nobis et suis avertat.

Sed quidquid est quod consequetur hos crines horrendi

sideris, triste profecto erit. Nam quemadmodum

nemo comatulus est, ut Graeci dicunt, qui

molliculus non sit, ita de hoc sidere liceat loqui:

wttç xo/iiJTqç oartç ov xaxov (péçtt. 5 ) Certe quum

Deus haec signa et prodigia coelitus emittit et edit,

videtur velle diem dicere hominibus ac dicam Ulis

scribere, suaeque imminentis ultionis certa i« avpßola

dâre.

Sed quid ego nunc haec ad te tanta eruditione

doctrina et singulari in sacris Uteris cognitione ac

pietate, cuius domi nascuntur, ylavxa tiç 'A&tjvaçl

3) Terent. Eunuch. II. 3, 89.

4) Gf. Hess, Bull. II. 415.

5) Lege : ova tic xoftfatis etc. Adagium hoe apud veteres

frustra quaeri nobis affirmavit collega doctissimus Aem. Heits,

verum ut loach. Camerarii opus laudari ab I. L. Havenreutero

in Comm. in Aristotelis Meteor. 1. I. p. 81. Paulo

aliter sonat Hind quod ex G. Pachymere offert Casp. Barthius

ad Claudian. bell. Getie. 243: ovdeig xoutfitit Saris ov rpveti

xaxàç.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!