17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

79 EPI8T0LAE 2414-2416 CO

sam tibi illam communico, non solum ut apud te

rei Veritas constet, verum ut innoxiorum etiam apud

familiäres verbis soriptisque tibi sumas patrooinium.

Audi igitur D. Calvinum ipsum de seditione et tumultu

nuper Genevae a turbulentis et malignis

exorto ad D. Henricum BuUingerum nostrum sic

Bcribentem.

Quia de proximo tumultu etc. (Vide N. 2243

et 2244.)

2415»

MORELLANUS OALVINO.

Fvangelii libera praedicatio in ditione Bappoltstei/n

a subditis regis Ferdinandi vmpedita, nmiirum

principis praefecto se wiinistros tueri non posse affirmante.

Quaerit ergo quid consilii capere débeat.

(Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 48.)

Eruditissimo viro D. Ioanni Oalvino Genevensis

ecclesiae pastori vigilantissimo.

Genevae.

S. Quod tanto intervallo nullas ad te literas

dedimus duae potissimum causae intercesserunt.

Una, quod indies D. Bapensteinensis *) sententiam

ex8pectabamus, qua sicuti promiserat legitimam ecclesiam

publice apud S. Mariam constituere liceret:

tibi enim ecclesiaeque tuae hoc evangelium de propagato

Christi evangelio gratissimum fore sperabam.

Altera quod, etsi nonnulla occurrebant de quibus

te certiorem fieri vellem, tamen non satis aequum

putabam te tot ac tantis negotiis occupatum de nihilo

interpellare. Sed iam triste nuncium de meis

rebus referre cogor. Nam quum sacerdos quidam 2 )

in agro Bapensteinensis repudiato papismo uxorem

2415. 1) EgenolplhO de Bappoïtstein, qui reformation* favebat,

subiecta quoque erat tum temporis S. Maria ad fodinas (Mariakirch).

Onde quum Loguetus Argentoratum concessisset Morellanus

et successif (1555) qui alternis viribus in diversis eius

regionis locis coneionabatur, seil, in S. Blaise, Echery, et in

templo quod dicebatur Mattenkirche prope S. Mariam. (Roehrieh,

Mitth. II. 104. Brian, notice sur l'église réf. de S'«

Marie aux Mines p. 6.)

2) Nomen ei erat Iaeobo Spahler. Qui a. d. IV. Cal.

Febr. 1556 cum uxore JEnsishemii in vincula coniectus postea

in carcerem Altkirchiam deductus post diuturniorem captivitatem

tandem libertati redditus fuit. Sacerdos fuerat in

Reiternheim feudo Murbachiensi dominorum de Bappoïtstein:

? ua de causa Egenolfus ei se patroyum et vindicem constitua.

Boehrich I. I. 103.)

duxisset verbumque Dei praedicare coepisset, ab Einesemensi

* senatu in vincula coniectus est. Ac mox

longas minacesque literas Rapensteinensi scripsit

quibus graviter increpabat quod et sacerdotem ilium

et me iamdiu Lutheranam baeresim impune

profiteri passus esset, nee fidem praestitisset quam

sibi Ferdinandoque régi dederat, se videlicet nihil

admissurum cuius non idoneam rationem Deo regique

reddere posset. Quia vero animadvertant ilium

palam Luteranis favere, se deinceps non exspectaturos

significarunt, ut quidpiam in religione constitueret,

sed diligenter curaturos ut iustis suppliciis

coercerentur si qui in ditione Rapensteinensi religiosa

Ferdinandi regis edicta violassent. His acceptis

Uteris Bapensteinensis varias suorum consilns

exagitatus est. Plerique, fere omnes, excepta matre

s ) religiosissima, nihil non illi ad terrorem obiiciebant,

suadentes ut quietis potius rationibus uteretur

quam religionis nomine in gravissimum discrimen

sese coniiceret. Ab eo tempore quid consilii

cepisset expiscari non potui. Sed tamen ab amiois

admonitus sum ut saluti meae oonsulerem. Insidias

enim in me esse constitu tas ut quoquo modo ad

Einesemenses raperer. Quin etiam praefectus S.

Mariae internuncium mihi significavit se non posse

praestare me tutum a periculo si illic agerem, praecipue

si coetus instituto meo celebrare pergerem.

Itaque Altenvillam 4 ) petii, Richevillensis ditionis

pagum, ubi ecclesiam Mariensium meorum anno

superiore conciliaveram. Quo in loco tamdiu futurus

sum adiuvante Deo, quoad intellexero quid tu nostrique

Lau8annenses mihi autores sitis : nisi quid

interim acciderit, quamobrem solum vertere cogar.

Maiorem igitur in modum a te peto ut primo quoque

die ad me scribas an huic monti inhaerere debeam,

in quo raram et paene nullam ecclesiam habitants

sim, an vero ad amicos Lausannenses aut

Genevenses me referam, apud quos aliquam Domini

vocationem exspectem. Tuam enim reliquorumque

piorum et eruditorum virorum autoritatem nunquam

defugiam. Vale cum ecolesia tua plurimum. Tuos

symmystas meo nomine rogo ut quam officiosissime

salutes. Ex Altenvilla 5 ) 23. Martii 1556.

Francisons Morellanus.

ad omne officii genus tibi paratissimus.

3) Mater Egenolfi, vidua Ukici de B., erat Anna

Alexandrina de Fürstenberg, mulier evangelicae religioni addictissima.

4) Altwyhr, Aubure, ad dominium Georgii Wirtembergensis

pertinebat, ideoque liberius ibi in rebus religionis agi

poterat quam in Bappöltsteinensium vicis, in quibus Uli

Austriae vel Abbatiae Murbachiensis vel episcoporum Bastle'

ensium feudatarii erant.

5) Mense Iulio 1557 Genevam rediit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!