17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

67 EPISTOLA

S. F. Nos hic hactenus, vir clarissime, laboravimus

vertendo novum testamentum Christi Domini

in eiusmodi linguam quae toti inferiori Germaniae

usui esse possit, idque ad exemplar illud

Bob. Stephani a 1550 Lutetiae magna forma excusum.

Postquam vero, opera Godfridi Wingii *) qui

mihi eonvivit adiutus, nostram versionem absolvissem,

contulimus earn cum M. Micronio" 1 ) ac item

P. JDeloeno 3 ) ministris ecclesiae nostrae germanicae

-Londinensis nunc dissipatae, ad illud ipsum autographum,

adhibitis interim aliis graecis exemplaribus

variisque latinis ac nonnullis germanicis helveticis

saxonicis brabanticis galliois anglicisque versionibus.

Nos enim, quia ignoratorum autorum labores

obnoxii fere sunt suspicionibus, volumus earn

evulgare sub nomine illius ecclesiae, ac etiam D. a

Lasco, qui suas iam nunc in novum testamentum

ad me misit observations. 4 ) Atque ita factum est

ut amicis meis, ne oolendissimis quidem, licuerit

interea operam scribendo dare. Quare te etiam atque

etiam rogo ut non aegre feras meum hoc diuturnum

silentium, neve existâmes me tui interea immemorem

fuisse, cuius et in precibus meis et in privatis passim

colloquiis ac conventibus, quoties ratio Deique

gloria ita postulat, immemor esse non possum.

Scripsit nunc nobis D. a Lasco te non ita pridem

accepisse literas multo amicissimas vereque

benevolas a Sigismundo rege Polo'niae, 5 ) quo nomine

admodum sumus exhüarati, existimantes vero8imiliter

eum bonamque Poloniae partem a doctrina

tua non abhorrere, id quod nobis hie aliunde

etiam non semel est significatum. Faxit Dominus

Deus ut florentissimum illud regnum a regno 8atanae

papisticaque impietate liberetur sinceraque

religione imbuatur, ne ullo modo fanatica ilia lue

Lutheranorum inficiatur, qui non minus infensi infestique

sunt nobis atque papistis et Anabaptistis

ipsis, ne dicam magis. Ioachimus Westphdlus evulgavit

nuper libellum 6 ) quondam adversum te, in

quo pulchre theologum agit scilicet. Adversus cuius

2407.1) Laudator ut collaborator Guidonis de Brès et aliorum

in condenda confessione belgica a. 1561. (Niemeyer

collect, conf. praef. p. 53.) Paulus a Wingen s. Wincken,

fartasse frater eius, laudatur ab Utenhovio in hist, peregrinationis

exsulum, et fuit eorwn diaconus quum Lubecam appellerent.

Bertram in hist. lo. a Lasco eundem dicit huius

liberorum praeceptorem fuisse et cum eo in Poloniam abiisse.

2) Turn temporis v. d. m. apud Nordenenses. Obiit

peste 1559.

3) Alibi Guatterus appellatur. Londini N. T. versionem

Erasmi retractaverat.

4) Ütenhovii et sociorum N. I. ad fidem ed. Stephani

a. 1550 versum prodiit m. Nov. 1556. 12. (Le Long, Boekzaal

des nederd. Bißeis. p. 709. Kuyper, Lasco I. praef.

118.) 5) Be hoc epistola Calvinus ad Begem N. 2362.

6) Iustam Defensionem adv. sacramentar.

2407—2408 68

rabidos morsus tuum nunc exspectamus antidotum. 7 )

Ecclesia Christi poterat quidem carere eiusmodi ingénus

quae ad turbandam tantum illam nata videntur.

Verum dum Deo ita visum est ad exercendos suos,

pie sane facis qui te Davo illi aut potius Thrasoni

Terentiano fortiter ' in modestia Christiana opponis.

Illud interim te rogo teque rogant fratres passim

omnes ut, quatenus omnino possis, in tuis scriptis

abstineas ab obscurioribus loquendi formulis dum

agis de re sacramentaria, nisi mox saltern interpretationem

subnectas. Nam tametsi te aliis loois

satis interpreteris, sic ut sententia tua dilucide haberi

possit, tarnen multi semilutherani, quia tua autoritate

adhuc nituntur tibique multum deferunt,

trahunt ea quae obscurius a te quibusdam locissunt

scripta ad confirmandam suam de quadam praesentia

corporis Christi in ooena Domini opinionem, eaque

relictis clarioribus loois imperitioribus, quibus

tua omnia legere non datur, obtradunt,. ut eos etiam

tua autoritate tallant, inque suam ipsorum sententiam

post se abducant. Utcunque est, plurimis hac

ratione imponitur: cuius ego pro meo candore meoque

in te animo te nunc monitum volui, rogans ut meam

hanc admonitionem aequanimiter feras, sicuti facturum

te, quae tua est pietas, nihil addubito.

Porro audiveramus hic pridem te tuis uteris

hoc animo ursisse Phil. Melanethonem 8 ) ut in hoc

recrudescente certamine sacramentario suam aperte

profîteretur sententiam, ne ecclesiam diutius, quod

sententiam eius attinet, suspenderet. Quo nomine

valde exhilarabamur, sperantes fore ut ipse pro

nostra sententia, a qua multis clam visus est non

esse alienus, aperte diserteque staturum esse. Interea

vero prodit quaedam epistola sub nomine Melancthonis,

9 ) in male feriata ilia nupera Farragine

Lutheranorum tibi, ut opinor, visa: in qua scribit

autor eius epistolae, praeter alia mendacia et non

ferendas calumnias, nullam esse mentionem fidei

iustificationis in omnibus Zwinglianorum libris. Quo

npmine serio provocandus esset nunc Philippus, ut

7) lam editum erat m. lanuario.

8) jy. 2278.

9) Seil, in Timanni farragine p. 171 legitur Philippi

ep. ad Mart. Gorolieium pastorem Brunsvieensem (a. 1530

scriptam, quod taeet ille) in qua diœerat: Kalla est mentio

fidei iustificantis in omnibns Zwinglianornm libris. Quum nommant

fidem non intelligunt illam quae credit remissionem

peccatorum, quae credit nos recipi in gratiam, ezaudiri et defendi

a .Deo, sed intelligunt historioam Ego agnovi

[in coUoquio Marburgensi] quam nullam habeant christianam

dootrinam : tantum pneriliter philosophantur Ego mon

malim qnam hoc adfirmare quod Uli adfirmant, Christi corpus

non posse nisi in uno loco esse. Melanchthon. Timannum

rogaverat ut Farraginem suam edere supersederet. (Corp.

Ref. Yin. 337.) Ipsam iOam epistolam ex Conf. fidei de

euchar. saxon, eccl. 1557, praebet Corpus Ref. II. 24 de Timmmo

tacens.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!