17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

63 EPI8T0LAE 2405—2407 64

hic perstringam quae fides mea et officii ratio dissimulare

non patitur.

Quod de ministerio tuo controversiam moverunt

qui tibi minus erant propitii, perperam et inhumaniter

ab illis factum esse non nego. Sed Tide

ne tua imprudentia litigandi ansam ipsis porrexeris.

Quorsum enim novae electionis vel examinis

mentio, nisi ut te huiusmodi procellis obiicereB?

Nee vero me latet tua exceptio, ut os malevolis

obstrueres te omnes satisfactionis vias quaesiisse. Si

hoc tibi ad eos placandos conducere visum est, factum

potius quam dictum esse oportuit. Verum si

pro tua vocatione cordate semper loquutus esses,

clausa erat omnibus litibus ianua. Nunc dum nimis

submisse suffragiis exponis tuum ministerium,

nunc animosius legitimum esse asseris, s ) fecit haec

inaequalitas ut confidentius in te insurgèrent, quibus

alioqui non ita gratus eras. Nisi enim adulatoris

magis quam amici partes velim suscipere,

blandiri in hao parte nequeo. Et certe omnes fere

aequabilem in te agendi tenorem desiderant: neque

tarnen ideo venia dignos arbitror qui plausibilem

occasionem nacti praeter ius et fas te vexarunt.

Debuit enim extra controversiam constare vocationi

tuae fides.

In creandis etiam senioribus nonnihil culpae

ascribere tibi cogor, idque tua scire refert, ut cognito

malorum fonte magis placabilem te praebeas.

Video quam maligne in sinistram partem torqueat

Augustinus quae humaniter interpretari debuerat.

Video quam acerbe et duriter exagitet levia errata.

In eo tarnen minime deceptum arbitror quod tibi

propositum fuisse iudicavit, eos solos quorum tibi

grata esset coniunetio in seniorum ordinem cooptare.

Itaque adeonfiietum se iam tunc paravit. Hinc pravae

suspiciones, hinc susurri, hinc clandestina colloquia,

hinc denique emersit contentionum ignis. Utinam

vero in nova electione 6 fecerit per me non stabit quominus ad vos mitigatus

adeoque placatus redeat. Reconoiliationem tibi

esse oordi facile mihi persuades, sed in apologia

tibi obrepsit eius rei obhvio. Gravius enim quam

vollem in eum, et quidem non gravi de causa, invectus

es. Me tarnen daturum operam polliceor,

ne ministerii tui enrsum impediat, vel se a societate

vestra disiungat. Neque enim dissimulo, quod

se munere abdieavit mihi reprehensione dignum

videri. Ego vero non ita praefractum esse arbitror

quin Sanis consiliis et amicis monitionibus obtemperet.

Germanos concionatores tibi molestos esse vehementer

doleo. Rogandus Deus est ut bonam causam

suo patrocinio tuendam suseipiat. Quanquam

ad amplissimum senatum scripsi,

) retenti fuissent qui

prius erant designatL Negas perfectum fuisse ex-

• amen: atqui saltern instar praeiudicii valere debuit

quod gestum erat. Itaque offensos fuisse non miror

qui ad te observandum quasi inexeubiis vigiles sedebant:

et tarnen, quod discessionem ab ecclesia

facere malunt quam electioni subscribere, quia res

ex eorum voto non successit, pertinaciam eorum

damno. Optandum quidem est ut sponte se ipsi

cogant in ordinem ac vobiscum in gratiam placide

redire studeant. Sin vero maneant inflexibiles,

ferendum non erit hoc divortium, sed forte D. Claw-

Imrgus quid dederim consilii tibi aperiet.

Quod ad Secelmm'') memo, pertinet, si hac iter

5) Beete notât viri inconstantiam qui suum tramitem

furtno pede sequi nesciebat.

6) de qua saepius in praeeedenti.

7) Haec respondent ad recentem Pollani quae nobis

quidem ultima fmt.

8 ) non ausus tarnen

sum palam me deprecatorem interponere. Imo a

vestri commendatione consulto abstinui, quia adversae

partis ferociam commodius alia via sperabam

cohiberi posse, quae si D. Clawburgo non placuerit

quod suadebit sequar: nam quid expédiât probe tenet,

me vero imperitia timidum reddit.

Formam Oonsensionis a Bucero compositam

legi, quam excepto uno et altero capite pacis causa

amplecti non dubitarem. Itaque, si mihi credis,

alias refutationes omittes. Nam quod ad primum

et tertium articulum addendum esse notas: vera

fide, nimis anxium esse videtur. Supervacua est

etiam ad secundum articulum annotatio, - quia certum

est Bucerum id sensisse. Nulla etiam nécessitas

cogit curiositatem quae in quarto articulo reiicitur

defendere. De quinto articulo tibi assentior,

cuius explicatio scrupulos omnes alios discuteret.

Ubiquitatem quoque vellem excludi. A reliquis omnibus

supersedere tuto licebit. Vide ergo annon

magis expédiât et ad conciliandum tibi favorem

aptius sit, quae periculo carent sine controversia

admittere, declaratione illa ad finem addita quam

subticere fas non est. Nam sicuti me autore nunquam

ab ingenua sinceraque confessione deflectes, ita

ut ab odioso fastidio caveas semper, hortator tibi ero.

De Schnepffii libello tibi agogratias: si in tempore

venisset locum reperisset in mensa sodalis sui

Westphali: sed iam elapsa erat opportunitas. De

Hlirico miror, qui proxima aestate ad Robertum

Stephcmum scribens reverenter me salutavit. Quanquam

fieri potest ut eodem quo Schnepfßus Oestro

percitus in me prosiliat. Hunc enim aliquando

memini plus quam suaviter mihi blandiri, qui nunc '

sibi mecum nihil unquam fuisse fingit. Verum libro

nuper contra Westphalttm edito satis superque

ad naenias istas, quibus nihil putidius est vel magis

insulsum, refutandas defunctus videor.

Est hic Anglus quidam qui se honeste apud

8) Non exstat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!