17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

57 1556 MART. . 58

(Ex autographes Cod. Genev. 114, fol. 129.)

Praestantissimo et ornatissimo Christri Iesu in ecclesia

Genevensi ministro Ioanni Calvino fratri in

Domino venerando suo.

G-ratas tibi fuisse meas ') de resarcienda civitatum

inclinata amicitia literas, valde mihi gratulor.

Neque vero de tuis 8 ) esto sollicitus. Nolo enim te

vereri ullum perioulum ex mea vel incuria Tel imprudentia,

qui sic soleam tueri mihi crédita, ut eorum

perfidiam et malevolentiam semper accusarim

qui tuas suffurati literas invidiam tibi ex bis conflare

apud nos voluerunt. Fidem enim et candorem

animi tanti facio, ut quosvis cruciatus perferre

tolerabilius ducam quam amici sécréta prodere, maxime

vero in meum sinum effusa. 8ed hâne meam

integritatem perpetuo comitata est nimia fortassis,

caeterum aperta et sincera libertas quaedam manendi

amicos, si qua in re mihi visi sunt rectum

cursum status sui vel non tenere vel deseruisse.

Neque id quorundam more facio susurris in aliorum

aures amicorum errata mussitantium, aut impudentius

per compita veluti ad incendium proclamantium.

Ipsis illis quibuscum ago, si quid in vita moribus consÛiis

eorum' desidero, palam testor qua in re nobis

non conveniat, vel amicissimis eorum. Sic nuper

Vireto scripsi 3 ) displicere mihi rigorem illum 4 ) adversus

exactos, Perrinum et alios, simulque causas

quae me movebant. Sic illum ipsum obiurgavi quod

turbulento reipublicae statu argumentum tragicum

pro concione tractasset. Sic tuo symmystae dixi

Baymundo, non placere mihi formulam petitionis

quam tuo et fratrum nomine senatui nostro offerebant

nuper, ut insolentem quorundam libidinem contradicendi

doctrinae praedestinationis compescerent. 5 )

Urgebant enim senatum ad confessionem simul eius

doctrinae, quam nunquam rarissimus quisque senatorum

vel a limine salutavit. Sed qua rursus moderatione

etaequitate in tua autoritate tuenda tuisque

virtutibus asserendis apud amicos, inimicos et dubiae

fidei hommes me geram, malo te Gyromtm,

Muscuktm, Hallerum, Trtböletum et alios quam me

ipsum habere testes, imo totum senatum. Quum

enim nuper rogatus sententiam de typo illo gradationis

salutis et ad earn praedestinationis nostrae

adessem in senatu, quanquam illa sententia quam

typus et libellus incerti autoris praeferebat, non

2408.1) N. 2388.

2) N. 2395.

3) Non exstant.

4) in agenda causa contra exsuies, quos de calumniis

contra ipsum sparsis in iudicium vocarat.

5) Be hoc petitione, quantum nos guident scimus, alibi

nihil memoriae proditum est.

per omnia placebat, (quod uteris etiam apud te sum

testatus) respondi tarnen modestissime, sententiam

illam habere suos autores, et magnos quidem viros,

tarn veteres quam recentiores, maxime vero Augustinum,

Lutherum, Buoerum et alios eximios theologos,

quosdam aliter sentire: itaque suspendendum

potins iudicium quam temere pronunoiandum de re

oontroversa. Ita mitigavi praeiudicia quorundam

in tubalas 6 ) illas admodum cömmota et irata. Sic

soleo me publice et privatim gerere ne ullas voces

emittam quae odia accendant potius quam restinguant.

Inter haec tarnen fieri non potest ut satisfiat

omnibus, maxime quum consensus aliquis in aliorum

sententias flagitatur. Ego vero te, utpote cordatum

virum, credo aequiore animo ferre dissentientem

quibusdam in rebus amicum, nimis (si ita vis) lenem,

civilem, moderatum, adde etiam non satis

acrem et rigidum erga malos, quam levem, immoderatum

et rigidum assensorem. Utcunque enim

simus in quarundam rerum et consiliorum tractatione

paulo diversiore ingenio, habeatque forte uterque

nostrum, una cum naturae stimulis et studiorum

diversitate (quantum ad polytica * attinet) suas etiam

privatas rationes rerum gerendarum, non debemus

tarnen rescindere amicitiae leges et iura ob istam

ingeniorum imparitatem, neque sic alienari animis,

quasi nihil habeamus commune quia non omnia. Itaque

pone omnes suspiciones, mi Calvine. Si meo

vel vitio vel errore tuo amore indignus sum, Christi

tarnen nomine cogita te mihi perpetuo obligatum.

In.quo ego te amare et colère non desinam quamdiu

vivam. Vale, et amicos resalüta.

Spero fietam Caesaris et Regis pacëm solidae

nobis pacis occasionem daturas*. Saepe enim fit

ut per externa pericula internae et domesticae discordiae

sopiantur. Vale. Bernae 4°. Martii 1556.

Nicolaus tuus Zerchintes.

3404.

CALVINÜS GLAUBURGO.

Lauäat eius Studium in concilianda pace in ecclesia

Gallicana Francofurdensi mutuis crimmationibus

distraeta et quum arbitriutn ad ipsum in hoc Ute delatum

sit, proponü componendae conditiones.

(Describimns ex IonvQlaei exemplari in Cod. Gen. 167a, fol.

127, coll. Turret Cod. 1Ö8, foL 64. Bpp. Bern. VI. p. 628

et Simleri Vol. 87.)

6) lege: tabulas, nempe Besäe, de praedestinatione.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!