epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
723 EPISTOLAE 2770—2772 724

fessio ilia- 1 ) sanctissimi Farelli nostri et doctissimi

Bezae de Christi coena Wurtembergensi principi exliita

2 ) probetur. Deinde ut certiorem me facias an

scriptum illud Bullingeri communis amici, quo hanc

réfutât, legeris quidve de illo sentias. [Non est hoc

typig excusum, sed amicis aliquot communicatum,

adeoque etiam mihi, nee dubito quin tibi quoque.] s )

Scis autem candido me animo de iis te rogare, ut

nulli prorsus quidquid responderis sit fraudi futurum.

Addere iis etiam hoc visum est et sincero

pectore abs te petere, ut de hoc mihi tuam sententiam

signifiées ; fueritne Christus Dei filius nasciturus,

si primus ille Adamus non peccasset? Quum enim

inter Osiandri dogmata hoc quoque inveniretur, et

cum aliis istis, de essentiali iustitia etc. a nonnullis

indisoriminatim damnetur, valde miratus sum promiscue

ilia tanquam a solidiore verbi Dei doctrina

abhorrentia tanta autoritate reiici, quum praesertim

olim etiam magno et excellenti ingenio viri in ea

fuerint sententia, neque dubitaverim te quoque iis

subscribere, priusquam ea quae in eruditissimis

commentariis tuis in primum epistolae ad Ephesios,

itidem ad Colossenses caput scripsisti diligenter, ut

soleo omnia tua, pellegi. Scribas igitur uno verbo

hie quod sentias, quemadmodum de superioribus

etiam omnino fatigari te nolim multa scriptione:

abunde erit si ad singula vel etiam vel non respondeas.

Postremo vero et illud vehementer te etiam

atque etiam obsecro, ut per hunc nostrum civem

reliquam commentariorum tuorum in Psalmos partem

mittas, 4 ) accepto libri pretio, in quo quaecunque

ante octernionem a. 1 et post q. 1, hoc est,

ante primam et post 256 paginas adiecta nunc sunt

desidero. Quod si commentarios in Oseam 5 ) aut

alios etiam absolvisti, et illos ad me mitti totis

animis cupio. Talis profecto sum omnium literarum

tuarum heluo, ut saturari nulla ratione queam.

Dominus et corpusculo tuo robur et animo perpetuam

alacritatem addat, idque tantisper dum omnes

canonicae scripturae libros incomparabilibus tuis

explicationibus illustres.

Bene vale, mi sanctissime anime, cum omnibus

qui istic Christum sincere diligunt. Symmystas

tuos cum optimo viro archigrammateo vestro 6 )

mea vice reverenter amantissimeque saluta. Commendo

autem me vestris Domino gratissimis praeconiis,

ut is hanc seneotutem meam immortalitatis

stola Christi sanguine dealbata propedum velut

2770.1) prior mensis Maii, quam Bullingerus annotavit.

2) lapsus calami. Lege: exhibita.

3) Haec in margine.

4) Opus absolutem fuerat Idib. luliis.

5) Budaeus praefationi subscripsit postr. Id. Febr. 1557.

£ 6) Mich. Boset.

aquilae renovet, quern non video ullum me porro

operae pretium meo ministerio in Domini domo

facere posse. Iterum iterumque vale. Biennae

3. Decemb. 1557.

Tuus si quisquam alius

Ambr. Blaurerus.

Abest FemeUus 7 ) quern equidem Lausannae

iam esse crediderim, quo etiam senatus nostri literas

illi inscriptas hodie ouravi mittendas, ut sperem

propediem istic futurum ac nostrae exspectatidni

facturum satis.

De Wbrmaciensi colloquio nihil novi est quod

scribam, nisi quod Saxones nonnulli et plus quam

saxea capita plus in eo laborant ut Zwinglianos

condemnent quam ut cum papistis colloquantur. 8 )

Quanquam optimus Philippus, JBrentius, Pistorius,

et aliarum multarum ecclesiarum Palatinatus et

Wirtempergensium ministri non amicos fratres condemnare

nulla ratione noluerunt. Sunt hao in re

sic omnia fere perturbata exulcerataque quorundam

Satanae organorum pertinacissima intempérie, ut

nulla prorsum sit speranda concordia, nisi impia

istorum temeritas prinoipum ac magistratuum autoritate

coerceatur.

Nos supplicibus votis assiduisque sacrarum precationum

interpellationibus coelestem patrem per

lesum Christum sollicitemus, ut praesentissimo quopiam

remedio deplorato isti propemodum discordiae

morbo quam primum medeatur, ne exitiosum hoc

malum intra ipsa ecclesiae Christi viscera latius

8erpat, tantaque etiam electorum suorum (si fieri

posset) iactura grassetur.

Quidquid istic hoc anno egregii a typographis

excusum est, quod nostra leotione dignum iudicaveris,

ut ad nos perferri cures, obnixe amanterque

te rogo. ' x

2771»

CALVINU8 BEZAE.

Bespondit ad singula quae hie in nupera sua

epistola attigerat.

7) Lectio dubia, verum in FareîH nomine Blaurerus

errare non potuit.

8) Hie, ut supra in mentione librorum a Calvino editortim,

vides quam lente novarum rerum notitia in loca perveniebat

commerciorum frequentia minus eelebrata.