epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
17.11.2012 Views

679 EPISTOLAE 2745—2748 680 mine plurimaui salutem yobis adscribi una cum fraternae beneyolentiae testimonio. Quod vobis non respondit non factum est incuria, sed quia maior pars latinam linguam ignorât, alii vero non sunt ad scribendum exercitati. Pastures et ministri ecclesiae Genevensis qui aderant, fratres vestri studiosissimi et vere vobis coniunctissimi, Ioannes Calvinus. Claudius Badvelus. Franciscus Burgoinus. Remondus Calvetus. Michael Oopus. Ioannes Macarius. Lodovicus Enocus. Nicolaus Colladonius. Claudius Fontanus. Petrus ab Arabodosa. 10 ) 2746. BULLINGERUß LISMANINO. Confessionem Waldensium in articulo de Coena neutiquam apprdbari posse docet. (Simlerus insérait thesauri sui Vol. $0 a Füsslino acceptant. Alibi non invenimns.) Reverendo viro eruditione et virtute] praestanti D. Francisco Lismanino nunc agenti in Polonia, domino suo colendissimo et fratri carissimo. — Quid sentiamus de confessione Waldensium dudum quum apud nos esses tibi diximus. Nos illam per omnia commendare non possumus. Censuram ergo requiris. — — ; — — — Quid vero hunc laborem nobis vis imponere ut de novo argumenta et rationes repetamus quas iam toties protulimus? Certe symmystarum nullus hoc laboris suscipere voluit. Unus D. Petrus Martyr inspexit locum de eucharistia et mox reddidit et dixit sibi non probari per omnia quae illic dicuntur de coena Domini. Ego certe, dum inspexi paulo diligentius, vidi autores illius oonfessionis id quod verum est vidisse nee tarnen expedite et clare effari voluisse. Cur autem ita libuerit non video. Suspicor aliquid. Negare videntur corporalem praesen- 10) In codiee quatuor ultima nomina deformata. tiam, interim negant per tropum explicari licere verba Domini: hoc est corpus meum. Contendunt simpliciter intelligendam loquutionem. Quod si obtinuerint vicerunt sane papistae qui dicunt panem esse corpus Christi. Dicunt Christum habere duplicem modum essendi, unum personalem et corporalem quo non sit in terris sed in coelo, alteram spiritualem,. qui sola fide capiatur et ubique praesentissimus sit. Quem et operandi modum vooant. Quod si simpliciter et veré et ita ut dicitur intelligunt, non video cur debuerint tarn anxie urgere literalem horum Domini verborum: hoc est corpus meum, sententiam. Si enim corporaliter non adest sed spiritualiter, spiritualiter itaque adest et percipitur a fideli anima ad vitam. Quo modo nemo dixerit nobis tradi inane signum. Loquantur ergo sic et quidem diserte. Ita sane nos sentimus et loquimur abhorrentes a medio nescio quo modo qui nee carnalis nee spiritualis, sed mixtum quid sit ex carne et spiritu. Augustana confessio approbata est a papistis, sicuti testatur Apologia confessionis. Quid autem probant papistae? an alienum a sua sententia? Non puto. Prudenter quidem dissimularunt a Lutheranis negari transsubstantiationem; satis enim ipsis fuit quod realem praesentiam confess! sunt Noluerunt de vocabulo contendere, quum cernèrent ipsis Lutheranis probe convenire cum papiBtis in re; utrique enim confitentur corpus Christi substantialiter adesse et manducari a fidelibus et infidelibus. Prudenter, inquam, noluerunt papistae contendere de praepositione trans quum vidèrent illos dare quod maius est: substantialiter. Displicet ergo nobis ilia confessio, quia displicet papismus in hoc articulo. Quod quidam boni viri conantur commode interpretari illam confessionem, omni fructu, vereor, carebit. Nolunt enim Lutherani ullam admittere expositionem. Apologiam citant, cui si accédât recessus comitiorum imperialium habitorum 1530 apparebit manifestissime quia fuerit tunc et sit etiam nunc confessionis Augustanae intellectus, non alius quam papisticus : ipsum corpus Christi substantialiter adesse et ab omnibus percipientibus manducari. Tametsi ergo millies nobis proponantur huiusmodi confessiones et -loquutiones, non recipiemus aut probabimus illasunquam, quia scimus sic intellectas pugnare cum fide, cum omni vetustate et cum sacris Uteris. Nisi itaque qui nunc Wbrmatiae colloquuntur Melanchthon, Brentius et caeteri explicatius et plenius sese exposuerint, et aliud in hao causa se sentire quam papistae sentiunt declaraverint, nunquam pii illam confessionem recipere poterunt. Tiguri d. 25. Octob. 1557. Bullingerus tuus.

681 1557 OCTOB. 682 3747, VIRETUS LISMANINO. Eiusdem argumenti ac praecedens. (De hac idem valet quod de praecedenti.) Glarissimo viro D. Francisco Lismanino praestantissimo Christi servo ac plurimum venerando. Superest ut de Waldensium apologia aliquid respondeam in qua tuae epistolae parte brevior ero, quia perlecto exemplar! responsionis Genevatium ministrorum, quae ad nos missa est, non video quid ego amplius adiicere possem. Quod illud attinet caput de quo potissimum controvertitur, si caeteri fratres mei omnes in urbe fuissent, et si nobis omnibus paulo plus otii et temporis datum fuisset, fortassis communibus Uteris prolixius respondissemus. Quod quia nunc non factum est, fiet alias commodius. — — — — Ego non in quaestione tantum de eucharistia sed in aliis etiam quibusdam maiorem desidero lucem qua omnis tollatur ambiguitas, contentionum mater. Sunt enim pleraque obsouriora et involutiora quam ut planior et certior sensus mihi erui posse videatur. Quae etsi commode interpretari * possunt ad fidei sensum et analogiam, sunt tarnen eiusmodi, ut ab adversariis etiam in contrariam trahi possint sententiam. Âlia sunt quae desiderarem. paulo puriora et longius a papismo semota. Quod ad illos adtinet, qui usque adeo addicti sunt, alii Augustanae, alii Waldensium confessioni, ut libenter suspicio * certas in ecolesia exstare confessionum formas ad retinendam doctorum unitatem et confessionem, ita illos satis probare non possum, qui pro illis dimicant velut pro ans et focis, perinde ac si funditus evertatur religio, si quis vel apicem mutaverit. Quid enim hoc aliud est, quam hominum scripta sacris aequare? Quanto gravius peccant qui nullam volunt commodam ferre aut admittere interpretationem, quique illis plus attribuunt formulis quam ipsi earum autores vellent. — Lausannae 26. Octob. 1557 Tuus Petrus Viretus. 2748, BÜLLINGERUS OALVINO. Commendat Zachariam Ursinum. Improbat dermo Berne confessionem. Transscribit epistolam Melanchthonis de condemnatione Helvetiorum a Lutheranis Wbrmatiae postülata et iam omnem spem concordiae obtinendae abiiciendamperhtbet. (Ex autographe) Arohiv. Turio. Pint. VI. Vol. 129, olim Bpp. Tom. 30, fol. 352. — Simler Vol. 90.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori domino suo colendissimo et fratri carissimo. ' Genff. S. D. Hodie literas tuas acoipio, colendissime mi Calvine, simul etiam hie Zacharias 1 ) Vratislaviensis indicat, se eras mane abiturum. Oogor itaque brevibus ad tuas 8 ) respondere. Audies aliquando non suspicionem vanam fuisse quam conceperamus ex deposita fratrum apud Prinoipes con- ^fessione. s ) Metuimus enim illa àdversarios nostros aliquando liberius usuros quam velimüs. Quid scripserit D. Qualtherus nescio, neque cum ipso ea de re contuli. Et quod antea scripsi id nunc repeto, nobis ministri8 non lioere non consulte magistratu in ullum colloquium consentire. Oportebit eam rem prius cum eo conferre. Nam is quoque inseiis nobis nihil prorsus agit in ecclesiae et religionis negotiis. Pro Uteris Philippi communicatis maximas ago gratias, quas et nunc remitto. Gommunico vioissim quod aeeepi ab ipso hodie: 4 ) „Reverende vir et carissime frater. Quum non perfecissent nostri collegae ut condemnationem vestrarum ecclesiarum comprobaremus, seiunxerunt se a nobis et eam privatim exhibuerunt r

681 1557 OCTOB. 682

3747,

VIRETUS LISMANINO.

Eiusdem argumenti ac praecedens.

(De hac idem valet quod de praecedenti.)

Glarissimo viro D. Francisco Lismanino praestantissimo

Christi servo ac plurimum venerando.

Superest ut de Waldensium apologia aliquid respondeam

in qua tuae epistolae parte brevior ero,

quia perlecto exemplar! responsionis Genevatium

ministrorum, quae ad nos missa est, non video

quid ego amplius adiicere possem. Quod illud attinet

caput de quo potissimum controvertitur, si caeteri

fratres mei omnes in urbe fuissent, et si nobis

omnibus paulo plus otii et temporis datum fuisset,

fortassis communibus Uteris prolixius respondissemus.

Quod quia nunc non factum est, fiet alias

commodius. — — — — Ego non in quaestione

tantum de eucharistia sed in aliis etiam quibusdam

maiorem desidero lucem qua omnis tollatur ambiguitas,

contentionum mater. Sunt enim pleraque

obsouriora et involutiora quam ut planior et certior

sensus mihi erui posse videatur. Quae etsi commode

interpretari * possunt ad fidei sensum et analogiam,

sunt tarnen eiusmodi, ut ab adversariis

etiam in contrariam trahi possint sententiam. Âlia

sunt quae desiderarem. paulo puriora et longius a

papismo semota. Quod ad illos adtinet, qui usque

adeo addicti sunt, alii Augustanae, alii Waldensium

confessioni, ut libenter suspicio * certas in ecolesia

exstare confessionum formas ad retinendam

doctorum unitatem et confessionem, ita illos satis

probare non possum, qui pro illis dimicant velut

pro ans et focis, perinde ac si funditus evertatur

religio, si quis vel apicem mutaverit. Quid enim hoc

aliud est, quam hominum scripta sacris aequare?

Quanto gravius peccant qui nullam volunt commodam

ferre aut admittere interpretationem, quique

illis plus attribuunt formulis quam ipsi earum autores

vellent. — Lausannae 26.

Octob. 1557

Tuus Petrus Viretus.

2748,

BÜLLINGERUS OALVINO.

Commendat Zachariam Ursinum. Improbat dermo

Berne confessionem. Transscribit epistolam Melanchthonis

de condemnatione Helvetiorum a Lutheranis

Wbrmatiae postülata et iam omnem spem concordiae

obtinendae abiiciendamperhtbet.

(Ex autographe) Arohiv. Turio. Pint. VI. Vol. 129, olim Bpp.

Tom. 30, fol. 352. — Simler Vol. 90.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis

ecclesiae pastori domino suo colendissimo et fratri

carissimo. '

Genff.

S. D. Hodie literas tuas acoipio, colendissime

mi Calvine, simul etiam hie Zacharias 1 ) Vratislaviensis

indicat, se eras mane abiturum. Oogor itaque

brevibus ad tuas 8 ) respondere. Audies aliquando

non suspicionem vanam fuisse quam conceperamus

ex deposita fratrum apud Prinoipes con-

^fessione. s ) Metuimus enim illa àdversarios nostros

aliquando liberius usuros quam velimüs. Quid scripserit

D. Qualtherus nescio, neque cum ipso ea de

re contuli. Et quod antea scripsi id nunc repeto,

nobis ministri8 non lioere non consulte magistratu

in ullum colloquium consentire. Oportebit

eam rem prius cum eo conferre. Nam is quoque

inseiis nobis nihil prorsus agit in ecclesiae et religionis

negotiis.

Pro Uteris Philippi communicatis maximas ago

gratias, quas et nunc remitto. Gommunico vioissim

quod aeeepi ab ipso hodie: 4 ) „Reverende vir et

carissime frater. Quum non perfecissent nostri

collegae ut condemnationem vestrarum ecclesiarum

comprobaremus, seiunxerunt se a nobis et eam

privatim exhibuerunt r

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!