17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

679 EPISTOLAE 2745—2748 680

mine plurimaui salutem yobis adscribi una cum

fraternae beneyolentiae testimonio. Quod vobis non

respondit non factum est incuria, sed quia maior

pars latinam linguam ignorât, alii vero non sunt

ad scribendum exercitati.

Pastures et ministri ecclesiae Genevensis

qui aderant, fratres vestri studiosissimi

et vere vobis coniunctissimi,

Ioannes Calvinus.

Claudius Badvelus.

Franciscus Burgoinus.

Remondus Calvetus.

Michael Oopus.

Ioannes Macarius.

Lodovicus Enocus.

Nicolaus Colladonius.

Claudius Fontanus.

Petrus ab Arabodosa. 10 )

2746.

BULLINGERUß LISMANINO.

Confessionem Waldensium in articulo de Coena

neutiquam apprdbari posse docet.

(Simlerus insérait thesauri sui Vol. $0 a Füsslino acceptant.

Alibi non invenimns.)

Reverendo viro eruditione et virtute] praestanti D.

Francisco Lismanino nunc agenti in Polonia, domino

suo colendissimo et fratri carissimo.

— Quid sentiamus de confessione Waldensium dudum

quum apud nos esses tibi diximus. Nos illam

per omnia commendare non possumus. Censuram

ergo requiris. — — ; — — —

Quid vero hunc laborem nobis vis imponere

ut de novo argumenta et rationes repetamus quas

iam toties protulimus? Certe symmystarum nullus

hoc laboris suscipere voluit. Unus D. Petrus Martyr

inspexit locum de eucharistia et mox reddidit et dixit

sibi non probari per omnia quae illic dicuntur

de coena Domini. Ego certe, dum inspexi paulo

diligentius, vidi autores illius oonfessionis id quod

verum est vidisse nee tarnen expedite et clare effari

voluisse. Cur autem ita libuerit non video. Suspicor

aliquid. Negare videntur corporalem praesen-

10) In codiee quatuor ultima nomina deformata.

tiam, interim negant per tropum explicari licere

verba Domini: hoc est corpus meum. Contendunt

simpliciter intelligendam loquutionem. Quod si obtinuerint

vicerunt sane papistae qui dicunt panem

esse corpus Christi. Dicunt Christum habere duplicem

modum essendi, unum personalem et corporalem

quo non sit in terris sed in coelo, alteram

spiritualem,. qui sola fide capiatur et ubique praesentissimus

sit. Quem et operandi modum vooant.

Quod si simpliciter et veré et ita ut dicitur intelligunt,

non video cur debuerint tarn anxie urgere

literalem horum Domini verborum: hoc est corpus

meum, sententiam. Si enim corporaliter non adest

sed spiritualiter, spiritualiter itaque adest et percipitur

a fideli anima ad vitam. Quo modo nemo

dixerit nobis tradi inane signum. Loquantur ergo

sic et quidem diserte. Ita sane nos sentimus et loquimur

abhorrentes a medio nescio quo modo qui

nee carnalis nee spiritualis, sed mixtum quid sit

ex carne et spiritu. Augustana confessio approbata

est a papistis, sicuti testatur Apologia confessionis.

Quid autem probant papistae? an alienum a sua

sententia? Non puto. Prudenter quidem dissimularunt

a Lutheranis negari transsubstantiationem;

satis enim ipsis fuit quod realem praesentiam confess!

sunt Noluerunt de vocabulo contendere,

quum cernèrent ipsis Lutheranis probe convenire

cum papiBtis in re; utrique enim confitentur corpus

Christi substantialiter adesse et manducari a fidelibus

et infidelibus. Prudenter, inquam, noluerunt

papistae contendere de praepositione trans quum

vidèrent illos dare quod maius est: substantialiter.

Displicet ergo nobis ilia confessio, quia displicet papismus

in hoc articulo. Quod quidam boni viri

conantur commode interpretari illam confessionem,

omni fructu, vereor, carebit. Nolunt enim Lutherani

ullam admittere expositionem. Apologiam citant,

cui si accédât recessus comitiorum imperialium

habitorum 1530 apparebit manifestissime quia

fuerit tunc et sit etiam nunc confessionis Augustanae

intellectus, non alius quam papisticus : ipsum

corpus Christi substantialiter adesse et ab omnibus

percipientibus manducari. Tametsi ergo millies nobis

proponantur huiusmodi confessiones et -loquutiones,

non recipiemus aut probabimus illasunquam,

quia scimus sic intellectas pugnare cum fide, cum

omni vetustate et cum sacris Uteris. Nisi itaque

qui nunc Wbrmatiae colloquuntur Melanchthon, Brentius

et caeteri explicatius et plenius sese exposuerint,

et aliud in hao causa se sentire quam papistae

sentiunt declaraverint, nunquam pii illam confessionem

recipere poterunt.

Tiguri d. 25. Octob. 1557.

Bullingerus tuus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!