17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

655 EPISTOLAE 2732—2734 656

Gallicae et Italicae tuo nomine offerrem? ') Nihil

profeoto gratius iniungere poteras, nee quod lubentius

susciperem. Itaque Ubrum tuuin vere aurenm

una cum Uteris communibus obtuli, quibus volebas.

Quam vero gratum fuerit utrumque munus et Gallis

et Italie saltern suis Uteris testabuntur et pignus

illud tui erga se amoris agnosoent, quando alia

ratione non licet. Sed hoc unum certo affirmare

possum neminem hic esse qui non multum se, vel

eo nomine, tibi debere fateatur et gratias agat quam

maximas.

lam superest ut paucis excusem quod non ante

tibi respondere potuerim. Ac primo quidem quum

redditae sunt D. Calvino tuae literae una cum libro

quem mittebas, ego in urbe non eram, ut ex Budaeo

fratre mihi carissimo intellexisti. Quum quinto post

die reversus essem et accepissem, curavi ut aliquot

ex nostris munus hoc tuum apud me esse resciront,

et literas tuas logèrent. Tandem quia Tix Ucuisset

singuUs recitare, D. Calvinus quum praelectionem

suam absolvisset, exposuit quantum honoris detulisses,

qui tuos commentarios omnibus peregrinis

dicasti et quantum tibi perpetuo sint obstricti. Oaeterum

ex eo nullus occurrit cui literas ad te darem,

quum tarnen id vehementer cuperem. Moleste enim

ferebam tamdiu responsum differri. Quod autem

statueras ab initio tuas oonciones mihi Budaeo

Badio et Tpormandio inscribere, 2 ) longe tibi devinctiores

sumus quam reliqui omnes nostri fratres.

Itaque et meo et horum nomine quas possum maximas

gratias ago, et profiteor nos multo plus tibi

debere, quam possimus unquam esse solvendo. Salutavi

nominatim D. Marchionem Vici, et quos

tuis Uteris volebas. Uli reverenter te resalutant et

tuos omnes symmystas, quod ego etiam facio ex

animo. Quia vero D. Ccdvinum ad te scripturum 8 )

scio si quid est novi ideo nihil hie addam. Tantum

supplex oro Dominum ut te semper tueatur, servet

2782.1) In Apocalypsin concionea centum. Bas. Oporin. 1557.

fol. De hoc libro HaUerus in Eph. p. 112: A. 1557 d. 28.

Ian. denegata est a senatn homiliarum Bnllingeri in Apoo.

editio. Qaum enim Frosohoverus opus illud imprimere nollet,

libenter obtrasisset nostro Apiario : verebatur enim ne aliquid

tumultus inde oriretnr. Nostri hoc sentientes et idem timentes

Apiario concédera nolnernnt ut imprimeret, Postea. Impressum

est opns Basileae latine et germanice Mülhusi (1558

a L- Lavatero versum). Causa mterdicti fuit turba olim ob

Gualteri Antichristum exeitata. Praetextum autem inde sumpserunl

quod B. Apocalypsin inter canonicas scripturas recenser

e videretur, contra edd. receptas, et Disputât. Bern, et

Zwinglii sententiam. Librum autor Bernensi senatui inscribere

valuer at, sed consilio mutato exsulibus in Helvetia degentibus

nuncupavit. {Hess H. 316.)

2) De hoc consuio in thesauro nostro nihil.

3) sequentem.

diu incolumem suae ecolesiae et suisbenedictionibus

magis ac magis locupletet. Genevae nonis

Oetobris 1557.

Garolus Ionvillaeus tibi derinctissimus.

2733»

OALVINÜS BULLINGERO.

Persequutiones usque ardent maxime contra; Waldenses.

, Be conewmbus in Apocalypsin ezsulibus dicatis

ipse quoque gratias agit.

(Ex autographo eiusdem CodioiB ac praeoedens fol. 36. Exemplaria

reoentiora praebent Ood. Genev. 111b, fol. 8 T., Epp.

Bern. VI. p. 533 et 697 et Simleri Tom. 90. Versio anglica

HI. 370.)

Glarissimo viro D. Menricho BulUngero ecolesiae

Tigurinae pastori symmystae et fratri observando.

S. Quia nondum ex nundinis rediit Orispinus

noster, quem ex aUorum relatu inteUigo mihi a

Philippo afferre literas, *) quaedam supersedeo scribere

usque ad reditum ÛUus adulescentis, 2 ) per

quem mihi nuper scripsisti. Tantum in praesentia

volui de fratrum nostrorum statu facere te certiorein.

Eratres Alpini rursus vexantur 8 ) non solum

a curi a Ta-uriQOQsi sed etiam GratianopoUtana, nam

sub huius ditione sunt duae valles. Multi Gratianopolin

tracti sunt, quum ad reddendam fidei confessionem

vocati essent. Omnibus dies est dictus,

quo se ad papatus abominationes recipiant. Si quis

vel ministros verbi vel ludimagistros capiat, promissi

sunt in singula capita aurei scutati quinquaginta.

Decretum ut manu armata rapiantur nisi

intra tempus praefixum obtempèrent. Parisiis ante

dies octo très fuerunt exusti. 4 ). Etsi autem probabile

est paucorum supplicio hbstes voluisse incutere

omnibus terrorem: brevi tarnen audiemus, si constanter

alii pergànt, singula urbis compita flagrare.

Videtur Pharaonis stupor hao una in re experge-

2733. 1) eas puta quae mox sequentur.

2) Gave de Dlusko cogites qui Genevae stare debebat.

3) De his caeteri nihil hdbent. Hist, tarnen eccl. 1.158

tradit Godofr. Varagle Pedemontanum, olim Ochini comitem,

cdrdinalem legatum Garaffam in Galliam sequutum, Lugduno

Genevam se contulisse quo melius evangelium diseeret, tum

vero Angroniam redeuntem eaptum fuisse et Taurini exustum

d. 30. Dee. 1557.

4) Cf. N. 2700. 2716. - v ,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!