17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

651 EPISTOLAE 2729-2732 652

enim sibi iustis do oausis Fhüippo sese opposuisse,

et quidquid occurrit arripiunt ut invidiam reverendo

seni concilient. Utinam afficiantur principes

et magistrates dissipatione piarum et recte docentium

ecclesiarum, et tollant dissidia inter nos orta

conventu doctorum et cognitione iusta.

Proximo soripsi, 6 ) et simul misi papisticam

cominunionis formulam quae in Bavaria latine et

germanice édita est. Quoniam vero plerique nobiîium

et subditorum in eo ducatu rèligionis verae

percupidi sunt, et moleste ferunt talibus scriptis

plebeculam rudern infici (legitur enim de snggesta

a sacrifiois), miserunt ad me duo summae autoritatis

homines refutationem germanice scriptam, ut

legerem et correctam sumptibus illorum evulgarem.

Dedi itaque Iacobo BerbiUe partem sumptuum, missurus

reliqua bona fide. Ac te oro, tua nos. iuves

commendatione, ut Tiguri edatur. Soripsi eadem

•de re D. Petrà, Martyri praeceptori meo, a quo

prima theologiae fundamenta didici, quum annis abhinc

undecim Argentorati essem. Quod si editionem

non impetrabimus, fiet magno cum multorum

periculo, qui putant veritate nos victos silere, et ad

advor8ariorum partes se conferunt. Et eo vehementius

furent persequutores, nisi publico scripto

conatus eorum retundatur. Sahburgensis episcopus

totus est in persequendis Christianis. 7 ) Pelluntur

sedibus qui vel purius docent ministri, vel significant

se rèligionis amantes. In aula Eerdinandi

spargitur a quibusdam, Ottonem Palatinum et Wirtembërgensem

moliri bellum in saorificos. Haec eo

fiunt ut ipsi nos invadendi iustam habere causam

videantur. Quiescere non possunt nisi sanguine

iustorum manus suas humectarint. Oro autem

filium Dei, reprimat illorum consilia et concédât

ecclesiae suae Halcyonia.

A te quoque peto, bonam in partem accipias

quae liberius de Admonitione ultima soripsi. Neque

enim, si quaedam non sequor,, in aliis vehementiam

remitti eupio, te vel causam odi. Sed hoc

potius confirmo, amari te quum a me tum ab aliis,

et legi tua scripta et approbari quae recte dicuntur.

Quumque fundamentum retineatis, et fratres haberi

voluerit in oolloquio Marpurgensi Lutherus, ego

vestras ecolesias atro carbone non notabo, quantumvis

dootrinae de praesentiae modo non assentiar.

Féliciter vàle et ora pro nobis ac ecclesiis nostris:

nostrae preces quoqtfe non deerunt vobis. Ratisbonae

3. Octobris 1557.

Te reverenter oolens

Martinus Schallingius.

6).N. 2696.

7) Fuit is Michael de Khienburg qui a. 1556 mulios e

sua ditione emigrare coegit. Contra eum in comitiis Batisbonermbus

de vi civibus iUata questum est. (Scbelhorn, Nachr.

v. Urspr. d. eo. Eel in Salzburg p. 203.)

2730.

BULLINGERUS OALVINO.

Legationem communem ad Begem Relvetii parant.

MelancMhon e Wormacia scribit de Lutheranortm

hostiU animo, qua occasione denuo Besäe confessio

notatw. Albertus DlusM Polonus commendatur.

(Ex antographo Aroh. Turie. Plut. vT. Vol. 117b, olim Sorin.

C. Bpp. Tom. H. fol. 376. — Simler. Vol. 90.)

Glarissimo viro D. Ioanni Oalvino Genevensis

eoclesiae pastori vigilantissimq domino suo oolendo

et fratri carissimo.

Genff. ,

S. D. Non placuit amplissimo Bernensium

magiötratui postulatum Dominorum nostrorum. ')

Proinde sicut Bernenses a nostris postularunt, delegerunt

nostri legatum D. Ioannem Aeschenm

Archigrammateum, qui hisce diebus Bernam ibit

ibi exspectaturus legatos Basilienses et Schaffhusianos

ut inde ad Begem abeant supplicaturi pro vinctis.

Bernâtes delegisse audio Glaudium a Madiis

et D. Ioannem Mirabüem. *) Dominus benedicat

legationi ipsorum. s ) v Quo nomine et fratres adhortandi

videntur ut sedulo orent Dominum. Valde

metuo Guysianos: non tarn Oardinalem quam eum

qui nuper ex Italia in Galliam rediit. 4 ) Sed sunt

in manu Domini corda regum.

D. Phüippus ad me ex Wormacia amioissimas

scripsit literas. 6 ) Inter alia ad verbum: „Nos hic

duplicia certamina sustinemus, uhovai, yâq zwtç

ipqcpfofiaia yçag>ijvai, xcaà itôv ÔJtoSoxifw^ôvtav tqv âq-

ToXmqtCav._ Refragati sunt plurimi legati. Deus

adsit ecclesiae suae. Plura non potui scribere" etc.

Haec ille. Retulerunt et fide digni alii, sedulo instare

Saxones ut damnaremur, et ut MelancMhon

purget se de suspicione Zwinglianismi et Cahrino

renunoiet. Marbachius Argentinensis eoclesiae minister

-dicitur damnationem nostram urgere prae

aliis: 6 ) interim tarnen subinde in ore habere: Si

2730.1) Turicenses postulaverant ut Bernenses sine mora

àliqùem Lutetian mutèrent qui communem legationem mue

sequuturam annunciaret, ita ut persequuiiones maturius cessassent

Bernenses vero communem 4Uam solum urgebant.

(Baum I. 311.)

2) Clado Mey et Hans Wunderlich.

3) d. 10. Oct. profecti ineunte Novembri Lutetian pervenerunt.

4) nempe Benricum (N. 2701). -.•,..

5) *. 20, Sept Corp. Bef. IX. 283, cf. Planck VÎ.Î32.

6) Haec assertio nobis suspecta est. Certé quae cxstat

Met ep. ad Marb. d. 8. Nov. scripta nihil tale suspicandùm

suppeditat, et Eberus ad Maiorem ap. PlancJc. p. lil dicit

Wirtembergenses, Palatinos, Hassiaoos ArgentinenseB eto. sio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!