17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

615 EPISTOLAE 2705—2707 166

Dominus, quam solemni promissione piorum oonventibus

benedixit? Sunt qui ex Nazianzeno didioerint

ad synodfcnomen veluti nauseare, a quibus sane

fateor ita me dissentire, ut contra existimem synodos,

etiam quum nihil novi incidit, tarnen non modo ut

utiles sed etiam ut necessarias crebro in ecclesia

usurpandas. In ea opinione me confirmât ipsum

Dei verbum, veteris ecclesiae canones, ipsa denique

experientia. Etsi enim saepe Dominus propter epis-

«oporum ambitionem synodis non benedixit, tarnen

illis sane debemus haereticorum profligationem, et

collapsis synodis omne simul ecolesiae aedificium

paulatim corruisse constat, cuius ruinam nulla meliore

ratione instaurari posse iudico. Instituta

semel atque iterum colloquutio non féliciter successit,

esto: quamquam fortassis longe fuisset uberior eius

fructus, si satis tempestive ad hoc remedium Ventura

esset. Sed ne sic quidem tarnen inutilem

fuisse iudico. Esto tarnen, mim idcirco non tentanda?

Quam male adhuc successit praeclarum in

libris scribendis doctissimorüm et optimorum hominum

Studium? Ita enim incendium hoc, non modo

non restinctum sed etiam accensum fuisse, et quotidie

magis ac magis constat accendi. Quis tarnen

idcirco nihil scribendum, nisi prorsus insanus, iudicet?

Quorsum autem haec? Nempe, mi pater, ut,

quoniam illius colloquii spem non abieci, hoc a te

petam ut in hanc rem totus incumbas„ qua sane

videre non, possum quid ecclesiae Dei vel utilius

vel magis necessarium possit evenire.

Sed de his hactenus. Ad institutum redeo.

Habes facti nostri rationem, quam si probaris, magnam

sane molestiam mihi absterseris: sin minus,

spero tarnen hanc scriptionem Tel eo nomine mihi

non fore infrugiferam, quod occasionem istius mysterii

copiosius mihi abs te explicandi tibi praebebit.

Ita net ut ex ipsa quoque imprudentia et inscitia

mea fructum percipiam. Bene vale, mi pater, cum

D. Gualfhero et symmystis omnibus in Domino

plurimum observandis. Dominus Iesus magis ac

magis tibi benedicat. 5 )

2706«

BFLLINGERUS OALVÏNO.

Laudat eius librum contra Saxones scriptum:

verum neque de coUoquio aliquid sperat, neque Melanchthonem

satis firmum habet, neque Berne confessioni

unquam calculum adiiciet. Etiam Vermüius

Balis concedi nequii.

(Dupiez antographon inspeximus in Arch. Turio. Plat. VI.

Vol. 117 t>. et o. olim. Serin. C. Epp. Vol. H. t 386 et Vol.

III. fol. 679. Simler. Vol. 90. Exemplar VoL IL simpUoiter

praefert inscriptionem : D. Calvino Buttingerus S. JD.)

Claris8imo viro D. Ioanni Oalvino G-enevensis

ecclesiae pastori fidelissimo domino colendissimo et

fratri carissimo.

Genff.

S. D. Legi magna alacritate librum tuum scriptum

advcrsus Saxones, ac inter legendum et Deo

et tibi gratias egi plurimas, et ago etiamnum maximas.

Placet enim liber. Nolo hic laudes tuas

in faciem tibi recitare. Non tarnen defuturos scio

qui optabunt librum scriptum spiritu sedatiore.

Oaeterum quo impensius affeotus sum defensione

communis causae, ita turbor gravius quod intelligo

te in Philippum semel omnem tuam defigere spem,

ac omnia consilia tua in illum dirigere.

5) Mense Septembri hatte scriptum esse ex eo facile

colliges quod ep. Bullingeri ad Calvinum N. 2682 superiore

mense scriptum dicit. Scripta autem est evidenter post N.

2699 et ante N. 2708 seq. übt de itinere Besäe ad Turicenses

agitur.

x ) Âgnosco

Philippum virum esse bonum, sed hominem, et

quidem meticulosum, qui ut centies conveniamus et

colloquamur nunquam nostris ecolesiis tantum dabit

commodum quantum colloquium, non cum Phüippo,

sed magis cum Brentio, Schneppfio aliisque institutum

furiis incommodabit. Terret me exemplum docuitque

experientia. Dum enim beatae memoriae Bucerus

certam polliceretur concordiam inter iMherum et

nostras ecclesias, non parum et ipse fretus philippica

moderatione, adeo res non successit, etiam post

multos exantlatos labores, post multos sumptus

profusos et post multa habita colloquia, ut hostes

propemodum infensiores postea habuerimus Saxones,

denique nostrarum ecclesiarum pax non parum fuerit

turbata, multique, qui iamiam pulohre consenserant,

inter se mutuum fuerint commissi. Si tu ergo

promisisti colloquium Phüippo, ego quidem meo arbitrio

nihil promitto. Nam non est meae facultatis

aut potestatis. Huiusmodi negotium pertinet ad

totius ecclesiae cui servio cognitionem. Proinde sine

consilio et deliberatione fratrum, sine consilio et

consensu sanoti magistratus inprimis, adeoque sine

2706.1) Scilicet Galvinus de Phitippi nafâtiolq non aliter

senUébat atque Bullingerus, verum eius autoritatem apud

Germanos muito maiorem säri Angebot quam rêvera erat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!