epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
39 EPISTOLAE 2393—2395 40

2393.

BEZA FARELLO.

Denuo loquitur de ministro Lutetiam mittendo,

quo Enardwm tandem abire paratum esse magnopere

gaudet, cui utüia transmitti iubet consilia.

(Ex autographo Neocomensi. Bdidit Baum I. 454.)

Eximio Christi servo Gulielmo Farello patri

mihi observandissimo et Neocomensis eoclesiae fidelissimo

pastori.

Neocomi.

8. Vere benedictus pater noster coelestis, vere

benignus in nos et überaus Iesus ille Christus, vita

et salus fuerunt, qui nos miseros et omnium hominum

indignissimos, non modo dignatus est sui eognitione,

sed etiam vult habere pro instrumentis quibus

utatur ad refringendas Satanae et inferorum

portas, ut aliis quoque aditus ad coeleste regnum

patefiat. Sed o nos et segnes et pigros atque adeo

perfidiosos! Certe pudet me nostri. Hie ubi tarn

diu, tarn multi, tarn liberaliter et tarn quiete in schola

Domini habiti tractati educati sumus, toto paene

trimestri non reperiri potuisse qui ad tarn copiosam

messem metendam, non dico se offerret, sed etiam

rogatus prodiret! Genevae quoque tentata sunt

omnia, sed ut nonnulli parati fuerint tarnen Dominus

aliquam moram iniecit. ') Nuper etiam istic vidisti

quomodo consilia nostra fuerint impedita. Quin Satan

hie partes suas interposuerit non dubito, ut est

versutus ille hostis longe diligentissimus in consiliis

fidelium impediendis. Nunc quoque hon dubito

quin idem ille Satan bonos illos et strentios milites

suos Caes. et Hen. ad inducias coegerit, ut ruenti

8uo regno prospioiat, et potissimum, si fieri potest,

Parisiensis ecclesiae rundamenta evertat. Sed vivit

Dominus qui habitat in coelis, qui utinam longiorem

nostram moram nobis ignoscat et bonos

nostros fratres confirmet, qui in ipsis leonis faucibus

habitantes multo praeclarius facinus audent

quam nos, qui hic sub umbra sine sudore et sanguine

quasi imaginariam militiam obimus. Confirmet

quoque Dominus et spiritu suo regat optimum

nostrum fratrem Enardum, 2 ) cuius alacritatem

spero ut idem adiuvet qui suppeditavit. Nostro

certe Vireto, et aliis paucis qui hie sumus istius

consilii participes, mirifice grata fuit ipsius promptitudo

• de qua ad nos scripsisti, s ) neque dubitamus

quin hunc potissimum Dominus ad hoc opus insigne

2393.1) Flura nescimus.

2) N. 2391.

3) vel de eadem epistola loquitur quanquam ad Calr

vinum scripta, vel de alia deperdita.

peculiariter désignant, alioquin non passus esset

tot conatus et consilia nostra prorsus irrita fieri.

Audeo vero polliceri D. Ccdvinum nostrum de hae

re non aliter iudicaturum, ad quern heri tuas literas

misi. Itaque hoc unum curet optimus noster JEnardus

ut quamprimum illuc perveniat. Literis utetur

quas apud te reliqui, et de pecunia quam a nobis

accepit ita aget ut ad lacobum*) nostrum scripseram.

Sed haec quorsum? Nam aut iam profeotus

est, aut iam profectum esse oportuit. Absente autem

eo vide ecquid possimus ipsius familiam sublevare.

Nam hie quoque, Deo favente, officium faciemus ut

aequum est. Persuadeat autem ipse sibi memoriam

sui nobis carissimam fore, et sine intermissione nos

ipsum commendaturos Domino, ut servum suum

spiritu suo regat et omnibus modis tueatur ac confirmet.

Calvinus quoque noster, ut nosti, neque illi

neque toti ecclesiae deerit. Quum eo pervenerit,

sciat sibi negotium fore cum multis curiosis ingénus,

5 ) quae nulla re magis quam gravi ilia verbi Dei

simpÛcitate retunduntur. TJrgeat fidèi fructus. Nam

multi sapiunt in perniciem seram. TJrgeat frequentem

et religiosam leotionem verbi Dei. Nam scio

paucos illic esse qui verbum Dei studiose tractent.

Ubi legerunt aliquot paginas et unum aut alterum

commentarium percurrerunt (de iis loquorqui sunt

diligentissimi), statim arbitrantur se ad docendum

quam ad discendum aptiores. Nonnulli tanquam

arbitrarii iudices sedent in dirimendis controversiis

quas sciunt inter nonnullos agitari, et dum iudicium

différant tandem incipiunt de iis etiam ambigere

de quibus antea minime dubitabant. Multos possem

nominare hac via in atheismum praecipitatos. Admoneat

quoque diligenter de illorum libris •) vitandis,

a quibus hodie apud nos turbatur ecclesia. Voûtant

enim et miro Satanae artificio habentur in

pretio apud homines novitatis ouriosos aut nimium

incautos. Necesse tarnen erit libros ipsos palam

convincere et errores refutare, ne quis putet. hie

aliud quam Christi gloriam captari. Sed haec ipse

et alia omnia praesens cognoscet, nee dubito quin

Dominus ipsum et cognitione omni et zelo instruat.

Deducant igitur eum angeli Domini et ab omnibus

periculis tueantur, ut brevi laetissimum nuncium ab

eo accipiamus. Amen.

De rebus nostris hoc unum habe. Vendelius

omnibus modis nititur elabi. 7 ) Sed quo magis se

in omnes partes movet, eo impeditius tenetur. Quatriduum

iam consumptum est in altercationibus,

Quidquid erit constitutum statim intelliges. In-

4) Sorellum (ibid.)

5) Similia legisti in epp. Pauli apostoli.

6) Castellionis puta et caeterorum ab istis atra creta

notatbrum.

7) Cf. N. 2364. 2374. 2394.