epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
17.11.2012 Views

611 EPISTOLA 2705 612 nomen, simül videntur ipsius substantiae communicationem stabüire, stabilire spirituali quodam modo, sed tarnen vero ac certo factam, per fidem quae in promissiones fertur. Promissionum autem veluti materia est Christus ipse, quo potiri nos oportet: finis vero est, ut in eo filiiDei efficiamur, ae proinde ipsius Christi cohaeredes. Ex recentioribus porro nullum adhuc memini legere, ex nostris quidem, qui aliter mihi visus sit sentire. Nam quae adversus corporalem praesentiam dicta ac scripta sunt, semper ad modum ipsum communicationis, non autem ad materiam, ut ita loquar, putaram äccommodari oportere. In hac autem opinions tua etiam scripta me videbantur confirmare, quia videbam multis in locis, quamvis a substantiae nomine abstineas, tarnen ipsum Christum et dona ipsius sigillatim a te commemorari, et sane mihi paene absurdum videtur, ipso ut ita dicam fundo praetermisso, dicere nos fructuum fieri participes , qui ex fundo proveniant. Deinde vel D. Ma/rtyris scripta sane non intelligo, vel is profecto in re sacramenti explicanda Dominum ipsum cum suis donis coniungit, ut diserte scribit in commentario prioris ad Corinthios istic excuso, pag. 301 in extremo. Sed quum illum praesentem istic habeas, aequissimum est ut ille ipse suorum scriptorum sit interpres, cuius autoritatem. tanti sane facio, sicuti etiam aequissimum est, ut eius sententiam libentissime aim amplexurus, vel earn unam ob causam, quod minime dubitem quin, si quoquam alio, cum eo maxime consentias. Idem quoque de D. Galvino et de D. Io. a Lasco iudicium meum adhuc fuit, quibus de causis sum adductus ut certa potissimum ex his, testimonia descripserim, ex quibus intellîgas quibus de causis sim adductus ut hanc sententiam minime dubitarim tanquam ecclesiarum nostrarum doctoribus communem esse reri. Hac autem in re si quid est quod nonviderim (plurima autem esse scio ac nimis vere quotidie experior quae me fugiant) non modo mihi gratissimum feceris, mi pater, si me docueris, quod etiam atque etiam ex animo a te peto, sed etiam id publice agnoscere ac testari non reousabo. Cur enim me proficere et per quem profecerim agnoscere pudeat? nedum ut quemquam mea credulitate aut ignorantia mecum falli sinam? De Osiandrismo, *) minime eum nobis obiecerint adversarii, quum ipsi non i modo substantiae communicationem, sed etiam corporalem, carnalem, substantialem communioationis modum urgeant, quem nos spiritualem facimus, quia spiritus virtute uniri dicimus fidèles qui in terra sunt cum Christo qui in coelis est, ut inde vitam hauriant sempiternam, per eum videlicet et in eo iustificati ac sanctificati. Deinde Oslander, substantialis suae iustitiae nomine, divinitatem Christi intelligit, ita quidem inepte ut interim humanitatem non respiciat, cuius satisfactione, iustitia, sanctitate, obedientia sumus, ut inquit ille, xtxagnw/jiévot, idque per imputàtionem, quam alioqui fieri non possit ut id quod illius proprium est nostrum censeatur. Imo vero nosti adversarios nobis impingere nos cum Schwenfeîdio * facere, 2 ) quum spiritum urgemus, quia scilicet non intelligunt vel intelligere se dissimulant, a nobis hoc nomine non vocari rem sacramenti, id est Christum ipsum cum suis donis, sed spiritum sanctum, cuius tum virtute fides in nobis creatur, quam ad rem et verbo et symbolis ut instrumentas utitur, turn etiam cuius vinculo cum capite nostro coniungimur. Quod postea excludimus, substantiae commixtionem, cum superioribus non pugnat. Sic enim dicimus Christum ipsum nobis communicari ut ipse nihilominus quoad humanitatem, sicut dicit Petrus, in coelis maneat. Imo etiam si in terris esset, aut nos in coelis, non, imaginaremur crassum ullum communicationis aut coniunctionis modum, sicut caput nostrum cum membris'naturaliter cohaeret, aut sicut liquidae substantiae commiscentur. Has omnes et quaecunque àliae sint comprehensibiles, aut, ut ita loquar, humano ingenio descriptibiles communicandi, coniungendi, uniendi rationes, semel tollimus, quia veritati corporis Christi ac proinde orthodoxae fidei repugnant. Sed tamen communicationem retinemus, ex qua videlicet omnia ilia haurjamus quae qui non afferat, frustra vitam aeternam speret, nempe peccatorum remissionem, impletionem omnis iustitiae, denique imaginem Dei multo plenius in Christo, cui per fidem uniti sumus, instauratam ab ipso conceptionis momento, quam in priore illo Adamo fuerit creata. Euit enim hie duntaxat ad imaginem Dei conditus, ille vero verbum aeternum patris, et Deus in came conspicuus factus. Denique corpus et sanguinem Christi negamus corporaliter, id est corporali aut ulla ratione humanis sensibus comprehensibili adesse, quum sit in coelis, et sicuti diserte in priore confessione diximus, fimtum esse non desierit, ac proinde duobus simul locis esse "non possit, nedum ut sit immensum aut «wwç/yçajnw, sed tamen Christum dicere possumus substantia-, liter, id est, ita ut se ipsum donet, corporaliter, id est, ita ut vere illud suum corpus atque adeo se ipsum nobiscum uniat, realiter denique, id est, non fictq, sed vero modo adesse ut se nobiscum com- 2) Etiam Farellua N. 2671 narrât sibi a quodam scripta Schwenkfeîdiana tradita fuisse, seil, ütüiter legenda, 2705.1) Vides eum, dum haec seriberet, ad eas annotationes quasi ipse sua confessione propensionem aliquam in mysticis- simul respicere quas supra N. 2629 legisti. mum manifestasset.

613 1557 SEPTEMB. 614 municet, quamquam ab his quidem vocabulis libentiBsime abstinuerimus, quia praeterquam quod ambigua sunt, certe sunt eiusmodi ut qualitatem potius quam substantiam describant. Veram ergo hanc sententiam esse putarim: Oportet nos corporaliter Christum recipere, id est, in verum Christi corpus vere coalescere, et ex eo sueoum vitae aeternae sugere, quod manduoationis verbo significatum est Ioh. 6. Hanc vero contra statuerim esse falsissimam : Oportet nos Christum corporaliter recipere, id est, corporali modo, sicuti videlicet corpora sive visibilia sive invisibilia, ut animae corporibu8, uniuntur. Corpus enim Christi verum corpus est et supra coelos evectum ideoque nee in pane nee sub pane nee cum pane quaerendum est. Christi corpus absit ut negemus symbolis significari, aut symbola proponi ut absentis fivtinocivt]. Sed addidimu8 adverbium duntaxat, ut haec significatio et absentia definiatur. Sic enim significatur ut vere exhibeatur, sic abest ut sit praesentissimum. Nee enim minus certum est nos fide coalescere in Christi corpus, ut fiamusos ex ossibus eius et oaro ex came eius, id est, ut vere et penitissime cum eo uniamur, quam certum est nos istis oculis symbola cernere, auribus promissionem audire, manibus, inquam, symbola accipere et ore deglutire, ut sicut haec vita fovetur corruptibili alimento, sic aeterna vita ex vivifico Christi corpore nobis unito in nos promanet, quamobrem etiam, ut naturali modo absit, tarnen spiritus vinculo, per fidem, ita est praesens, ut si naturali modo adesset non magis, imo ne tarn quidem efficaciter praesens fuerit futurum. Quod symbola dicimus rem ipsam semper habere coniunctam, non sine exceptione scriptum est. Dicuntur enim haec Dei promittentis respectu, et coniunctionis modum expresse negamus naturalem esse, quibus verbis excludimus quidquid in sensum humanum cadere potest. Praesentiam corporis Christi in coena diximus retinere ac defendere, sed eo ipso modo quo praesentiam definivimus, quae ratio si valeat, non video qui possit vel infidelium manducatio, vel immensitas corporis, quam diserte tollimus, consistera. Neque haec loquutio nobis sane videtur inusitata, nisiquum de praesentiae modo naturali agitur. Tunc enim abesse Christi corpus dicitur, alioqui si Christum dicamus a coena abesse, non video qui symbola non evacuemus. Quaeris quid amplius illi a nobis poscerent. Utinam vero nihil. Sed hoc nempe poscerent, ut Christum in pane, cum pane, sub pane quaereremus, quern nos incoelisesse corporali suo modo ex scriptum dicimus, et tarnen vere sese nobis in coena communicare, quia non haeremus in symbolis, sed iis veluti scalis in coelum ascendimus quatenus per ea in nobis fides confirmatur ac nutritur, ad unioum illud suum obiectum Iesum Christum usque perlata. Ex hoc fonte nata est necessariô sententia ilia, quam ego plane impiam iudico, ex* consequent! de glorificati Christi corporis immensitate. Hino natus error de falsa interpretatione ascensus Domini, quam illi disparitionem interpretantur. Hinc factum ut etiam ab infidelibus rem sacramenti sumi dioerent, quasi vel Christus.a suo spiritu seiunctus et exanimis a nobis sumi, vel sive manibus, Bive ore,*) id est, sine fide, percipi possit. Haec illi et similia quae cohaerent a nobis poscerent, quia modum praesentiae volunt de8cribere et animis comprehendere, quamvis id minime se velle facere elamitent. Haec autem omnia videre me non posse confiteor, quo modo positis iis fundamentis quae posuimus non evertantur. Quod autem existimas, vos a nobis eo esse redactos ut vel a nobis vos dissentire constet, vel, quod nunquam sitis facturi, in novam doctrinam consentire, libero te hac cura, mi pàter. Nam praeterquam quod spero fore, ut in hoc nostra responso acquiesças (quidni enim mihi hoc de te pollicear, qui animum meum noris?), si édita ab. Ulis nostra ilia confessio fuerit, nempe nostrum fuerit illam interpretari, qua in re iam nunc tibi spondeo fore ut favente Deo piis omnibus satisfaciamus, et tumultuosos omnes egregie, si semel quae posuimus concesserint, compescamus. Tantum rogo te et obtestor cum reliquis quos admonendos putaris, ut si quos compereris hie offendi, uno verbo respondeas, te de mea fide securum esse (ita enim statuo) et certo tibi polliceri, si qui fuerint qui ad oppugnandam veritatem hac nostra confessione abutantur, me in promptu quod respondeam habiturum. Sed sane meliora sperare libet. Audio enim convenisse ut in colloquio illo tandem etiam nostra pars audiatur : quod si verum est, non dubito quin eorum ipsorum opera id sit factum, a quibus tarnen video plerosque nihil exspectare. Ego quidem omnibus modis sum imperitus 4 ) sed tarnen contra spem spero, ac paene confido, vel ineundam concordiam si colloquium hoc non detrectetur, vel saltern ita placandos animos ut paulatim vincat Veritas. Tantum cupèrem, hanc opinionem ex animis hominum revulsam, neutros quidquam esse de sua sententia remissuros, scripta esse ac décréta severissima in nos edicta, nihil illos praeter Augustanam confessionem accepturos. At ego, etiam si haec omnia mihi compertissima essent, tarnen ut omnia occasio calumniarum praecideretur, omnibus modis urgendum colloquium censerem, nedum ut oblata vel minima eius obtinendi occasio respuatur. Quam multa facit quotidie praeter nostram exspeotationem 3) sic legi debere putamus. Autor quidem ita seripsit ut tu legere posses: sine manibus, sine ore. 4) impetitns?

613 1557 SEPTEMB. 614

municet, quamquam ab his quidem vocabulis libentiBsime

abstinuerimus, quia praeterquam quod

ambigua sunt, certe sunt eiusmodi ut qualitatem

potius quam substantiam describant. Veram ergo

hanc sententiam esse putarim: Oportet nos corporaliter

Christum recipere, id est, in verum Christi

corpus vere coalescere, et ex eo sueoum vitae

aeternae sugere, quod manduoationis verbo significatum

est Ioh. 6. Hanc vero contra statuerim

esse falsissimam : Oportet nos Christum corporaliter

recipere, id est, corporali modo, sicuti videlicet corpora

sive visibilia sive invisibilia, ut animae corporibu8,

uniuntur. Corpus enim Christi verum corpus

est et supra coelos evectum ideoque nee in pane

nee sub pane nee cum pane quaerendum est.

Christi corpus absit ut negemus symbolis significari,

aut symbola proponi ut absentis fivtinocivt]. Sed

addidimu8 adverbium duntaxat, ut haec significatio

et absentia definiatur. Sic enim significatur ut

vere exhibeatur, sic abest ut sit praesentissimum.

Nee enim minus certum est nos fide coalescere in

Christi corpus, ut fiamusos ex ossibus eius et oaro

ex came eius, id est, ut vere et penitissime cum

eo uniamur, quam certum est nos istis oculis symbola

cernere, auribus promissionem audire, manibus,

inquam, symbola accipere et ore deglutire, ut sicut

haec vita fovetur corruptibili alimento, sic aeterna

vita ex vivifico Christi corpore nobis unito in nos

promanet, quamobrem etiam, ut naturali modo absit,

tarnen spiritus vinculo, per fidem, ita est praesens,

ut si naturali modo adesset non magis, imo

ne tarn quidem efficaciter praesens fuerit futurum.

Quod symbola dicimus rem ipsam semper habere

coniunctam, non sine exceptione scriptum est.

Dicuntur enim haec Dei promittentis respectu, et

coniunctionis modum expresse negamus naturalem

esse, quibus verbis excludimus quidquid in sensum

humanum cadere potest.

Praesentiam corporis Christi in coena diximus

retinere ac defendere, sed eo ipso modo quo praesentiam

definivimus, quae ratio si valeat, non video

qui possit vel infidelium manducatio, vel immensitas

corporis, quam diserte tollimus, consistera. Neque

haec loquutio nobis sane videtur inusitata, nisiquum

de praesentiae modo naturali agitur. Tunc enim

abesse Christi corpus dicitur, alioqui si Christum

dicamus a coena abesse, non video qui symbola non

evacuemus.

Quaeris quid amplius illi a nobis poscerent.

Utinam vero nihil. Sed hoc nempe poscerent, ut

Christum in pane, cum pane, sub pane quaereremus,

quern nos incoelisesse corporali suo modo ex scriptum

dicimus, et tarnen vere sese nobis in coena

communicare, quia non haeremus in symbolis, sed

iis veluti scalis in coelum ascendimus quatenus per

ea in nobis fides confirmatur ac nutritur, ad unioum

illud suum obiectum Iesum Christum usque perlata.

Ex hoc fonte nata est necessariô sententia ilia,

quam ego plane impiam iudico, ex* consequent! de

glorificati Christi corporis immensitate. Hino natus

error de falsa interpretatione ascensus Domini, quam

illi disparitionem interpretantur. Hinc factum ut

etiam ab infidelibus rem sacramenti sumi dioerent,

quasi vel Christus.a suo spiritu seiunctus et exanimis

a nobis sumi, vel sive manibus, Bive ore,*)

id est, sine fide, percipi possit. Haec illi et similia

quae cohaerent a nobis poscerent, quia modum praesentiae

volunt de8cribere et animis comprehendere,

quamvis id minime se velle facere elamitent. Haec

autem omnia videre me non posse confiteor, quo

modo positis iis fundamentis quae posuimus non

evertantur. Quod autem existimas, vos a nobis eo

esse redactos ut vel a nobis vos dissentire constet,

vel, quod nunquam sitis facturi, in novam doctrinam

consentire, libero te hac cura, mi pàter. Nam

praeterquam quod spero fore, ut in hoc nostra responso

acquiesças (quidni enim mihi hoc de te pollicear,

qui animum meum noris?), si édita ab. Ulis

nostra ilia confessio fuerit, nempe nostrum fuerit

illam interpretari, qua in re iam nunc tibi spondeo

fore ut favente Deo piis omnibus satisfaciamus, et

tumultuosos omnes egregie, si semel quae posuimus

concesserint, compescamus. Tantum rogo te et obtestor

cum reliquis quos admonendos putaris, ut si

quos compereris hie offendi, uno verbo respondeas,

te de mea fide securum esse (ita enim statuo) et

certo tibi polliceri, si qui fuerint qui ad oppugnandam

veritatem hac nostra confessione abutantur,

me in promptu quod respondeam habiturum. Sed

sane meliora sperare libet. Audio enim convenisse

ut in colloquio illo tandem etiam nostra pars audiatur

: quod si verum est, non dubito quin eorum

ipsorum opera id sit factum, a quibus tarnen video

plerosque nihil exspectare. Ego quidem omnibus

modis sum imperitus 4 ) sed tarnen contra spem

spero, ac paene confido, vel ineundam concordiam

si colloquium hoc non detrectetur, vel saltern ita

placandos animos ut paulatim vincat Veritas. Tantum

cupèrem, hanc opinionem ex animis hominum

revulsam, neutros quidquam esse de sua sententia

remissuros, scripta esse ac décréta severissima in

nos edicta, nihil illos praeter Augustanam confessionem

accepturos. At ego, etiam si haec omnia

mihi compertissima essent, tarnen ut omnia occasio

calumniarum praecideretur, omnibus modis urgendum

colloquium censerem, nedum ut oblata vel

minima eius obtinendi occasio respuatur. Quam

multa facit quotidie praeter nostram exspeotationem

3) sic legi debere putamus. Autor quidem ita seripsit

ut tu legere posses: sine manibus, sine ore.

4) impetitns?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!