17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

591 BPISTOLAE 2693—2695 592

debere. Non contentus Vireti nostri sententia videre

volui quid et Calvinus sentiret. "Vidi literas l ) quibus

non gravate condonat quod sibi non friere communicata

non aliter quam aliis, sed se in nullo

offendi testatur nihilque habere quod sanum non

sit. Quod turn vero, si arrogâns üle Pollanus, qui

solus perire non vult, sed ecclesiam funditus evertere

conatur pro qua mori deberet, quaerens lites

ac dissidia serere una cum suis, qui non semel

apostatarunt a Christo et evangelio, non probent? 2 )

Quid enim probarent tam improbi? Sane miror

quod quum scripta nihil habeant veritati contrarium

quod dolere debeat bonis, si qui prius parum nobis

aequi videbantur ea probent, sane plus erat unde

laetari deberent probi omnes. Nosti, mi Bidlingere,

perperäm ab adversariis nobis tributum fuisse quod

tantum imaginarium Christum sola opinatione in

coena haberemus, esumque carnis Christi et sanguinis

potum non verum sed tantum commentitium

traderemus, quum contra verissime fides ea excipiat

non physice et mundano more sed vere spirituali

et, coelesti modo. Hanc veram praesentiam, hunc

verum esum quum simus professi, et quod totiens

inculcatum tam multis scriptis non iudicarunt nos

tenere, nunc tandem credunt et aequiores nobis

sunt, nee detrectant nos audire et nobiscum colloqui.

Sane si ecclesiarum pacem amamus et aedificationem,

debemus Deo gratias agere et pro virili

studere ut istis initiis progressus ad meliora fiat.

Et quod ad me attinet, si moriendum millies esset,

hic nollem cessare, sed modis omnibus instare quod

non dubito, te non minus, si non magis, curare

(quod faxit Christus), ut tandem absolutem et perfection

videamus. Ratio potior nulla invenietur

quam colloquii, et ut dicam quod experti sumus, si

mille uteris egissemus nunquam eo ventum fuisset

cum iis cum quibus colloquuti sumus, quo datum

est paucis verbis coram et velut aliud agentibus, et

quia nostra verba aliis coram communicate non dabatur,

ita visum est paucis testari quid sentiremus:

quae non male accipi a tam alienatis a nobis non

moleste ferimus, iino gaudemus. Si ille improbus, 3 )

cum uno et altero qui triumphum adversariorum

narrât in invidiam eorum quae recta sunt, aliquid

haberet Christi, non ita studiosos pacis et aedificationis

morderet, nihil attingens de iis quae (ut

2693.1) Calvini ad Bezam puta quibus respondebat ad N.

2663. 2669 quae tarnen non exstant. Simul exji. I. colliges

JPareUum Lausannam venisse vel antequam ep. Beeae N. 2691

accepisset.

2) Si tu, 1.1, in his haeseris, nobis vitio vertere nolis.

3) Castwiohem notât, ut iam Simlerus coniecit. Is

enim Theologiam germanicam, quae dicebatur, latinam fecit.

Vide supra N. 2671 )not. 2. Neseiebat ipse libellum hunc ab

ipso Luthero edüum et tommendatum fuisse, cuius praefatiotiem

quoque translator simpliciter recepit.

audio) a conterraneis suis dissipantur, et id favore

eorum qui cum illis faciunt, ut liber ille inscriptus

Theologia germanica obtineat, in quam omnes ferri

deberent, ut opus cum autore et eo qui excussit*

et eiusmodi scelesta prorsus tollerentur. Dominus

Iesus manum admoveat. Ego te rogo, quam optime

Bullingere, ut apud te statuas me hoc unice

expetere ut piis quam coniunctissimus sim, idem

sentiam et dicam quod veri servi Christi, tit te non

vulgarem agnosco. Si omnes observo ecclesias sane

ista non est postrema, et te non fugit quam studuerim

ut isti cum his conveniret, egique gratias

Domino et ago, quod eo ventum fuerit ut Deo angelis

et hominibus sit testata nostra pia et saneta

consen8io, quam tueri et servare in finem usque

proprio sanguine non dubitarim, et hanc animam

longe malim a me avelli quam alienum esse a tam

sacro vestro coetu. Quare si quid est a me factum

aut dictum quod tam sanetae non conveniat consensioni,

unde vel tantillum istam laeserim ecclesiam,

quod nunquam mihi in mentem venit, indica

tantum, ego mox aecurram, veniam precaturus,

eulpam agnosoam, non verbis tantum, verum etiam

scriptis. Nihil tueri volo nisi quod rectum est, et

ut merito agnosco peccatum fuisse quod istic scripta

non cqmmunicavimus, ita si quid aliud sit peccatum,

hiç quaeso neque aetatis neque officii neque rei

alieuius ratio habeatur, sed tantum veritatis pietatis

et aedificationis. In aliquo libello gallico, qui meo

suppresso nomine éditas fuerat 4 ) ne quis offensus

nomine Cut tunc valde exosum erat) a lectione impediretur,

quia tandem improbi alio deflectebant

scripta quam ego intelligerem, quam fusissime omnia

iterum traetavi, ut nemo offenderetur nee captaret

ansam errandi, idque tunc assumto meo nomine.

Quid mihi faciendum est ubi nomen meum

adscripsi, si impium aliquid sit ut unde armentur

impii, pii turbentur, ecclesia offendatur ? moriar prius

quam si cogitem rem tegere et sepelire, et non potius

erratum fateri et iis reconciliari quibuscum opto

unum esse in Christo. Hanc mecum facito gratiam

ut posteaquam diem migrationis ignoro et visitatus

fui domi in meis et in meo corpore ne prius hinc

abeam quam quod debeo ecclesiae persolvam, si

earn offenderim et nihil magis ex animo fecerim.

Quod si bona fide actum sit a nobis et nihil impium

exciderit, effice quaeso, si me habes eum

quem te habeo, ut apud collegas non alius habear

quam mea poscit innocentia. Si Valerando non placeo

neque probor, neque Bogmno s ) et eiusmodi, si

4) Quisnam hie fuerit libeUus coniectura tantum assequimur.

Gogitamus de eius Summario, quod primum sine

nomine aütoris prodierat. Cf. Baumii praef. ad stiam editionem

(Le Sommaire de G. Farèl Gen. 1867) p. vi et a»t.

5) Cf. N. 2671.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!