17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

583 . BPISTOLAE 2689—2690 584

si temporis ac loci circumstantias attentius spectaveritis.

II. Secundo loco, miraris a nobis scriptum esse :

Symbola rem ipsam habere semper coniunctam.

Id vero cuiusmodi sit, plane non intelligimus. Neque

enim simpliciter ita scripsimus, sed addidimus, „quod

ad Deum promittentem et offerentem attinet," quam

doctrinam putamus prorsus cum consensione et

veritate ipsa facere. Ita autem videtis a nobis

eyerti a consequent! dogma illud de infidelium communicatione.

Our eniin addita esset ista restrictio?

lu. De sacramentali significatione absit ut aliter

quam tu scribis sentiamus. Neque enim symbolicum

vel figurativum esse simpliciter negamüs, sed addimus

adverbium „duntaxat," nempe ut exprimeremus

significationis fc sacramentalis vim quandam

peculiarem, quae videlicet virtute constitutionis ao

promissionis divinae facit ut quod figuratur, quamyis

si locorum intervallum spectes longissime absit,

tarnen, sive credamus sive non credamus (neque

enim hie agitur de perceptione rei sed de rei et

symboli coniunctione) non minus sit praesens quam

quod ipsis oculis videtur ac manibus palpatür.

IV. Repraesentandi verbum quereris ambiguum

esse, quod tarnen de industria fatemur a nobis usurpatum,

quia simplex significandi vel figurandi verbum

nosti nunquam illis satisfecisse, imo istius controversiae

occasionem praebuisse, quae causa etiam

fuit ut ab exhibendi verbo nihil o minus per se ambiguo

nostri non abstineant, ut veritatem ostendant

signis esse coniunctam, quum exhfbere significet,

teste Ulpiano, proferre et videndi ac tangendi facultatem

dare. Sed omnis ista ambiguitas addito symboli

nomine tollitur, ut nobis quidem videtur, quum

praesertim hoc diserte exposuerimus, quum dicimus :

„adiunctis ipsi rei symbolis" etc. et paulo post dicamus

: praesentiam quidem a nobis defendi, sed de

modo adhuc controverti, quern dicimus non intellectu

sed fide a nobis percipi. Quis enim intelligat, qui

fieri possit, ut Christus corpus suum, quod in coelis

est, nobis in terra repentibus et fide tenus ad ilium

ascendentibus vere tarnen fruendum praebeat?

Postremo, non placet quod dicamus: controversum

esse duntaxat praesentiae modum, qui soli Deo

sit cognitus. Nam inquis, mihi videtur modum

ilium esse vivaë fidei apprehensionem. Atqui in

hoc articulo non agimus quo instrumente res sacramenti

nobiscum communicetur sed quomodo res

-cum signo sit coniuncta, quern dicimus esse inscru-

-tabilem, quum ilia sit in coelis, hoc vero in terris,

et tarnen, sive credamus sive non credamus, sive

signum duntaxat, sive rem ipsam quoque cum signo

per fidem sumamus, sua constet isti coniunctioni

Veritas. Nam mihi quidem fateor ad hanc explicandam

controversiam valde semper hanc methodum

plàcuisse, ut primo loco explicetur, quae sit res sa­

cramenti, in quem finem et quo instrumente percipienda

offeratur. Deinde ut très isti modi seorsim

explicentur. Unus quo res cum signo oopular

tur, sive adest. Alter quo signum percipimus. Ter:

tius quo res sacramenti nobiscum communicatur,

Primum igitur modum diximus soli Deo notum

esse, qui videlicet ita constituit, a nobis autem credi,

ita tarnen, ut quis non sit, dicere possimus, quis

sit autem, non item, sicut in quarto responso ex"

posuimus. Secundum testamur naturalem esse. Tertium

autem et ipsum diximus niti incomprehensibili

spiritus Dei omnipotentis virtute. Quis enim

explicabit qui fieri possit ut cum Christo, qui in

coelis est, nos in terris degentes unum fiamus, ut

inde vitam aeternam hauriamus? Btsi enim nobis

notum est, ut statim initio diximus, fide nos coalescere

cum Christo, non tarnen effioitur posse a nobis

istius fidei efficaciae modum ac rationem comprehendi:

quod si verum est, hallucinantur. nimirum

quicunque, ut ilium modum aensibus nostris'subiiciant,

vel localem coniunctionem, vel substantiae

transfusionem, vel immensitatem gloriosi corporis,

vel transsubstantiâtionem, quicunque denique quidquam

excogitent quo modus ille definiatur. Nam

quis non sit, dicere possumus, cuiusmodi sit turn

demum intelligemus, quum apparuerit id quod sumus.

Haec sunt, D. Mwrtyr, quae in tuis ad D.

Calvinum uteris, quantum quidem coniicere potui,

significasti a te in hao nostra confessione desiderari.

Si quid praeterea sit a quoquam observatum

hie quoque dabimus operam ut illl satisfiat. Vàlerandus

alia quaedam subiectis lineis annota vit,* 7 )

sed quaenam ilia sint satis coniicere nondum potuimus.

Suspicamur tarnen hoc illi non placere quod

rem sacramenti esse dicamus non modo mérita et

fructus mortis Domini, id est, bénéficia quae e^

illo haurimus, sed ipsam etiam Domini substantiam.

Hoe vero si ita est, ut suspicamur, plane miramur

ilium subscripsisse libello quern D. a Lasco superiorè

mense Decembrr editum inscripsit: Purgatio Ministrorum

in eoclesiis peregrinis Francofurti. 18 ) Ibi

enim ita -scribitur p. 24 : Ad primum postremo agnoscimus

et agnovimus semper iuxta hanc capitum

istorum doctrinam : quod in coena Domini una

cum pane et vino, hoc est, dum pani et vino participamur,

vere exhibeantur corpus et sanguis Christi,

17) PoUani epistola, sive exemplar anmtationibus istis

ditatum non exstat. A Martyre Calvino wfssum fuisse constat

ex ems ep. N. 2668. .

18) adversus eornm calumnias qui ipsornm doctrinam de

Christi Domini in coena sna praesentia dissenaionis accusant

ab Ang. confessione, antore D. Io. a Lasco Barone Polono.

Bas. per Io. Oporinnm 1556. In fine: Subscripsimus Ioannes

a Lasco manu propria. Yalerandus Pollanus. Gulielmns

Houbraqne. Bobertus Hornus. Petrus Dathenus. (Fratikf.

Mel. Hdl. IL Beü. 17 p. 167.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!