17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

509 1557 IUN. 510

sus sum) cum illis hominibus nullam promitto. Expertus

enim sum Augustae et alibi quales erga nos

gérant animos. Itaque mihi nimium faciles videntur

duo hi nostri 5 ) qui ex eo quod semel humaniter

excepti fuere colligunt uniTerBalem obtineri posse

concordiam. Et metuo ne qua fiat ut hac concordandi

ratione denuo abducamur a simplicitate veritatis,

sicut prius quoque factum est. Scio enim

multos ex nostris plurimum ad hanc aspirare concordiam:

sed metuo ne eo nomine, ut hac ratione

obtineant formulas quas vellent ipsi loquendi. Nunquam

enim concordia fiet, nisi formulae concedantur

periculosissimae, quibus quum alio atque alio

sensu usuri simus, veterem habebimus contentionem.

Vestra hac in parte ecclesia tutior erit, quae prius

per Domini gratiam nihil huius dissidii sensit. Sed

mihi haec, dum nostras considero ecclesias, hasce

pariunt cogitationes. Et sunt de senatorio etiam

numéro hic non insulsi homines qui hoc et suspiv

centur et metuant, praesertim si Galli huius concordiae

autores fuerint, qui priori etiam plus nimio

intricati exstiterunt. Ad haec ipsamet Basiliensis

confessio, de qua opinor te scribere, habet vocabula

quaedam a Bucero et Capitone obtrusa, quae postea

déclarari necesse fuit, ne quis illis abuteretur aut in

alium sensum, quam a nostris concessa fuerunt,

verteret. Nee dubito quin adhuc Basilienses sub

his vocibus suam tueantur opinionem. Scis etiam

Hucerum et Argentinenses voluisse ut vestri studiosi

sub ea confessione ipsis communicarent, et quid a

nobis ad ea responsum sit. In summa: Ich förcht

immer man führe vns hinder das Hecht. Ad haec

habemüs in academia illa Helvetica eum 6 ) qui cum

Lutheranis conspirât, colludit, ministros Ulis mittit,

confessiones eorum reeipere et probare iubet, apud

eos concionatur, totus illorum est, et tarnen interea

quoque noster esse videri yult: a quo mihi hac in

re maximopere metuo. Itaque non possem me, meo

iudicio, altius intromittere in hanc concordandi rationem.

Si confessio una cum declaratione mittenda

videretur, non abnuerem. Sed quis hoc faciet?

Prius communiter hoc esset decemendum. Quod

vero aliarum ecclesiarum iudicium sit ego ignoro.

Si quid ergo nobis hic agendum videretur, signifi-.

cate nobis et respondebimus in tempore. Sine senatus

nostri conscientia non yelim neque auderem

etiam quidquam hie praesumere. Utinam hoc unum

obtineri posset, ut cessarent acerba et odiosa illa

scripta 7 ) et declarationes illae amarissimae quibus

Bubiatis non diffiderem de aliqua coneordia. Velim

vero adhuc Philippi procedere consilium et ut is

tandem Deo tribuens gloriam publice fidem suam

profiteatur, 8 ) nee in finem usque, animos multorum

suspenderet. Audio illum Heidelbergam venturum. 9 )

Haec de concordia illa quae me premit valde, dum

ipsam obtinere oupio et .tarnen non possum non

timere maioris discordiae seminarium.

Genevenses hie habuere denuo suos legates, 10 )

sed sine aliqua agendi potestate, sicut semper. Itaque

nihil actum est. — — — —

Vergerius triduo fuit Gerievae antequam' ad

Cälvini colloquium potuerit admitti. Id quod Calvini

nomini maximam parit apud omnes invidiam.

Marchionissa ") quaedam ex Gallia his diebus

hue venit, cui lis est cum alio quodam principe de

comitatu Neocomensi. Ea hie deeidetur, et nisi

commode agatur periculum est ne comitatus ille in

aliénas perveniat manus, et ecolesiae ditionis illius

omnes evertantur. In quo efficiendo Solodorenses

graviter laborant — —

3646.

BEZA CAL VINO.

I. Hallerus tuus.

lam tandem monitus de sua Duci Christophoro dilata

confessione verba facit, sed earn quasi nullius

momenti et plane ex Calvini mente scriptum depmgit.

Instat ut hie ipse rem apud Wirtembergenses urgeat.

(Ex autographe) Cod. Qenev. 117, fol. 87, coll. cum exemplarités

recentioribus Cod. 119, fol. 25, Epp. Bern. VI. p. 1023,

Simleri Vol. 89. Edidit Baum. I: 466.)

Eximio Christi servo D. Iohanni Oalvino Genevensis

ecclesiae vere fido pastori.

Genevae.

8) A quo tarnen ille sibi maxime cavebat, partim quae

naturalis eins erat timiditas, partim quia sciebat se paueissimis

satisfaeturum.

9) N. 2638, not. 10.

10) Beg. du Conseil 10. 25. Mai, 1. lun.

11) Jacqueline de Rohan marquise de Bothelin filio suo

Leonor d'Orleans duc de Longuevitte eomitatum Neocomensem

vindicabat contra lac. de Savoie duc de Nemours. Bernenses

5) Beza et Farellus. Quid vero dixisset si t'ai» eorum arbitri facti. Marchionissa ipsa adfuit cum ßia sua quae

eonfessionem vidisset! Oui vel Basileensis suspecta erat et postea Condaeo nupsit. Post duos menses Neocomensis aitio

nimis ambigua.

ei adiudicata fuit ita quidem ut Nemorensi aliae quaedam

6) Sulzerum notât.

terrae et pecuniae summa in compensationem darentur. (Buchat

7) Westphali et Flacianorum.

VI. 221 «a.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!