17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

357 1556 s. d. 358

runt se contrafacere et transfigurais ad plaoitum

Prinoipum, nee mnlttim curant de religione, nisi in

quantum servit eorum commoditatibus. Quod etiam

est commuDe- in ouriis Principum, ut non ignoratis.

Quia sequutus estis aliquando curiam. Et fuit

vitium commune de omni tempore, sicut etiam

Martialis, quem vos saepe legitis, bene notât, dicens,

Nemo suos (haeo est aulae natura potentis)

Sed domini mores Caesarianus nahet.

Quare non oportet vos tarn fortiter impediri

de excusatione aut defensione Caesarianorum, quos

facitis magnos consiliarios Imperatoris. Alioqui

dabitis suspicionem quod estis ipsis similis, aut

quod h abêtis cum ipsis aliquam intelligentiam. Procul

dubio non possumus dissimulare, quod facitis

nobis iniuriam, quando vocatis illos catholicos. Bed

transeat.

Quod ad probationes et solutiones vestras attinet,

aliquantum nobis doluit, quod iniurias saepe et

convicia vel exclamationes invectorias pro solutionibus

et rationibus ponitis. Hoc enim non convenit

stylo theologico, qui requirit bona fundamenta

rationum, quae versentur circa rem: et quando dirigitur

ad personas, hoc non nisi de necessitate et

transeunter fieri debet. Quando vos studetis videri

nimium eloquens, doctrina remanet in albis. Ut

probetis Christum instituisse sacrificium in Coena,

vos exponitis vei'bum facite, sacrificate. Quod quidem

non improbamus : sed quia tales subtilitates

non possunt vulgo reoipi, nos mallem us semper recurrere

ad probationes et distinetiones, quae usitatae

sunt in schola: quia hoc semper est securius.

Nam verbum faciendi tarn generale est, ut omnibus

actis convenire possit et exponi debet secundum*"

subieetam materiam. Neque opus fuit multum

Hebraisare, et allegare Ministerium qui stat a parte

ip8orum : quia ubi Moyses aeeipit facere pro sacrificare,

illic apparet ex aliis verbis, vel sacrifieiis,

vel holocausti, vel oblationis, qua de re agatur.

Quod bene consideratum fuit ab omnibus, qui sunt

inter nos docti in lingua Hebraica. Tunc vero

temporis sacrificia fuerunt in usu. Isti autem haeretici

praetendunt quod nunc omnino abolita sint

per sacrificium Christi : et quod coena Domini sit

commemoratio sacrificii, non sacrificium: et quod

illud Facite refertur ad actionem illam et celebrationem

sacramenti, et distributionem panis Dominici:

quod de offerendo vel adorando pane nulla a

Christo vel Paulo fit mentio. Ad hoc praecise et

peremptorie respondendum erat: et titendum bonis

glossis, et omnibus condituris, quibus panem transsubstantiare

ac sacrificare solemus. Alioqui dicent

sacrificia nostra esse similia sacrifieiis Paganorum:

nee erubeseunt etiam dicei-e détériora. Sicut ipsi

allegaut in derisionem nostram illud Yergilii, Quum

faoiam vitula pro frugibus, ipse venito: quod olimi

Clithoveus putabat multum facere pro nobis. Sed

utinam de eo nunquam cogitasset. Est autem valderidiculum

et absurdum, quum volens probare transsubstantiationem

ex verbis Domini, dicitis idem,

esse ac vulgo dici solet, Si quis pullum gallinaceum

petierit: pullus quem ego dabo erit caro perdicis

delicatissimae : quoniam videretur esse quidam.

lusus prae8tigiatorum aut magicorum. Nee vero itavoluit

Christus fallere nostros sensus, aut ambiguë

loqui, Adhaec similitudines tales sunt prophanae,

et sapiunt quandam gastrimargiam. Oportet nos

multo reverentialius loqui de tarn sublimi mysterio.

Consequentia etiam, quam vos facitis, valde rudis

et cruda est. Nempe, divus Paulus in Actis Angelo

révélante didicit, Ecce donavit tibi Deus omnes qui

navigant tecum. Valet igitur Missae saorifioium :

non ei tantum qui offert, verum et iis pro quibus

offert. Tos debebatis haec melius conglutinare pro

rudibus, et ostendere, quomodo hoc sacrificium sit

applicativum gratiae Dei, quomodo dantur animae

sacerdoti, sicut Apostolo, et revelatio etiam. specialis

aliquando fiat. Quid si Apostolus cecinit Missam

in illa navi, cum erat in periculo, et fuerit ei revelatum

quando tenebat hostiam, quod propter

ipsum nemo periret? Nam et sine dubio habebat

secum äliquem, qui poterat fungi vice clerioi. Sed

haec omnia vos melius considerare, et pro data

vobis gratia ferruminare poteritis.

Quod attinet ad ea quae probatis ab authoritate

Doctorum, est certe bona probatio, et frequens in

theologia.

Sed isti haeretici locum iilum admittere nolunt,

nisi ab authoritate Dei, hoc est sanctae Scripturae.

Oportet igitur allegare Doctores bene authorisatos,

et ex iis adducere veram interpretationem sacrae

Scripturae. Quia tune vos ponetis eos ad metam

non loqui. Sed si Canonistas vel Quaestionarios

tantum pro fundandis argumentis vestris ällegatis,

vos nihil facitis. Videmus bene paternitatem vestram

evolvisse multos libros, et antiquos et modernus:

sed allegatio tantae multitudinis nihil servit

nisi ad farciendum chartas: quemadmodum legistae

faciunt unum magnum apparatum in suis lectionibus

vel in scriptis, de nominibus et authoritatibus

suorum doctorum, et reliquunt interpretationem

textuum. Si. ita faciamus, dicent in nos quod

Quintius ille Romanus in copias Antiochi facetiose

dixit. Nempe idem esse, quod Chalcidensis hospes

eius, homo bonae cherae, ut vulgo dici solet, rèspondit

quaerentibus unde recuperavisset tantam

venationem illo tempore anni, quia erat solstitium:

videlicet omnes illos cibos ex porco domesticô factos,

sed ita diversificatos conditura. Ita etiam illas

gentes extraneas et inauditas, Dahas, Medos, et

alios de quibus se iactabat Antiochus, omnes Syroa

23*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!