17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

5 1556 IANTJAR. . 6

cum ipsorum asseclis, quum indootrina turn in vita

et conversatione : deinde quid illos ad tales turbas

incitarit, quo modo fuerit Hieremias tractatus a

Iudaeis etc. Haec interea omnia facio citra dentem,

quantum fieri potest, et quantum res ipsa fert.

Hoc perpetuo prae oculis habeo, ut vera dicam

quae a nullo infitiari * possunt. Nam rem omnem

uti gesta est simpliciter narro absque fuco aut mendacio

aliquo. Imp et multis honoris gratia parco,

qui tarnen rudi ac severo pectine digni essent Hoc

autem facio non tarn ut causam meam privatam

quam Christi Domini mei et ecclesiae atque mei

ministerii tuear ac vindicem. Etenim si de illis

ulcisci cuperem, possem egregie, et corpus una cum

fortunis perdere. At absit ut ei gloriam auferam

qui dicit: Mihi vindictam* et ego caett. Quod si

putarem hoc meum institutum non promovere, sed

potius impedire gloriam Christi mei aut salutem et

aedificationem ecclesiae, ego potius igni quam typographo

scriptum hoc meum traderem. Minuatur

Gàrnerius et crescat Christus! Pereat ut vivat

ille, quoniam sic, dum périt pro Christo, servatur

cum Christo. Hoc inprimis spectare debemus, gloriam

Christi et salutem proximi: quod et me spectasse

puto in hoc meo libello. At quouiam quisque

caepus est in propria causa, vestrum iudicium atque

consilium peto, in quo polliceor me mansurum

omnino. Agnosco enim vos quales hactenus agnovi,

nempe patres ac praeceptores meos carissimos, quibus

me ipsum debeo in Christo Iesu. Itaque ut

mihi respondere dignemini precor, et per servatorem

nostrum Christum Iesum obsecro. Ego ero

Francfordiae in proximis nundinis favente Deo: ibi

speotabo* rssponsüm.

Caeterum ego aliquando per occasionem loquutus

sum cum illustrissimo principe meo de consilio

nationali habendo pro concordia ecclesiarum, *) praesertim

in causa sacramentali, uti olim factum est

Marburgi, et ut vocarentur doctissimi viri ab utraqua

parte. Inter caeteros nominavi D. Gal/omum et

Biülingerum, quos etiam in summo pretio habet, ut

par est. Nam et de utroque honorificentissime loquitur.

At, inquit ille, hoc fieri non potest, nee expedit,

hoc praesertim tempore turbulentissimo.

Dicit praeterea indicta esse rursus comitia Tridenti

ad Kal. Aprilis, adfuturosque doctissimos etiam ex

Helvetiis aliquot. 6 ) Ego nolui ulterius urgere. Exspectabo

finem istorum comitiorum, tunc rursum

per occasionem loquar, atque si quid subolfecero

4) Philippus e captivitate liberates pristinos suos de

conciliandis protesiantium partants conatus denuo assumpsisse

videtur.

5) Falsus hie rumor. Paulus IV. minime de redintegrando

coneüio cogitabat, et si vel cogitasset protestantes nunquam

advocasset.

quod faciat ad pacem et concordiam ecclesiarum, vobis

quamprimum significabo. Nihil enim magis

quam ecclesiarum concordiam, modo sit iuxta verbum

Domini, oupio.

Legati Imperatoris pridie hue venerunt nomine

regis Anglorum, pacem et amicitiam petentes et annunciantes

omnibus principibus Germanise, adeoqtré

toti imperio, quantum intelligo. Multa feruütur de

Imperatore et de Gallo, 8 ) at ego relinquo ilia omnia

filiis huius saeculi. Interea do operam diligenter,

ut dominos meos illustrissimos principes iuniores

duos, 7 ) una cum illo alio qui ex Saxonia venit

instituam, ut quum meum institutum absolvero me

rursus in coetum fidelium apud vos reeipiam. Neque

enim hue veni ut ad vitam manerem, sed tantum

ad tempus, donee perficiam id ad qüod sum

vocatus. Hoc quum absolvero liber sum, absolvam

autem duobus ad nimium annis. Etenim satis féliciter

succedunt nostra studia beneficio Domini: harbeo

etiam dociles et benevolos diseipulos, habeo

praeterea prineipem clementissimum atque beneficum,

adeo ut nihil mihi desit. Omnia enim mihi ex arce

subministrantur pro familia, praeterea Stipendium

honestum duplo maius quam Argentinae. Lautissime

sine molestia et labore vivimus. Caro saginatur

: at spiritus non tarn bene nee tarn sincere inservit

Christo quam in laboribus aerumnis sudori4

bus et angustiis. Hoc testatur conscientia ipsa, velit

nolit caro. 8 ) Mea uxor perpetuo infirmatur, ut ha

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!