17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

m. EPISTOLAE 2511—2513 252

eiicerent. Quod quum non dissimulare potuerint,

pro fide sua in pätriam incurrisse seGallorum odia

et Galvini in primis. Atque eo tandem recidisse

rem ut sibi fuga consulere fuerint ooacti. Dum

enim tumultu excitato a quibusdam quidam essent

coniecti in vincula ac torquerentur, ut fateri cogerentur

exsules esse autores aut participes et complices

seditionis, nisi et ipsi in carceres duci et causam

agere in tormentis voluerint, in fugam fuisse

impulsos. Fugisse ergo vim, non iustam cognitionem

: ac per amplissimos dominos Bernatos multa

fuisse tentata, si audiri possent accusati aut reconciliari,

sed nullo cum fructu. Interea vero ipsos

manere extorres, omnia ipsorum bona ipsis erepta

in manibus et iure magistratus teneri. Et quidem

nonnisi adactos summa necessitate venire questum

de his apud amplissimos Helvetiorum ordines. Quumque

a multis temporibus Helvetia habita sit pro asylo

miserorum et domo iustitiae, in quam recepti sint

oppressi iniuriis, denique et assorti, ipsos modo

comparere in legatorum conspectu, ac obtestari, ne

miseris et oppressis inique desint, sed sublevent

potius ac curare velint ut causa ipsorum legitime

discutiatur, atque adeo aditus et discessus Geneva pateat,

donee ipsorum innocentia omnibus innotescat.

Haec propositio quum plerisque legatis nihil

iniqui videretur continere, sed duntaxat iustam causae

discussionem petere et iudioium aequum postulate,

voluerunt proposita in recessus ipsorum conscribi

et referri domum, ut singulae respublicae

quid facto opus sit consultent Oaeterum exsules

ista intelligentes significarunt moram hanc ipsis fore

gravem, quum plerique sint inopes, ac plus aequo

diutius suis rebus caruerint, et aere alieno gravare

se cogantur: petere ergo ut haec res maturetur.

Ita factum est ex commiseratione ut plerisque visum

sit, statim atque legati domum venerint, hoc

negotium magistratibus proponant, atque hi protinus,

si velint legatos mittere et causam ipsorum

apud amplissimum senatum Genevensem agere, id

quidem Uteris Bernam persoriptis significent. Ignoro

autem quid Bernam perscriptum sit. Suspicor autem

plerosque consensuros in legationem mittendam.

Unde vobis necessarium erit dispicere, si quid fiat,

quid commode respondeat Helvetiorum legatis.

Fortassis ita daretur vobis ocoasio rem ita ut gesta

est enarrandi et excusandi vos, illorumque demonstrandi

res gestas. Gaeterum quum nihil' certi constet

de mittendis legatis ac 20 Septembris rursus

sint Badenae certo celebranda comitia,- praestaret si

prius excusatio vestra mitteretur legenda singulis

cantonibus, in hanc aut meliorem formam conscripta:

Audire vos exsules Badae questos esse quasi ipsorum

causa hactenus iuste nunquam fuerit discussa,

atque ipsi contra fas et ius sint eieoti: ea re vos

iuste commoveri, ut et ipsi quid ab ipsis actum sit

et vicissim a vobis exponatis. Moneo autem ne

prolixam conscribatis historian), sed quantum fieri

potest brevem, quae tarnen rem gestam complectatur.

Videretur quoque operae pretium si et Galli

qui Genevae sunt et ipsi breve scriptum componerent

quo se excusarent, se non esse homines malae

fidei et pernieiosos reipublicae, uti accusantur ab

ex8ulibus. Si vero etiam legatum mittere placeret

amplissimo magistratui Genevensi, qui iret Badam

ad comitia, non inutile et indecorum videretur si

ex Gallis vir honestus et primae autoritatis se coniungeret

legato senatorio. In parandis autem scriptis

maturare oportet. Aequum autem ut, si ex recessibus

quae sit velut accusatio exsulum contra magi8tratum

audiunt, vicissim legant vestrorum excusationem.

Inutile propemodum videtur futurum prudentioribus

in comitiis demum ad 20 Septembris

velle per legatum exousare, quum ex prioribus comitiis

iam ad singulos magistratus adversariorum

querelae pervenerint. Praeterea. variant et mutanter

fere legati, ut priores non veniant etc.

Haec in tui gratiam, optime vir, domine honorande

et frater colendissime carissimeque, scripsi

paulo copiosius. Reliqua ex optimo viro Cardio intelliges.

Impostor ille 4 ) deprehensus et agnitus aufugit

protinus, alioqui truncatus fuisset capite. Ea de re intelliges

plura ex affine et fratre meo GudMhero. Ora

pro nobis perpetuo Dominum. Puto Märtyrern ipsum

copiose scribere. Salutant te fratres omnes. Saluta

tu omnes symmystas et fratres. Dominus Iesus

servet te et liberet nos. ab omni malo, concédât

pacem etc. Tiguri 5. Augusti anno 1556.

2512.

VIRETUS GALYINO.

Bullingerua tüus.

De rebus VoMensium, de negotio cum BonviMano,

de Ute cum Bertelerio.

• (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!