17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

241 1556 IUL. " 242

S. Qui has literas tibi reddeiit homines probi

sunt et integri, apud quos tuto licebit deponere

quidquid me scire voles, per negotia vero minus

commodum erit Uteris complecti. Ambo mihi familiäres

sunt amici: alter tarnen, cuius sororem

Budaeus noster habet uxorem apud me frequentior.*•)

Quia ex viduitate acerbum moerorem contraxerat,

hortatus sum ut vos inviseret. Quod enim sciebam

pridem optasse, speravi medioori fore solatio ad

leniendum dolorem. Etsi non tacui alio quoque

spectare meum consilium. Nam quum certo oonstet

urbis nostrae exsules ac damnatos nuper in proximo

conventu helvetico aliquid molitos esse, 8 ) quomodo

excepti et quid adepti fuerint tamdiu nescire perquam

nobis molestum est. Scriptum quidem legimus

atrocibus in senatum nostrum probris, sed aeque

putidis mendaciis refertum. Verum hoc scire cupide

appetebamus numquid spes illis data fuerit, vel

eorum criminatio a civitatum legatis audita. Et

quanquam repulsam qua digni erant non absque

ignominia et ludibrio reportasse confidimus, suspensa

tarnen exspectatio nos valde anxios tenet. Quare

haec cupide a me arrepta fuit ocoasio ut nos de

tota actione eiusque eventu certiores hie amicus

faceret.

Alia etiam ratio me ad hanc profectionem urgendam

magis impulit, quia cordatissimus quisque

ex senatu tarn indigna flagitia cuperet refelli, tentandum

vero nihil censemus absque consilio. Consul

autem vester pro sua prudentia optime quid facta

operae pretium sit uno verbo expediet: pro sua

autem erga nostros benevolentia hoc officium praestare

non gravabitur. Visum fuerat sic breviter

praefari: Ex vulgari rumore innotuisse exsules

lllos Badenae falso et improbe de senatu nostro

conquestos esse, et tandem scriptum allatum esse

ex prodigiosis nee minus futilibus mendaciis conflatum.

Quod etsi non dubitet senatus noster severe

2505.1) Nempe Carol. lonvillaeus cuius sororem duxerat

Jo. Budaeus.

2) Buchat VI. 186 : Les fugitifs de Genève eurent l'audace

de se présenter devant la diète des cantons assemblée à

Bade an mois de juillet, et d'y prodnire un libelle rempli de

calomnies contre le magistrat de Genève, disant qu'ils étaient

injustement persécutés et chassés de leur patrie et que s'ils

étaient ouïs moyennant un sauf-conduit ils convaincraient le

monde de leur innocence. Les Genevois l'ayant appris envoyèrent

des députés à la diète ponr se justifier et informer

les cantons de la vérité. Les cantons, les ayant ouïs, témoignèrent

être satisfaits et jugèrent que Messieurs de Genève

s'étoient conduits dans oette occasion en bons et sages magistrats,

ponr l'honneur desquels ils s'intéresseraient toujours.

Cependant ne voulant pas absolument renvoyer les fugitifs

sans leur accorder quelqueohose, ils demandèrent aux députés

de Genève qu'on leur accordât, par grâce spéciale, le saufconduit

qu'ils demandaient, toutefois sans préjudice de leur

honneur et de la.liberté de la ville. Les députés s'en excusèrent

honnêtement et las cantons reçurent leur excuse.

Calvini opera. Vol XVI.

pro merito a gravibus et moderatis viris esse repudiatum,

persuasus etiam sit Helveticas civitates,

ut fert commune ' ius et mutua inter magistrates

coniunctio, ad cohibendam hanc proterviam potius

fore propensas, quam ut criminationem a quisquiliis

et "nihili nebulonibus prolatam admittant: tarnen

non tarn defensionis suae causa quae supervacua

foret, quam ut suam existimationem integram servet,

veram totius rei ' historiam, bona fide proferre. Duplex

autem exhibendi script! ratio nobis occurrit.

Nam legatum mitti qui Badenae causam agat, non

videtur esse ex dignitate urbis. Ergo ab amicis in

omnes partes exemplaria dimitti placeret cum aliqua

commendatione, ut intelligeret ouiusque civitatis senatus

nihil illic esse frivolum. Atque hic consulis

vestri autoritas, vel etiam senatus amplissimi, in

8ubsidium advocanda esset. Probatur tarnen magis

seounda ratio, siquidèm vobis arrideat: hominem

mitti qui per singulas urbes nomine senatus nostri

exemplar unum offerat, cum Uteris quibus rogent

nostri ut legere dignentur senatores. Nam hoc

modo etiam aliqua forte responsio eliceretur. Oaeterum

refutatio nullius erit negotii, quia tam impudenter

ac sine colore mentiri ausi sunt, ut tribus

verbis ridiculos facere promptum sit. Ego in re

tam séria fidem, gratiam, opem et operant tuam

imploro, ut tuam. et consulis sententiam amicus

noster référât. Quia vero ignotus est, operam dabis

ut in colloquium veniat.

De rebus nostris nuncius tibi narrabit. Collegae

mei vos omnes reverenter salutant. Qui

mandarunt ut hoc vobis scriberem: nobis dictum

esse, nunc apud vos habitare quondam ex Lemovicum

gente, quae regio est Galhae Ârverniae et

Petragoricibus vicina, procerae staturae hominem,

barbae rarae et subrufae, corporis pleni et fusi,

coloris lividi potius quam albi: a quo vos fuisse deceptos

nobis dolet. Fertur enim apud vos duxisse

uxorem. Quod si verum est, iam est trigamus.

Qùum hue venisset ante annos quinque mulierem

secum adduxit quae habita est uxoris loco, donee

per longiorem eius absentiam compertum est ac

liquidis testimoniis probatum, alteram eum prius

duxisse. Et tarnen erat ex quaestuarüs papae

sacrificis, qui missando quotidianas operas locant.

Iam yero perfidus est ac creditorum fraudator, ex

quorum numéro ego unus sum. Et tarnen in GaUia

me foeneratorem esse iaetavit. Quae scribo, si vos

postulabitis, curabimus publicis monumentis testata

mittere. Vale iterum, praestantissime vir et mihi

observande frater. D. QuoMhero genero tuo et reliquis

fratribus plurimam salutem. Dominus tibi

familiaeque benedicat vosque gubernet suo spiritu

usque in finem. Genevae 3 Galendas Augusti 1556.

Ioannes Galvinus tuus.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!