17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

231 EPISTOLA 2500 232

quam oportet omnem interpretationem fieri, multaque

ibi ilia cavillatus est. Nam quum ego ita

demum earn interpretationem scripturarum esse analogam

fidei *, quae constaret aliarum scripturarum

vel testimoniis vel exemplis," ille hoc mihi negare,

et earn potius affirmare analogam fidei interpretationem,

quae nihil haberet pugnans cum articulo

ullo fidei, imo quae conveniret. Ego laudo, et eadem

ab utroque affirmari dico. Sed ille novum articulum

fidei voluit suum dogma ponere. Itaque fuit petitio

principii. Bisit D. Glawburgus et negavit, quum

vellet aliquem articulum fidei ponere qui non diserte

sacris literis esset expressus. Rursum urgeo, ut

aut simpliciter verba capiantur tumque ambo papistis

cedamus, aut si interpretatione opus est expendenduin

utranam sit analoga fidei: illorumne qui hoc est

interpretantur : hoc exhibet, vel: in sub cum hoc

est etc., an vero nostra, quae hoc est interpretamur * :

significat, figurât, repraesentat, in memoriam reducit

etc. Nostram sciipturarum exemplis confirmo.

Rogo, suam similiter probet. Ibi tandem ad extremum

bonus vir voluit circumcisionem esse ipsum

foedus, et agnum esse ipsum phase realiter. D.

Glawburgus rogat nunc literae obsignatae sint

emptio aut donatio etc. Imo vero, ait Öle et in eo

perstitit. Risit Glawburgus. Atque imo subirasci

coepit quum ego urgerem, iuxta ipsorum interpretationem

adorandum Christum in pane coenae, ipse

vero Matthias pernegaret. Ita demum conquievimus

ingrediente D. D. Humbractho. Postea, quum fere

coenam nostram absolvissemus, D. Hutnbracht sermonem

de Domini coena repetiit, quumque aliquamdiu

de analogia fidei egissemus, illi Matthiam errare

prorsus iudicarunt, et quum ego nostram interpretationem

non solum scripturae exemplis, verum

etiam tota ratione salutis nostrae a Christo procuratae

*, illi fortiter coepere Matthiam urgere. Nescio

quo incidit, quum viderem illum ita praefracte et

obstinate sua defendere, ut omnes intelligerent iam

illum non pro veritate sed pro gloria certare (id

quod diserte illi dicebaut), rogavi num Christus

homo esset creatura: anne oreaturam aliquam

putarent infinitam, immensam etc. Ibi bonus

Matthias mihi insu!tare: Has loquutiones esse indignas

christiano ore: Christus homo est creatura:

se ab Ulis abhorrere. Ergo, inquam, ita loquamur:

Corpus Christi est creatura. Crede mihi, diu ille

tergiversatus est, vixque tandem aliis dominis etiam

urgentibus extorsimus ut creaturam esse fateretur.

Quum autem ex eo colligeremus ipsorum ubiquitatem

et immensitatem corporis Christi vanam esse, ille confugit

ad unionem personalem utriusque naturae in

Christo, qua fieret ut ubicunque esset deus ibi esset

homo. Ego nego id ita verum esse ut illeputat. Affirmo

tarnen fidelibus omnibus praesentem ubique esse

Christum deum et hominem, quia fide illum, quan-

quam ad dextram patris supra omnes coelos sedentem

aut stantem, ubique non solum intuentur, sed

etiam loquentem audiunt et consolantem ac vivificantem

sentiunt. Ao proinde quibuscunque non ita

praesens est Christus in ooena, nullam Ulis coenam

Domini salutarem esse posse. Quemadmodum

Paulus ait coram Galatarum oculis propositum fuisse

Christum crucifixum, ita quotidie a Deo natum,

passum et mortuum, resurgentem, sedentem ad

dextram patris, in verbo inque coena fidelibus proponi.

Non autem hanc praesentiam posse ullo

pacto percipere illos qui fide carent: quanquam

iuxta illorum doctrinam non solum praesens illis

esset, verum etiam ab illis ederetur et in ventrem

etiam deiiceretur corpus Christi, id quod alienum

et procul esset a mente doctrinae Christi atque

ipsius dignitate. Quum hoc is negaret, contraque

affirmaret, Christi corpus aeque in coena accipere

et manducare, quanquam indigne, infidelem quam

fidelem, ego additis aliis rationibus ex verbo Dei

petitis obiicio tandem verba Lutheri, qui in enarratione

evangelii in festo corporis Christi sic ait:

Quae verba omnia eo tendunt quod sacramentum

indigne sumi potest, sed hic cibus de quo hie Dominus

loquitur nunquam indigne accipi poterit.

Post multa ille tacebat adeoque visus est plane

herbam dare, ut ipsa uxor Glawburgi cum aliis

^ridens diceret: Bene habebit tandem, spero aliquando

vos fore concordes quum non habeas quid

respondeas. Ego illum coepi turn obsecrare ut

exemplo Brentii vellet nobiscum pacem colère, quanquam

in eo dissentiremus : desisteret criminatione

nostrarum ecclesiarum quasi Christi non essent.

Si vellent illi nos apud ecclesiam suam agnoscere

pro fratribus, etiamsi in eo non omnino convenit,

nos omnes (cum tarnen professione fidei nostrae)

venturos ad eorum ad ipsorum * ecclesiam et communicaturps

cum ipsis : modo illi vicissim velint ad

nostras ecftlesias accedere et nobiscum communicare,

ut tollantur scandala quae illi iniecerunt, quaeque

tandem in eorum capita recidant. Negat ille. Ergo,

inquiunt domini, cur illis non assentiris quum tua

defendere non possis? Pacem tibi offerunt etiam

cum tua opinione: tu vero récusas et vis indicta

causa damnare. At scriptum est in curia nostra:

Audiatur pars altera. Matthias nescio quid germanice

murmurabat: se abituros. Ego tum intellexi

dominos respondisse, (quantum ego germanice possum)

hoc se potius passuros quam ut damnaturi

sint homines indicta causa, qui praesertim nihil

magis expetant quam iudicium. Ibi Matthias intelligens

se accusari quod colloquium nostrum refugeret :

Ita, inquit, nam inde nihil boni: quis enim erit

iudex? Quis, inquam, nisi magistrates? Quum hoc

oontemneret laudare coepi senatum quod praé

caeteris Germaniae haberet multos eruditos, et ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!