17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

201 1556 TUN. 202

2483.

CALVINUS POLLANO.

Holbraekii laus, qui tandem Francofurtum mitti-

tur, tibi ecclesiae status usque anceps et tristis esse

videtur, ita quidern ut PoUanus munus suum fortasse

resignare debeat.

(Ex thesauro Bezano ed. Genev. p. 176, Lana. p. 371, Hanov.

p. 415, Ohouet p. 238, Amat. p. 109.)

Si liber fuisset OWracus, neque ipse, qua est

pietate, cum ecclesiae vestrae incommodo hue usque

moram traxisset, neque etiam ad eum stimulandum

defuisset assidua nostra sedulitas. Sed quia bona

spes erat posse tandem dimitti, et neminem reperiebamuB

tarn idoneum, coacti sumus vos longius

tenere suspensos. Spero eius adventum multis modis

fore utilem. Est onim probe in scripturis exercitatus,

suppetit non vulgaris docendi dexteritas,

sincere et ex animo sese Christo addixit : cordatus est

non minus quam ad moderationem propensus. *)

Aocedit etiam et prudentia et maturitas, quae non

solum homini autoritatem conciliet, sed plurimum

vaieat ad sedandas turbas. Itaque nee gratia nee

ambitione ut spero flectetur, quin ecclesiae aedificationem

fideliter procuret. Sed vereor ne ecclesiae

vestrae morbus curatu sit perquam difficilis. Nam

incurabilem dicere non audeo : 8 ) nee male ante ternpus

ominari libet. Nunquam certe de exitu infaustae

huius concertationis fui magis anxius. Nam

quod communibus uteris 8 ) scribitis tanquillum esse

statum, cum vulgari rumore non convenit. Video

equidem nimia pertinacia quibusdam 4 ) propositum

esse digladiari vel ad ultimam usque ecclesiae cladem:

sed unde implacabile tui odium contraxerint,

nescio. Si pauci essent non mirarer, et censerem

spernendos esse. Nunc quum multos esse audiam,

et ex illis quosdam non alioqui improbos, 5 ) hoc me

non leviter conturbat. Eateor quidem in hac causa

non uno modo eos peccare, neque ab ilia sententia

dimoveor, ipsos proprio iudicio tribuere plus quam

oportet, morositate impelli, et aliis vitiis laborare:

sed quia tarn gravium offensionum causae mihi non

satis cognitae sunt, hie perplexus haereo. Itaque

D. (Jlauburgo scripsi, postquain tentata fuerint omnia

remédia, si magnae ecclesiae parti te non pla-

2483.1) In eo vir summits egregie falsus est ut experientia

docuit.

2) Imo fuit, vel post Pollani abdicationem et ipsius

Calvini interventionem.

3) presbyterorum novorum deperditis.

4) Augustino et sociis.

5) Inter guos Secelius.

cere intelligas, cedendum potius esse, quam ut te ac

tuum ministerium oontinuis probris exponas, quotidie

excogitentur nova crimina et exitiali dissidio

ecclesia laceretur. Nollem hoo vel factioni pauco-

rum hominum, vel in tumultu concedi: quia res

pessimi exempli foret, importunis clamoribus quasi

violenter deiioi pastorem. Yerum si ita alienatos

esse videas magnae partis animos, ut operam tuam

respuant et doctrinam minus reverenter amplexentur,

expende ipse, annon expédiât ecclesiae iudicium

6 ) semel potius subire, ut si fastidio es te absque

sinistra nota dimittat, quam apud invites gradum

tenens acerba aegritudine et assiduis molestiis

confioi. Bt hoc parce apud D. Clauhurgum attigi,

quem et tibi penitus esse amicum scio, et causae

tuae patrocinari quoad potest. Nee vero tarn cito

deliberandum censeo, donee ultima nécessitas id extorqueat.

Nam forte Olbraci adventu net aliqua

mutatio in melius. Imo forte discussis nebulis orietur

serenitas. Tu interea vide "ne animi plus satis

iam exulcerati nova aliqua offensione pnngantur.

Nee vero ignoras, ubi semel eflferbuit contentio,

prae8ertim ubi progressu vires collegit,. pravas suspiciones

regnare et omnia fere in calumniam trahi

Alios 7 ) porro novum bellum vobis movisse doleo:

sed ita scilicet opportunitates suas captât Satan.

Miror etiam quum apud me nuper 8 ) pacem et fraternam

benevolentiam colère in animo sibi esse tes^

tati sunt, repente ad tantam atrocitatem sine causa

impulsos fuisse. Hoc etiam magis absurdum quum

blanditi fuerint tanquam homini de ecclesia bene

merito, nunc regnum vel tyrannidem odiose obiicere-

Cuperem sane depositis lautitiis eos succedere in

regnum, cui nunc invident. Sed putidior est calumnia,

quam ut mihi existimem longa defensione

opus esse. De causa ipsa scripsi ad D. Clauburgum:

quo animo acceperit, tu me certiorem faciès.

Apud illos privatim nihil proficerem. Nam istis

fere hominibus hoc esse propositum video, ut voluntario

stupore se oblectent.

De muliere quam perfide maritus deseruit, sic

breviter accipe. Sicuti ad permittenda divortia nos

faciles esse non convenit, temperandum esse rigorem,

ne quis ubi extra culpam compertus fuerit,

iure suo cum animae exitio fraudetur. Itaque si

certo constet caste earn honesteque vixisse, ac functam

esse probae uxoris officio, maritum vero fracta

et violata coniugii fide cum scorto in locum incögnitum

abiis8e: causa legitime cognita, nubendi libertatem

quam Dominus permittit, ab hominibus

fuit.

6) cuius autoritate posted PoUanus mutiere abdicatus

7) ministros lutheranos.

8) N. 2422.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!