17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

197 1.556 IUN. • 193

Lasco ad nos hue Stucardia scriptum est missum,

quo congressus eius atque colloquium cum Brentio

continetur : 9 ) illumque aiunt defecisse respondendo,

et quamvis adversariis de responsionibus' eius non

omnia credendum censeo, mihi tarnen ipse visus

fuisset consultius fecisse si colloquium solus non

suscepisset. Argumenta nihilominus Brentii eo spectant

ut corpus Christi ubique concludant, et adeo

infirma sunt et sophistica, ut a Lasco non potuisse

respondere minime credam. Ducis Wirtembergensis

regponsum ad finem scripti adiectum est, quo nostram

opinionem perversam appellat hortaturque

a Lasco, si veut sibi et suis peregrinis locum et

hospitium invenire, ut redeat ad sententiam consensum

et ritus ecclesiarum caeterarum. Non possum

autem satis mirari a Lasco de re tanta, quum sit

vicinus, ad me nihil scribere. Mitto ad te duo ilia

folia germanica quae imprimebantur. Sunt ea quae

vulgo probas appellant. Quis libri sit autor nescio.

Librum tarnen ilium suspicor esse, quern voluerunt

Prancfordiae ante aliquot menses imprimere, neque

sunt ab illo magistrate permissi, dicebaturque Yesphali

esse compositio. De baptismo contra te multa

disputantur, credo quod quum velint causam facere

populärem, neque arbitrentur de controversia eucharistica

tibi multum invidiae posse conflari, de baptismo

altercationem susceperunt, qued existiment

ibi nostram sententiam mulierculis et plebi magis

fore odiosam et minus probabilem. Ioannes Sturmius

mihi significavit dominos admodum tulisse

moleste quum audivissent me de ilia impressione

conquerentem, ac esse curaturos ut impediatur:

quod an facturi sint exitus declarabit. Non aperte

sed clam ista fiunt: poterunt itaque excudendo pergere,

nomen vero loci aut mutare aut tacere. Othmannus

locum Balduini habuit.

Scripsi prolixius quod res mihi esse videbantur

omnino clare significandae. Yale, ac me ut facis

in Christo ama. Salutes, precor, omnes symmystas

et D. Marchionem. Argentinae 1,4. Iunii. 1556.

Tuus in Christus frater

Petrus Martyr.

3480,

CALVINUS BLAURERO.

Commendat ei medicum quendam Biennam concessurum.

9) N. 2464.

(Ex antographo lacerato bibl. Sangall. civ. MSS. Tom. 37.

Bpp. Tom. VIII. fol. 94. Coll. c. Apogr. bibl. Tunc F. 43,

olim VIII. fol. 464 v. — Simler. Vol. 87. — Edidit Pressel

p. 582.)

Eximio Christi ministro D. Ambrosio Blaurero ecclesiae

Biennensis fido pastori frätri et symmystae

venerando.

S. Quum hie nuper esset Franciscus vester

pharmacopola dereperiendo medico qui artem suam

apud vos exerceret, sermonem apud quosdam iniecit,

qui ad hunc bonum virum perlatus èum stimulavit

ut saltern experiundi causa istuc conçederet.

Nam quia urbem hanc videbat medicis refertam

esse, (sunt enim decern vel plures) ne in turba

frigeret, putavit, si alibi se offerret mediocris conditio,

non esse negligendam. Caeterum ne prorsus

incognitus veniat, quid de ipso audierim referam.

Unus ex meis collegis, qui ante annos decern eum

Lutetiae novit, hominem probum et integrum esse

testatur, etiam dum adhuc in tenebris papatus er-

T&[baf]. Cognosces ipse imbutum esse liberali dootrina.

Quod ad medicinam spectat dedit per annos

quatuor operam Sylvio, *) qui tota vita magnum in

Gallia nomen obtinuit. Medici quorum iudicio

aliquid tribuo bene profecisse affirmant. Hominem

talibus testimonii8 ornatum, si absque mea commendatione

dimitterem me ipse damnarem inhumanitatis.

Certe nisi dignum arbiträrem 2 ) quem amice

excipiant boni et literati homines, nollem tibi obtrudere.

Abs te non aliud peto nisi ut consilio eum

regas et si censueris idoneum favore etiam tüo et

gratia prosequaris. Vale, praestantissime vir et mihi

apprime cole£nde /"jrater. Genevae 21. Iunii 1556.

Ioanne[s Calvijxms tuus.

Apud Pictones 8 ) et Andegavos excitati sunt

[graves'] motus religionis causa. Magnus hominum

num[er«s] metu perculsus hue et illuc diffugit. Curae

miseri fratres. Saluta collegam et

pios viro[s

2480.1) lac. Sylvius Ambianensis natus 1478 mortuus 1555

ce/, medieus et prof. Paris. (Nieéron ZXIX. 89.)

2) Sie autogr. Emendant caeteri. •

3) sie! S. emendat: Pictavos. Caeterum cf. N. 2433.

Bonnet II. 90 hoc postseriptum transscribzt dicens se illud ex

ep. Galvini ad Mercerum sumpsisse. In nomine erravit V. D.

13*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!