17.11.2012 Views

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

epistolarum tam ab 10. cal vino quam ad eum - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

195 EPISTOLÀE 2479—2480 196

nibus respondebam. Nulli tarnen (ut quod est dicam)

ecclesiae ministri, citra duos, mecum hoc dé

re vel ullum verbum fecerunt. Quum deinde postularetur

a me ut in pauca quaedam capita contraherem

quae* essent huius doctrinae articuli quos

dooere, disputare ac profiteri quum verbis tum

scriptis vellem, acquievi et brevi scripto quatuor

capita exposui atque paucis confirmavi. Primum,

substantialem praesentiam corporis Christi me in

coena non agnoscere: secundum, impios ac fide

carentes in communione vesci tantum symbolis,

corpus vero et sanguinem Domini non sumere : tertium,

verba ilia: Hoc est corpus meum, tropi.ce

misse dicta: quartum, Christi corpus non esse ubique

neque simul eodemque tempore in multis locis.

Hoc meum scriptum, cuius iam exposui summam,

quum domini accepissent, non solum ipsi legerunt,

sed convèntui etiam ecclesiastico, oui ego non intersum,

dederunt legendum. ÜDde post aliquot dies

D. Marpachius et Eabus vicissim aliud quiddam

suum scriptum obtulerunt, cuius in clam eis facta

est copia, quo sententias quatuor cum meis recta,

pugnantes asseruerunt, ut valide atque robuste non

dico, nam aliquando efficiam ut scriptum utrumque

videas. Elapso mense rursus me domini rogarunt

ut manerem, maximoque studio id a me contendebant,

dicendo aliquam spem esse ut quoad istam

controversiam aliqua tandem iniretur concordia,

promittebantque se curaturos ut, quemädmodum

eram antequam in Angliam proficiscerer, consiliorum

ecclesiasticorum essem particeps, et ut frater a

caeteris ministris liaberer, putabantque, ut dixerunt,

fore colloquium de ista quaestione, idque principum

aliquorum cura et voluntate. Ad- haec ego: fieri

posse ut illi spem aliquam concordiae atque colloquii

haberent, quum ego mihi nullam pollicerer.

Nam quod attinet, inquam, ad vestros ministros, illi

omnia suo scripto responderunt secus quam ego

posuerim, et ita sunt obfirmato animo ut prorsus

de leniendis atque placandis desperetur. Quodve

praetcrea de futuro colloquio mihi polliceri queam,

quum ab uno ex nostris, 6 ) viro non vulgari, quaesitum

sit, quum a Palatino electore, turn a duce

Wirtembergensi, et nihil potuerit effici. Imo tandem

a Wirtembergensi hoc tulit responsum, non

esse remedium ullum controversiae huic, nisi red-

% eamus ad sensum et ritus aliarum ecclesiarum, .

quas intelligebat saxonicas. Quare si principes qui

habentur meliores ita sunt affecti ad huius causae

compösitionem, facile est videre quid sit sperandum.

Deinde adieci, me nunquam detrectaturum operam

meam colloquiis eiusmodi ubicunque fuero: sed si

eis cordi esset causae huius cognitio, me dédisse il-

6) lo. a Lasco.

lis quatuor capita meae sententiae, de quibus possent

concedere nobis disputationes, quo viva voce

et liquidius quid utraque pars bene maleve sentiat

diiudicari possit. Atque si fortasse turbam aut tumultum

metuerent, et ob id publicam disceptationem

dare nollent, concédant earn saltern privato

quodam loco, quo tantum docti et graves auditores

conveniant, modo pii et eruditi iudices adhibeantur.

Sed quum rursus de spe concordiae mentio fieret,

quam, dixi, spem vos mihi ostenditis? quum vel hoc

ipso tempore in vestra civitate liber germanicus imprimatur,

1) contra D. Calvinum fratrem meum in

Christo dilectissimum et vestrum alias hospitem, qui

hoc quo nunc ego sum loco in hac schola summa

fide et diligentia doouit. Certe de pace aut compositione

ulla huius negotii nihil sperari potest, quum

vir ille, huius vestrae scholae olim doctor, ita proscinditur

et conviens indignissimis dilaceratur atque

si merus et putus esset diabolus. Et quo magis

traducatur et causa popularis fiat, non latine sed

germanice in eum tarn contumeliose scribunt. Quare

si pax vobis cordi est, haec prohibete quae viam

illi possunt praecludere. Aderant, quum haec dicerem

Sleidanus et Ioannes Stwrmius quorum alteri,

nimirum Sleidano, ante duas horas duo folia eius libri

tradideram legenda quae corrector eius impressoris

qui excudit librum suggesserat. Unde Sleidani sum

usus testimonio, ne quid me fingere existimarent.

lis auditis sum iussus paulisper secedere, atque inter

sese domini aliquamdiu consultarunt. Deinde

mo revocato conditionem hanc obtulerunt ut vel ad

annum hue remanerem, et se curaturos ut ilia Tigurina

vocatio mihi salva tamdiu maneat, orabantque

ut interea, quemadmodum hactenus feceram,

diligenter et pacifice in mea functione pergerem.

Ego vero, quum solum viderem extrahi tempus, de

postulatis nihil concedi, eadem Servitute serviendum

qua prius, disputationum spem nullam fieri, et de

libro qui adversum te excudebatur nihil responderi,

non potui adduci ut propositae conditioni assentirer,

verum dixi, annuam illam dilationem nihil

aliud secum habere coniunctum quam ut et Tigurinis

et mihi sine fructu augeretur molestia. Itaque

de mea dimissione adhuc nihil concludi potuit.

Quod postulo non datur, neqtté ut missus fiam

impetro.

Audivisti iam, vir Dei, quo loco res meae sint.

Vocatio Hildebergensis, 8 ) ut video, impedita est.

Per me non stetit quin successum haberet. D. a

7) cogitate posais de Westphali Locis praecipnis de vi

usa et dignitate salntiferi baptismi ex evangelistis et apostolîs

oollectis Arg. 1556 sedecim foliorum (7. Loescheri hist, mot

II. 97) nisi de germanico libro diceret. Schmidtius haec non

attingit.

8) sic.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!