11.01.2015 Views

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CONICOEUM LIBER lY.

Apollonius Attalo s.

Prius conicorum a nobis in octo libris conscriptorum

primos tres exposui ad Eudemum Pergamenum

eos mittens, illo autem mortuo reliquos ad te mittere

statuimus, et quia uebementer desideras accipere,

quae

elaboraui, in praesenti quartum librum tibi misimus.

is

autem continet, in quot punctis summum fieri possifc

ut sectiones conorum inter se et cum ambitu circuli

concurrant, ita ut non totae cum totis concidant, praeterea

in quot punctis summum coni sectio et ambitus

circuli cum sectionibus oppositis concurrant, et praeter

haec alia non pauca his similia. horum autem quod

primo loco posui, Conon Samius ad Thrasydaeum exposuit

in demonstrationibus non recte uersatus;

quare

etiam Nicoteles Cyrenaeus suo iure eum uituperauit.

alterum autem Nicoteles simul cum impugnatione

Cononis obiter commemorauit tantum demonstrari posse

contendeus, sed nec ab eo ipso nec ab alio quoquam

demonstratum inueni. tertium*) uero et cetera eius-

*) Tria illa, quae significafc Apollonius, haec sunt: in quot

punctis concurrant 1) sectiones coni inter se uel cum circulo,

2) sectiones coni cum oppositis, 3) circulus cum sectionibus

oppositis; cfr. I p. 4, 20. Itaque opus non est cum Halleio post

6v^§dlXovcL lin. 14 interponere Jtat hi avxiy.Bi^Bvai dvxiyiELfiivaig.

similiter Commandinus lin. 12 sq. habet: praeterea coni

sectio et circuli circumferentia et oppositae sectiones oppositis

sectionibus.

1*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!