Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

wilbourhall.org
from wilbourhall.org More from this publisher
11.01.2015 Views

LVIII PROLEGOMENA. * gina uerba Apollonii, in marginibus sua commentaria (praeter praefationes, quas sine dubio singulis uoluminibus praefixit) coUocaret. hoc ex uerbis e^mQ^sv sv roig avvtEtccyfisvoLs axo- Xioiq II p. 176, 20 concludi posse uidetur, praeterea ita facillime explicantiir lacunae II p. 290, 8; 292, 1, 14; 306, 8; 308, 14; 310, 6; 338, 15; 340, 15; 342, 20 et transpositio II p. 264. ex tota ratione editionis Eutocianae adparet, eum in demonstrationibus eligendis uel reiiciendis solo iudicio suo confisum esse. sed cum summa fide demonstrationes repudiatas in commentariis seruauerit (cfr. II p. 296, 6; 336, 6), de iudicio eius etiam nunc nobis licet iudicare. iam in reiiciendis demonstrationibus , quas II p. 296 sq., p. 326, 17, p. 328, 12, p. 336 sq. adfert, iudicium eius omnino sequendum; nam quas habet p. 296 sq., nihil sunt nisi superflui conatus coroUarii Apolloniani I p. 218, 4 demonstrandi, propositiones p. 326, 17 et p. 323, 12 re uera, ut Eutocius obseruauit, casus sunt praecedentium, quos post illas demonstrare nihil adtinet; de demonstrationibus denique p. 336 sq. adlatis idem fere dicendum. ubi ex pluribus demonstrationibus uaam elegit, res difficilior est diiudicatu. uno saltim loco errauit; nam cum in I, 50 p. 152, 6 usurpetur aequatio A HBr== FJE, quae nunc nusquam in praecedentibus demonstrata est, in altera autem demonstratione ab Eutocio ad I, 43 adlata p. 256 demonstratur — uerba ipsa faov — B VA II p. 256, 9 fortasse subditiua esse, hic parum refert — , hinc concludendum est, quamquam dubitat Zeuthen Die Lehre von den Kegelschnitten im Alterthum p. 94 not., illam demonstrationem genuinam esse, nostram iniuria ab Eutocio receptam; idem fit 11, 20 p. 228, 23. in ceteris nuUam certam uideo causam, cur abiudicio Eutocii discedamus; sed rursus nemo praestare potest, eum semper manum ApoUonii restituisse. lemmata Sed quamquam in uniuersum editione Eutociana stare ne- Pa;)pi cesse est, tamen lemmatis Pappi adiuti de forma Conicorum aliquanto antiquiore nonnulla statuere licet. quod ut recta ratione fiat, ante omnia tenendum est, hoc esse genus ac uaturam lemmatum et illorum et ceterorum omnium, uelnt ipsius Eutocii, ut propositiones quasdam minores suppleant et demonstrent, quibus sine demonstratione usus sit scriptor ipse, sicut factum uidemus his locis:

PROLEGOMENA. LIX Pappi lemma

PROLEGOMENA.<br />

LIX<br />

Pappi lemma

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!