11.01.2015 Views

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

Apollonii Pergaei quae graece exstant cum ... - Wilbourhall.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LVI

PROLEGOMENA.

deinde lacunas in V non significatas saepe recte animaduertit

et ad sensum haud male expleuit, interdum autem notauit

tantum (I p. 110, 13), interdum supplementum incohauit, sed

ad finem perducere non potuit (I p, 170, 2); I p. 362, 26 lacunam

post trig rofirjg falso notauit, cum debuerit ante r^g

rofirjg] I p. 344, 20 sine causa lacunam statuit, quia non intellexit,

ad (isv respondere xat lin. 21. sirailiter interdum

errorem subesse recte sensit, sed aut lacunam reliquit, quia

emendationem reperire non posset (I p. 296, 1; 368, 3), aut

in emendando errauit (I p. 298, 9; 352, 25); 11 p. 62, 9 primum

AB scripsit, sicut in V est, deinde errorem uidit et emendauit

{ATB).

cum his locis interpolatio certissima sit, dubitari non

potest, quin discrepantiae grauiores, quibus non modo errores

emendantur, sed etiam omnia insolita et exquisitiora (uelut

cvvriiiyi>Bvov I p. 342, 3, pro quo restituit solitum illud 6vyv,£ilisvov',

sed cfr. I p. 346, 3) eliminantur, interpolationi tribuendae

sint. qui eas perlustrauerit, concedet, librarium nostrum

plerumque recte intellexisse, de qua re ageretur, et

sermonis mathematicorum Graecorum peritissimum fuisse; sed

simul perspiciet, ex p ad uerba ApoUonii emendanda nihil peti

posse, nisi quod librarius sua coniectura effecit. qui ubi uixerit,

postea uidebimus.

Uat, 206 Summa igitur huius disputationis ea est, uerba Apollonii

ad V solum restituenda esse; quem codicem potius saeculo XII

quam XIII tribuerim ob genus scripturae magnae et inaequalis,

quae codicibus membranaceis saeculi XII multo similior est

quam bombycinis saeculo XIII usitatis. sed quamquam non

uetustissimus est, codicem uetustissimum, fortasse saeculi VII,

litteris uncialibus scriptum et compendiis repletum repraesentare

putandus est, ut testantur hi errores: I p. 186,20 SLOQd^iaL

pro ai oQQ^CaL confusis A et J , I p. 368, 1 tov pro t6 vtco

propter compendium T' = vno, I p. 304, 16 propter idem compendium

v^Xd" pro vno ZA&^ 1 p. 136, 17 J l' pro xQLycovov

propter comp. A\ I p. 368, 11 oXov pro o Xoyov propter compendium

X*^^.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!