[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille:

Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die

uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui

remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis

audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad

eius ultimum aduentum compleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum astruat

opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non

ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium uero de hac re calculantium

digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua

potestate.

Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum

falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum

esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque

persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitauerunt nescio

quos uersus Graecos tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius

tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur

Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine

mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae

credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso

innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis,

magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut

Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant

igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum

diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad

temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt

ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut

dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo

tempore conualescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo

superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire

permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel

inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica

definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

[LIV] Haec atque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta

promisit et decepta uanitas credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne

praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi

sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Vt enim in Christi natiuitate huius rei non

ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio

tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluuio

Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat:

Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam

passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe

Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat

hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo

definiuit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis): melius in hac quaestione soluenda inde initium

sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi

oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit

ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem, quae per Christum danda

erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Vnde et ipse per omnes gentes

dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo

exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur.

Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili

alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate

ad paupertatem uoluntariam peruenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad

mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis