16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 48r 1431

Supradictus domnus Joannes de Attrebato fuit 15 annis convisitator huius provinciæ, et hoc anno in charta

(nisi fuerit error) no scribebatur primus visitator. In sequenti anno dum denunciatur obitus ipsius dicitur

simpliciter prior Capellæ, fuerat etiam prior domus Mortui Maris. Quænam domus hæc sit mihi

incompertum adhuc est. Sita erat in Aquitania, legi nuper de quodam domo de Mortuo Mari sed in Anglia,

desijt nunc.

Philippus Brabantiæ Dux moritur.

Lovanij Philippus Burgundus, Brabantiæ dux atque fani Pauli comes per mortem de medio tollitur

matrimonij nullas leges expertus, adeoque nec eiusdem fructum. Dixi matrimonij: nam solutus ex

concubina Nothos duos habuit: Antonium et Philippum qui Brabantini sunt cognominati ac hæredij in

capaces. Itaque in Brabantiæ ducatum successor ivit Philippus Bonus.

Basiliense Concilium inchoatum/inchoatur.

Eodem anno in mense decembri inchoatum fuit generale Concilium in civitate Basiliensi et duravit

plusquam 13 annis. Initium habuit pulchrum et gloriosum sed finem debilem et confusum. Sic Trithemius

sed alij scribunt anno sequenti prius fuisse inchoatum.

Cartusia Passionis Christi prope Legniz extruitur.

Domus Passionis Christi apud Legnitz in Silesiæ ducatu fundata est per illustrissimum principem

Ludovicum, ducem Legnizensem et Brigensem circa annum Christi M.CCCC XXX deducta nimirum recenti

Colonia ex cartusia Ephordiana, sic Miræus. Obijt ipse 26 decembris 1439, et domina Elizabeth, ducissa

Silesiæ, marchionissa Brandeburgensis, domina Legnizensis pridie Omnium Sanctorum anno 1450.

Successio pontificum.

Anno 1431, Martinus papa defunctus est 18 februarij die dominica optime de ordine nostro promeritus, a

quo habemus ad minus decem bullas. Vacavit sedes diebus 12 succedit Eugenius quartus Venetus, antea

dictus Gabriel Condemerius, canonicus sæcularis S. Georgij in Alfa apud Venetias.

Bulla de non solvendis decimis quibus prosit.

Ultima bulla Martini V fuit de exemptione a solutione primitiarum et decimarum possessionum nostrarum

quas proprijs manibus colimus; data 8 calendas octobris anni Pontificatus eiusdem XIII. Ideo diffinitores in

Capitulo Generali huius anni 1431 ordinarunt ut pro solutione contributione bullæ impetratæ in curia

Romana quæ/qua constitit LX ta ducatos sivæ florenos de camera quælibet domus solvat unum ducatum

nunc aut futuro Capitulo Generali, aut si non habet ducatum solvat 20 grossos Sabaudiæ pro ducato. Et

declaramus et notificamus omnibus domibus dicti ordinis quod dicta bulla relevat a decimis non solvendis

de possessionibus quas tempore datæ bullæ domus ordinis possident, et non de acquirendis post datum

dictæ bullæ. Item non iuvat domos ordinis quæ habent compositionem cum Ecclesijs pro partibus de certa

quota. Item nec illas quæ iam tanto tempore solverunt decimas quod sufficit parti adversæ pro

prescriptione legitima. Ideo incantamus omnes et singulas domos ordinis ne contra prædicta intrent in

litem contra partem adversam.

Prior Romæ est procurator generalis.

Item cum anno præterito fuerit ordinatum quod in Curia Romana constituatur procurator pro toto ordine

videlicet persona ex caussis in dicta ordinatione expressis qui habeat pro suis laboribus summam ibidem

taxatam. Ordinamus ut prior Romæ qui est aut pro tempore fuerit pro maiori auctoritate suæ domus sit

procurator quamdiu placuerit Capitulo Generali (et antea consueverat esse ni fallor nisi ad tempus alium

constituisset Generale Capitulum, sed forte novum quod sequitur), et habeat singulis annis a qualibet

provincia ordinis duos ducatos quos præcipimus per visitatores provinciarum dividi et distribui per

singulas domos suæ provinciæ etc. (taxa hæc sequenti anno suspensa fuit)

Domnus Adolphus, vicarius cartusiæ Treverensis, scripsit vitam B. Margaretæ Palatinæ Rheni Boiariæ

principis Roberti Bavari Imperatori, filiæ Caroli II ducis Lotharingiæ Conjugis, cui fuit a sacris et

confessionibus. Nupta quippe optimo principi in domum et familiam religiosissimam et deducta, ubi

S. Brunonis cuius id loci contubernia magnam passim sanctitatis laudem collegerant, sodalibus familariter,

usa plurinum ex eorum consuetudine in virtutis cultu promovit conscripserat unus quidam ex eorum cœlu

libellum ab amœnis hortorum, ut solet Rosarijs ducta metaphora inscriptum quo Christi Dei, Deique matris

res olim in terra gestas complexus est. Hunc nostra princeps cæpit assidue volvere mente que intra breve

tempus proficere uti Margereta vix Margaretam agnosceret, etc. Maritus Carolus fundator cartusiæ

Rutilanæ hoc anno 1430. Obijt ipsa 26 augusti anno 1434. Conditi in æde S. Georgij.

81

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!