16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 46v 1430

B. Joanna virgo obsidionem Aureliæ solvit, et Carolum deducit Rhemos consecrandum.

Anno 1429, penitus se in Galliam agentibus Anglis, Carolus qui iam patre mortuo, septimus erat, obsessa

Aurelia de rebus suis undique diffidere, nisi Deus/Dominus illi Joannam puellam submisisset. De qua

Historici.

Circa hunc annum obijt nobilis miles dominus Laurentius de Attranol, filius fundatoris domus S. Laurentij

prope Florentiam.

In octava Apostolorum obijt domnus Albertus Beur, Prior domus Basileæ, circa annum 1426 professus

domus Monichusen, ut his prior domus Ultraiectinæ, sed anno 1439. Erratum est a me per inadvertentiam

legendo 1429 pro 1439. Sicut ut in præcedenti priore domus Ultraiectinæ.

Reverendus dominus Magister Joannes Gerson istius ordinis moritur Lugduni (sepultus apud

Cælestinos erat enim Monachus istius ordinis) 12 Julij anno ætatis 66 Sepultus est in œdæ S. Laurentij:

Miræus

Joannes Gerson sic dictus a loco natali qui est in diœcesi Remensi, doctor theologus et cancellarius

Parisiensis hoc anno moritur 12 julij iuxta Trithemium, quod etiam probatur ex charta Capituli Generalis.

Eo autem insignior theologus quod in plurimis difficile possit agnosci, utra fuerit in eo maior pietas ne an

eruditio. Ex operibus una lectio de non usu carnium quam cartusianis scripsit et incipit: Egregio viro

opusculum de perfectione et moderamine religionis, ad cartusienses gratia vobis et pax. Opusculum ad

fratres cœlestinos et cartusienses de laude scripturæ Sanctæ scrutamini scripturas. Epistolæ ad Petrum

Osvaldum, Cartusianum de statuto cartusiæ, de absolutione defuncti Cartusiensis. Vide Possivinus.

Philippus Princeps tertio Thalamum instaurat cum Isabella Lusitana, quod felix faustumque fuit Patiæ

et ordinis nostro .

Anno 1430, Philippus Bonus, Burgundiæ, Brabantiæ quæ dux et Flandriæ comes tuendæ maiorum

religioni, et augendo stabiliendoque imperio equitum velleris aurei collegium longe augustissimum

instituit: ducta nimirum originæ et appellatione sive a Jasone qui in Colchida cum Argonautis ea profectus

est navi quæ Maria primum sulcasse dicitur ut nuncupata est Argo, quod Argini in lecti ea viri vecti,

petebant pellem in auram arietis. (Ordinem aurei velleris instituit) Sed potius a Gedeone magno illo,

Israelitarum duce qui vellus siccum deinde rorulentum vidit, intactæ scilicet Virginis Matris Symbolum:

eoque signo confirmatus trecentos iussu Dei viros elegit, quibus numerosas Madianitarum copias

profligavit. Ipso itaque Nuptiarum die, quas Brugis Flandrorum 3 idus januarij hoc anno cum Elizabetha,

Joannis Lusitaniæ regis filia regio plane luxu celebravit. Equites 24 elegit, et singulis torquen aureum

(Torquem aurei velleris quidam sic interpretatus est, ut silicibus ferro adscriberet : Ante fecit quam flamma

mitet flammescit uterque) insertis ignitabulis scintillas ex silice excutientes (quod quidem symbolum fuit

Joannis Intrepidi, Burgundiæ ducis) aureoque vellere appenso donavit, et hæc Collyria aurea post mortem

cuiusque ad ordinem redeunt alijs distribuenda.

Domus Vallis Virtutis in Scotia ordini nostro incorporatur.

Audiamus patres diffinitores Capituli Generalis, quia hoc anno plurima ordinarunt quæ ad rem faciunt et

ad cognitionem historiæ Suriud/hujus temporis: domum noviter fundatam ab inclyto domino rege

Scotorum (Jacobo 1), ordini nostro incorporamus et unimus in nominee Patris et Filij et Spiritus Sancti

Amen. Et eam Vallem Virtutis secundum voluntatem regiam volumus nuncupari, et sub provincia Picardiæ

Remotioris (quæ nunc Teuthoniæ dicitur) inscribi, præficientes ibidem domnum Osvualdum Cordis

(forte addendum dicendum de Cordis) monachum professum domus Cartusiæ (et olim vicarium) in

priorem primum dictæ domus. Regimen Spirituale et temporale eidem generaliter et specialiter

committentes. Quod cartusiani Scoti petierint inscribi sub hac provincia, in caussa est quia non volebant

subesse visitatoribus Anglis, sicut et patrum memoria Lusitani maluerunt habere priores Francos quam

Castellanos aut Hispanos.

Jacobus I, rex Scotiæ cupiens pietatis suæ extare monumentum cænobium extruere in animo habuit. Erant

tum carthusiani instituti synceris viri moribus, ac inter eos Osvaldus Anglus gerene. Vir multam præ se

sanctitatem fereus. Horum itaque religionem præ alijs eligens in suburbio, Perthano monasterij iecit

fundamenta ac Osvaldum convocatis monachis quo exemplo suo reliquos in eandem ducuet

pietatum/pietatem præfecit.

78

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!