16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Compilatoris prologus

ad Posteritatem.

Fr[ater] Petrus de Wal cartusianorum Bruxellensium minimus charæ posteritati de bono

in melius proficere usque dum videatur Deus Deorum in Sion.

Consolatur me dictum Plinij ad Capitonem: Orationi, inquit et carmini est parva gratia, nisi eloquentia

sit summa: historia quoque modo scripta delectat, sunt enim homines natura curiosi et quamlibet nuda

rerum cognitione capiuntur.

Ecce, chari posteri, imperitiæ nostræ testem producimus opus præsens, ne quæ gesta sunt nostris

temporibus silentio sepulta manerent; magnum probrum ignaviæ et pigritiæ merito sustineremus, si nihil

aut parum deducere possemus ad notitiam posteritatis, eorum quæ contigerunt et acta sunt in

restauratione huius cartusiæ intra muros urbis Bruxellensis translatæ. Quandoquidem maiores nostri qui

initia monasterij in Schuet literis mandarunt exemplo nos præiverint, et accusamus eos qui inchoatum ab

ipsis chronicon continuare non curaverunt. Sunt in hac domo religiosi docti et pij, qui hæc cum laude

exequi possent, sed quia in officijs vel alijs in/in aliis rebus magis/majis seriis occupantur necdum eis vacat

aut lubet huic studio intendere. Sunt etiam qui contemnant et dicant sufficere quod Deus norit nostram

conversationem, similes illis de quibus scribit reverendus abbas Trithemius, qui quamvis sub reformationis

Bursfeldinæ titulo viverent dicere non pudebat: Quid nobis scire conducere potest fundationis

monasteriorum nostrorum antiquitas? Quid Abbatum vel successiones vel gesta reducere ad memoriam

confert, qui in pulvere mortis dormiunt, nec ullis laudibus demulcentur? O iam sepulti, ignavi homines vivi,

inquit Trithemius, quorum peribit memoria cum sonitu, quam sitis asiniri ac rudis ingenij palam ostenditis

qui bonum contemnitis historiarum, quod adsequi non potestis. Historia vivis tam præsentibus quam

futuris conscribitur non mortuis: Vos ergo si viveritis intellectu historias utique amaretis.

Verissimum est enim quod apud Tacitum ait Tiberius contemptu famæ contemni virtutes.

Neque enim si tollatur historia Evangelij Sacrosancti memoria, neque martyria et passiones sanctorum ad

nostram notitiam devenissent. Valeant ergo vivi homines ignorantia sepulti, et sibi vivant soli ignavia sua

contenti, nulli utiles nullique in bonis actionibus vel studijs imitabiles. Hæc ad longum ex prædicto auctore

describere placuit, ut nostris etiam omnem excusationem, vel ansam calumniandi præriperem, qui nihil

magis ex instituto suo facere se putant quam studia literarum contemnere, et præcipue historiam, et iam

non modo ignavi homines sed docti et eruditi, certe antiqui patres nostri ordinis institutores nunquam

studia prohibuerunt. Verum e contrario docuerunt solitudine posse maxime adiuvari, et quot libros

conscriberemus tot divini verbi precones nobis faceremus.

5

f° 2 r

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!