16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

29v (2)

Anno Domini 1400/14

iurisconsultorum oppidi prædicti interpretationem dictus locus Hoochcouter ex sanguine Christianorum

ibidem occisorum bene poterit dici factus religiosus.

De hoc bello sic scribit Radulphus de Rivo, decanus Tongrensis, in historia episcoporum Leodiensium.

Joannes dux Brabantiæ obijt anno 1355, qui locum et gentem suam summa tranquillitate rexit, sepultus in

monasterio Villariensi, habitu ordinis cysterciensis. Habuit dux iste tres filias, Margaretam nuptam comiti

Flandriæ, Mariam nuptam Reynaldo duci Geldriæ, et Joannam primogenitam nuptam primo Wilhelmo,

comiti Hollandiæ, et post eius obitum Wenceslao duci Lutzemburgensi, quod ita curaverat Pater futurum

sperans, ut amicitia magnorum principum, quibus sanguine iunctis erat Wenceslaus ( erat enim frater

Caroli 4 imperatoris) longam suis relinqueret pacem, quod non ita evenit, nam eo defuncto inter Brabantos

et Flandrenses gravis exorta est controversia ratione oppidi Mechliniensis Ludovico Niverensi, comite

Flandriæ suum esse iure emptionis asserente. Wenceslao Brabantiæ duce illud sibi ascribente quod a

Brabantiæ ducatu separari requiret/nequiret. Ut res tota sine armis componi posset in arbitros primum ab

utraque parte compromissum fuit, sed compromisso frustra tentato ab arma non procul a Bruxellis anno

sequenti ventum est.

Nota : Anno 1356, comes Flandriæ Bruxellam cæpit 17 augusti et alia multa Brabantiæ. Causa belli

Mechlinia fuit, quam dux nolebat esse comitis sine superioritate quadam.

Victoria Flandro cessit qua non infæliciter usus comes Bruxellense suburbium flammis donat, urbe ipsa se

dedit. Mox eius exemplo Mechlinia, Lovanium et alia minora oppida Imperium eius agnoscit. Solum

Buscumducis Wenceslao ponet/paret ad quod ille Joannaque illius uxor refugit.

Verum Bruxellenses Everardo Serclasio, episcopi Cameracensis fratre vehementer illos sollicitante a

Ludovico, Flandriæ comite deficiunt, Venceslao Brabantiæ duci sese dedunt qui extemplo iustum cogit

exercitum dictaque oppida recuperat

pax componitur

Cæsare paci resarciendæ intento Wilhelmus Bavarus Hollandiæ comes post multos tractatus habitos, eo

annuente principes ad has pacis conditiones induxit; ut Wenceslaus toto ducatu Brabantiæ quamdiu uxor

sua ducis defuncti filia viverat potiretur exceptis Mechlinia quam pater Ludovici emerat ab episcopo

Leodiensi et Antverpia, quam ipse comes vi armorum sibi subegerat: post obitum vero uxoris prædicti

domini Wenceslai tota Brabantia ad comitem Flandriæ et filiam eius Margaretam quam suscitarat ex

Magareta altera ducis Joannis ultimo defuncti filia, sine mora reverteretur. Et hæc est Margareta harum

provinciarum ex esse hæres quæ in manus venit cum Philippo Audace Burgundiæ duce.

Circa principium huius sæculi 1400 maxime floruit in ordine Bonifacius, qui fuit vir utriusque iuris

consultus omnium sui temporis eruditissimus qui mortua uxore adhortatus a B. Vicentio Germano suo

carthusiensem ordinem elegit eiusque habitum suscepit in quodam monasterio extra urbem Valentiam

quod vocatur Porta Cœli, in qua modicum post professionem quam etiam emisit (singulari privilegio) ante

annum novitiatus explectum prior extitit et anno 1401 mittitur a rege Aragonum ad regem Galliæ et anno

1402, ad Benedictum 13, quo item anno domus prope Lubecum attributa est ordini nostro. Vide chartas

nostram de origo cartus.

Vixit circa hæc tempora Laurentius Iustinianus, cartusiensis qui composuit insigne quoddam opusculum

quod Hortum delitiarum indigitavit. Vide Bibliotheca Cartusiana.

Nicolaus de Albergatis, prior cartusiæ Bononiensis, postea episcopus et cardinalis reformationis

Frigdionariæ (ord. Regularium) fuit coadiutor et benefactor anno 1402.

1400, Robertus de la Val, factus abbas ecclesiæ S. Petri (Senonensis O. B.) quam optimo rexit per 14 annos,

et cum esset sexagenarius intravit ordinem cartusiensium in domo Luvigniaci (Lugny) 1400, in quo ordine

sanctissime vixit. Chronica M. S. dicte abbatiæ.

42

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!