16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

f° 152 v (235)

1516

quam pro copiarum modo rataque portione. Quod caput est ne sua auctoritate in principes faciant,

sed eius venia, unde iura et leges sacræ petuntur Romani certe pontificis. Accedat etiam, quorum

interest episcoporum provinciæ consensus et sacri ordinis ; uti in Belgio poncticari videmus nam

ordo sacratus peiori conditione esse non debet quam populi, quibus volentibus tributa a regibus

imperantur. Verum hæc in medio relinquantur ne in lubrico loco vestigium fallat.

Obijt reverendus dominus Arnoldus Wijttens, abbas Parcensis, benefactor fautor cartusiæ

Lovaniensis.

Die 10 septembris obijt Lovanij reverendus dominus Arnoldus Wyten, abbas monasterij Beatæ

Mariæ Virginis in Parco, ordinis præmonstratensis.

Hic multo tempore ibidem præfuit vir valde religiosus et pius patert omnium religiosorum amator

et benignus susceptor, qui sæpius cartusianis Lovaniensis nobis bene fecit, et ab initio quo cæpta

est hæc domus usque modo singulis annis semel aut bis consueverat mittere quinquaginta bonos

carpiores, et valde benignum se ac humanum exhibuit in reciendis et liberaliter tractandis

religiosis nostris, quapropter conventus Lovaniensis contulit ei perpetuum annum.

Item domnus Nicolaus de Sparendam senior monachus domus Ultraiectinæ qui 62 annos

laudabiliter vixit in ordine.

Et in festo Sancti Nicolai obijt domnus Theodoricus Joannis de Sparendam, monachus professus et

senior domus Ultraiectinæ, habens annos ætatis nonaginta duos et amplius ex quibus 62 exegit

laudabiliter in ordine.

Notat liber fundationis quondam domnum Arnoldum Buscoducensem presbyterum et canonicum

de Boxtel fuisse in Schuet receptus, qui quia patiebatur defectum in lingua et titubabat adeo ut

vitiorem legere non posset fuisse demissum.

Anno 1516. Ferdinndo catholico Hispaniarum et Siciliæ regi mortuo succedit Carolus

Austriacus ex Joanna Castellana filia eius nepos.

Decimo sexte kalendas februarij auspicante salutis anno millesimo quingentesimo decimo sexto

Ferdinandus catholicus Arragoniæ, Castellæ et Neapoli rex die mercurij post mediam noctem una

amplius hora animam placide efflavit Madrigalegij prope castra Julia cum Hispalim festinaret

princeps iustitiæ cultu, prudentiæ laude, animique præstantia excellentior omnibus qui unquam in

Hispania extiterunt, Carolum Austriacum nepotem suum hæredem scripsit.

Sub hoc rege res quinque memoria inprimis dignæ contigere. Eius enim tempore et auspicijs

novus ad Occidentem orbis reperiri est cæptus. Judaos omnos Hispania expulit. Regnum Granadæ

pulsis universa Hispania Saracenis, cæpit. Misso in Italiam Fedinando consalvo ac in Navarram

Feredico Toletano Albæ duce regnum Neopolitanum ac Navarræ Hispanico adiecit sed hoc

maxime admirandum quod anno 1492 ab ignote rustico brevi largoque gladio in celle tam arcitor

sit cæsus, ut nisi interioris lineæ vestis collare, quod tum temporis artificioso fæmineo opere

durissimum fieri ac geri solebat obstitisset caput illi sine dubio amputasset tunc leviter vulaerator

erasit. Sepultus est Granadæ mausoleo pro se successoribusque suis ad hoc dicto anno 1492

ædificato.

Catholicus rex Hispaniæ.

Ceterum Ferdinando huic catholici cognomen ab Alexandro VI P.P. datum fuisse Mariana alijsque

testantur. At Lipsius tradit Alfonsum bellis contra Mauros anno 731 gestis clarum iam olim

catholici regis cognomen meruisse : idemque antea Recaredo regi datum in concilio Toletano cum

Gothorum gentem abiectis Arij delirijs in ecclesiæ castra reduxisset ac tertium idem in Ferdinando

333

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!