16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 141 v (213)

1511

Beatrix de Luna fundatrix domus Beatæ Mariæ de Fontibus.

In Hispanis 8 aprilis obijt domina Beatrix de Luna, uxor illustris domini Blasij de Alegario qui

fuerunt fundatores domus Sanctæ Mariæ de Fontibus in diœcesi Oscensi.

Jacobus Croyus, episcopus fit dux Cameracensis et eius liberalitas erga Cartusianos.

Jacobus Croÿus Cameracensis episcopus et Cameracesij comes ab Maximiliano cæsare obtinet ut

Cameracum ducatus titulo honoraretur. Hinc novis insignibus assumptis primus omnium

episcoporum dux Cameracensis atque Cameracesij salutatus magna pompa Cameracum februarij

decima insequentis anni investitur. Nec tunc temporis pietatis immemor fuit illustris et magnificus

dominus, primo studens tantum honorem apud Deum bonis operibus promeneri, siquidem hoc

eodem anno 1511 venit ad monasterium nostrum in Schuet et ordinavit fieri unam cellam et dotare

eam, pro qua dotatione dedit diversis vicibus mille rhenenses. Insuper quando impetravimus a

capitulo generali pro eodem domino monachatum dedit centum aureos valentes centum et

quinquaginta rhenenses cum frequenter domnus prior et procurator eum visitaverunt quibus

semper exhibuit hilamer vultum et semper recepti ad mensam suam multis præsentibus magnatis

et circa eius latus sederunt.

Conciliabulum Pisanum.

Conciliabulum Pisanum a Bernardino Hispano cardinali Sanctæ Crucis et aliquot cardinalibus

contra Julium secundum indicitur, quod quidem anno sequenti Mediolanum primo post Lugdunum

in Gallia est translatum rege Gallorum illis favente quippe qui in pontificem alieno esset animo

quod recessisset a fœdere contra Venitos. Nec aberat ab hac factione Maximilianus cæsar sed vir

gravis et prudens admonitus a bonis viris sese collegit et celeriter ab hac temeritate discessit. Nihil

tamen effectum est interveniente Julij morte, qui paulo ante contra concilium Pisanum illegitimum

scilicet Lateranense œcumenicum indixerat quod postmodum ann 1517 a Leone 10 aprilis 17

absolutum fuit.

Carolus Egmondius magna belli mole pressum in Italia ac foro-Julij cæsarem videns rupta iterum

pace Brabantiæ fines depopulabatur. Hi iussu Margaretæ Austriacæ contra se armant acceptisque

ab Angliæ rege mille quingentis peditibus Venlonium frustra obsident.

Gelder duo virorum millia in unum coacta Amsterodamum mittit, qui sub-urbiorum partem, ac

viginti duas naves in portu repertas exurunt, abactaque diviti præda in Gendriam sine detrimento

redeunt, ex itinere Bodegraviam spoliantes ac exurentes . Id ægerrime fert Wassenarij regulus inter

Hollandiæ proceres facile primus vir bellicosus. Certior igitur factus partem Geldrorum qui

Amsterodami fuerant apud carthusianos Ultraiectinos consedisse cum exiguis eos copijs invadit

maioremque partem interficit. Geldri qui a clade carthusiana effugerant suis paucitatem

Wessenariorum exponentes cartusiam simul revertuntur, unde ad nobilium virginum abbatiam

Dalam dictam, quo Wessenarius concesserat, pervolant, eumque sine custodijs agentem ac nil

minus quam Geldros expectantem opprimunt, cumque multis alijs omnique præda Arnhemum

captivum abducunt sed mox factis inducijs omnes captivi gratis liberantur.

305

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!