16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

f° 139 r (208)

1509

Celeberrima Leodij comitia pro pace inter Geldros et Brabantos.

Sub initium veris habita Leodij comitia, quibus summi pontificis, imperatoris et regis Galliæ legati

interfuëre : actum de pace inter Burgundiones et Geldros inuenda, multa ultro citroque ab his et

illis proposita responsaque : Burgundis multa petentibus, Geldris nihil concedentibus nihil

promotum. Vide historiam Leodiensem.

Optimo patri possima soboles successit.

Undecim calendas may vita decessit Henricus eius nominis septimus Angliæ rex in sua

Richemunda villa, ubi franciscanorum observantium cœnobium condideret vir catholicæ

Romanæque ecclesiæ studiosissimus.successitque ei filius Henricus octavus quum Arthus natu

maior aliquot annos ante patrem sine liberis obijsset. Regnavit Henricus 8 aliquot annis regie

utque moderatum decet principem : sed mox animo ad intemperantiam libidinem et sævitiam

converso crudelissimus ac impijssimus est factus tyrannus.

Anthonius Vlesenbeke profitetur.

Hoc anno XXJ may emisit professionem in domo nostra ter Schuet domnus Antonius de

Vlesenbeke Bruxellensis cui parentes abunde providerunt de necessarijs ac pater eius multa

obsequia præstitit domui, post cuius mortem venerunt domui C.L. rhenenss communes semel.

Tertia compilatio statutorum publicatur.

Tertiam compilationem statutorum noviter factam in præsenti et duobus immediate præcedentibus

capitulis per nos (diffinitores) et deputatos a nobis diligenter et sufficienter examinatam semel et

secundo approbatam et confirmatam. Iterum et tertio communi omnium nostrum et deputatorum

prædictorum nec non et conventus domus Cartusiæ deliberatione consilio et consensu nemine

disceptante auctoritate privilegiorum nostri ordinis laudamus confirmamus et approbamus.

Illamque publica audientia nostra et deinde per totum ordinem et singulas domos eiusdem recipi,

legi, et publicari et ad instar antiquorum et novorum statutorum observari volumus ad laudem Dei

et huius nostræ sanctæ religionis augmentum in nomine Patris et Filij et Spiritus Sancti. Amen.

Obijt illustrissimus et reverendissimus Anthonius Sorianus, patriarcha ex ordine nostro

assumptus.

Hoc anno naturæ concessit Anthonius Sorianus ex cartusiano Venetiarum patriarcha ac primas

Dalmatiæ. alibi scribitur obijsse anno 1508 ætatis 53 sepultus ad Sanctam Andream

carthusianorum, ex quorum ordine assumptus fuerat 1504.

Item domnus Joannes Weitman, scriptor.

Hoc pariter anno obijt domnus Joannes Weitman, professus domus Aulæ Beatæ Mariæ in Buxia

prope Memmingam Suæviæ oppidum, fuit leberalium artium doctor atque ante ordinis ingressum

parochialis ecclesiæ alibi pastor scripsit librum meditationem vitæ et passionis D. N. Jesu Christ.

Recepti sunt in Schuet 6 augusti Firminus Torment et 12 novembris Philippus vander Noot de

quibus sequenti anno agemus.

Hoc anno Joannes de Bloyere circa finem may fecit donati promissionem in manu notarij prout

moris est, qui dedit aliqua bona in Laken quæ postea fuerunt vendita pro summa IIIJ C florenorum.

Nicolaus Ruistrius, episcopus Atrebatensis moritur.

Nicolaus Ruistrius, episcopus Atrebatensis Mechliniæ moritur, atque Lovanij in Beati Petri

basilica, chori medio sepulturæ traditur hoc epitaphio æri inciso cohonestatis : Hoc Saxo tegitur

pientissimus pater Nicolaus Ruistre de Luxemburgo episcopus Atrebatensis, domus Burgundiæ

consiliarius, et servitor fidelissimus, insignis huius ecclesiæ præpositus et universitatis

298

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!