16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

f° 121 r (172)

1500

Margaretam Eboracensem Caroli Audacis viduam infantem ulnis gestasse omnes historici

concorditer affirmant.

In quadrinie quod est inter monasteria carmelitarum et fratrum ordinis Sancti Augustini arbor erat

non parva tota deaurata. Sed omittamus talia. Ceterum quod pœne sui oblitus ponere illustrissima

domina, domina Margareta de Jorke, ducissa Burgundionum quæ secunda fuit uxor ducis Caroli,

quem Hermolans barbarus in oratione quadam nominat regem Belgarum, et eadem Margareta fuit

soror regis Angliæ cuius Margaretæ permulta sunt et magna beneficia huic ecclesiæ nostræ domus

Capellæ et fratribus huius domus frequenter exhibita, cuius memria cum laude et multa gratiarum

actione nobis esse perpetua debet. Illa inquam Margareta Gandavi puellum Carolum portavit ad

baptismum. Quod vidi scripsi. Nam illo tempore cum multis alijs hominibus ego stabam prope

capitolium. Et cum transiret puerum ferens in brachijs vidimus illum holosericis involutum atque

biffino velamine porquam tenui et perspicuo coopertum. verum an semper et continue portaverit

eum non audeo affirmare facere non possum quin festivum quoddam et elegans carmen huc

adducam concinnatum luculenter ab insigni theologo Ægidio Delpho de ann die et hora nativitatis

filij archiducis.

Primum distichum est chronographicum, colloge litteras numerales

AVgVstIs ætatIs et faVsto sIdere cœli x

CaroLVs eXortItur posset aMæna saLV

Quis fuit ille dies rogitas : quo nomine clarus ?

Tunc jubileus erat : tunc que bisextus erat

X o littera huic non admittitur.

256

Hunc sexto digesta puto infirmiare calendas

Interculares Syllaba sola dolet

Quæ fuit hora putas qua gaudia tanta levantur

Tertia vult ortum vix sibi quarta tenet

Hactenus domnus Joannes Ammonius de Baptismo Caroli V. Sed lubet meis conterraneis illud

occinere

Præterit ista dies, nascitur origo secundi

An labor an requies, sic transit gloria mundi.

Ut paulatim ad nostra descendamus subnectamus quæ ipse domnus Ammonius pergit scribere.

Eodem anno post Pentecosten in æstate quidam meus aliquando in litterarum ludo condiscipulus

professionem fecit in ordine cartusiano in domo Vallis Regalis prope Gandavum, nominatur autem

frater ille Jacobus de officina oriundus ab Antverpia emporio percelebri, quam profesionem et

auditura et visura venit illustrissima domina, domina Joanna regina Castellæ, quæ Gandavi

etiamnum morabatur. Nam domus principis non admodum longe abest a domo ordinis nostri. Et

ego cum ceteris etiam id temporis aderam. Illa cum suis heroinis erat in sacrario et permanserunt

ibidem usque dum divinum officium peractum fuit. Quo finito statim egrediebatur et venit in

aream quæ est ante introitum templi ubi currus erant eius et equi. Ibi tum proprius accessi non

tantum ut eam viderem, sed etiam ut audirem eam loquentem. Loquebatur autem dulciter.

Aspectus eius gratiosus admodum et valde modestus et affectu miti prædita mihi videbatur.

Prorsus rege digna uxor mihi visa est et regio honore digna. Prædictus autem frater Jacobus fuit

vicarius in domo professionis suæ. Aberat tunc archidux nam ut scribit Huterus mense mayo

Bethuniæ ac ad fanum Audomari inauguratur inde Dunkerkam pervenit tunc Grevelingam ubique

liberaliter donatus. Quinto idus junij colloquium habuit cum Henrico rege Angliæ et regina uno

milliari a Caleto. E Flandria Lutzenburgum proficiscitur ubi dicto acceptoque sacramento in

ducem inauguratur relicta ditionis gubernatiore marchioni Badensi.

Domnus Simon Vilayn venit ad ordinem.

Hoc anno ipso die Epiphaniæ Domini venit ad monasterium in Schuet honestus iuvenis magister

Simon Vilain artium magister, filius naturalis generosi viri dominus Philippi Vilain, militis

consiliarij ducatus Brabantiæ qui permansit in vocatione sua ac professionem emisit anno

sequenti, qui domui reliquit satis bona vestimenta de quibus comparavit sibi sua necessaria et

expensas tam in vestitione quam in professione ex quorum pretio empti sunt tres rhenenses in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!