16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

f° 91 r (112)

1476

Domnus Joannes Balen, quondam vicarius cartusiæ Bruxellensis laudatur.

Ipso die Virginum obijt domnus Joannes Balen, monachus professus domus Capellæ, receptus ad

ordinem a domnus Laurentio, priore. Ante ingressum ordinis fuit magister artium in Porco

promotus cum domnus Arnoldo Kaerman, priore dictæ domus et visitatore. Ita laudabiliter se

gessit in ordine quod factus sit prior Amsterdami fere sex annis inde domum reversus cum domus

Bruxellæ esset initiata illuc missus est vicarius. Et idem post aliquot annos electus est in priorem

domus Zeelem prope Diest. Ubi fuit circiter decem annis priore quo tempore multas eleemosynas

contulit domui nostræ Bruxellensis. Exinde absolutus quia podagricus esse cæpit ad domum

professionis suæ reversus est. Ubi laudabiliter et gratiose vitam finivit. Hic fuit valde dulcis et

modestus, morigeratus, mansuetus et religiosus et bene ab omnibus dilectus.

Joannes de Indagine, scriptor celeberrimus.

Circa annum 1476 obijt domnus Joannes Indagine, monachus professus domus Montis

S. Salvatoris prope Erphordiam qui alias fuit prior dictæ domus et domorum S. Elizabeth prope

Isenacum et Misericordiæ Dei prope Frankenfort et Gratiæ Dei prope Stetin, habetur nomen eius

sequenti anno 1477 in charta. Vir fuit in divinis scripturis studiosissimus et valde eruditus, atque

iniure canonico egregie doctus ingenio clarus consilio promptus et providus, plusquam trecentes

tractatus edidit, et questionum solutiones pene innumeras et insignis item in multis libros bibliæ

commentarios elegantes composuit. Vide Bibliothecam Cartusianam.

In carta huius anni habetur dominus Joannes, vicecomes de Cobornio miles dominus de Triaco,

fundator domus Glanderij. Item in carta 1488 fere ijdem verbis an idem vel alius forte filius quia

hic additur de fundatoribus.

Decanus Anderlaci resignat decanatum.

Anno 1476 2 a feria in Paschalibus dominus Petrus de Thimo, de quo supra egimus resignatis

decanatus Anderlectensi et alijs pluribus beneficijs monachus factus est in Schuet multa passus

est.

Margareta Mesmakere ordinat fieri cellam.

Domicella Margareta Vuytenberghe prima uxor Guilielmi de Mesmakere, secretarij opidi

Bruxellensis curavit fieri hoc anno unam cellam notatam littera K, quæ insuper tot et tanta

beneficia contulit domui. Ut vocaretur mater conventus quam in principis fundationis huius domus

diximus vidisse patres nostros en Spiritu.

Item Maria vander Borch.

Item domicella Maria vander Borch quæ anno 1474 emerat vinaria tot Ossenhem IIIJ C L

rhenensibus pro sustentatione unius monachi, hoc anno ordinavit fieri unam cellam signatam

littera L pro cuius constructione dedit anno 1478 centum quinquaginta coronas quamlibit XXIIIJ s.

Domnus Joannes Florentis recipitur.

Domnus Joannes Burgis, alias Florentis, noviter promotus in artibus et partim expensis huius

domus Lovanii in studijs sustentatus circa Pascha ad hanc domum alitricem suam divertit et

regulariter protractus tandem de licentia principalis visitatoris et consilio domnus Henrici

quondam hic Prioris, qui juvenem noverat, fuit receptus 28 julij et 2 augusti vestitus, post gradum

sacerdotij adoptum obiit ut infra dicitur.

Hoc anno MCCCCLXXVI domnus Henricus Arnoldi prior carthusiensis in Basilea venerabilis et

multum devotus pater edidit typis expressum litaniam magnæ efficaciæ contra Teucros pessimos

Christiani nominis inimicos (p. 124 de quo vide Biblioth.)

169

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!