16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

f° 76r (83)

1467

Philippi Boni principis nostri obitus.

Anno 1467 decima septima calendas julias Philippus Bonus Burgundiæ et Brabantiæ dux, Flandriæ comes,

etc. moritur Brugis ætatis anno 71, imperij 49. Atque apud cartusianos Divionenses (quorum cœnobium

Philippus Audax eius Avus fundaverat) in familiari sepulchro recunditur: posteaquam Brugis in Beati

Donationi, iuxta ei fuissent persoluta, mille et sexcentis/sexentis in eius funere tædis ardentibus. Sepulchro

appendi posset, tale a Locrio inventum chronographicum:

qVIs SILet InqVIrIs, sVb dIVIte MaVsoLeo

SVI/SVb CVIVs pedIbVs dIdICIt se Sedere gaLLVs

Reliquit paratæ pecuniæ quadraginta aureorum liliatorum millia; argenti non ( Divitiæ) signati markas

hoc est semilibras septuaginta duas supra septingentas: atque supellectilem ad bis decies seu vicies centena

aureorum liliatorum millia estimatam.

Prolem vero unicam legitimam reliquit superstitem Carolum Charlosij comitem ex Elizabetha Lusitania

tertia coninge susceptum. Nothos autem quam plurimos.

Carolus Audax

Carolus cognomento Audax, Philippi Boni et Isabellæ Lusitaniæ filius, succedit a paterna dominia. Is

bellator summus fuit ac summis regibus formidabilis, iustitiæ religionisque cultor. Dum Gandavi

inauguratur populari dissidio turbæ iniectæ ducem percelluerunt quæ antiquæ privilegia repetebant.

Hoc anno et mense ex cartusia missa fuit domnus Dionysio a Rickel propter excellentiam sanctitatis et

doctrinæ (per authonomasiam cognomento cartusiano), ut se conferret Buscoducum ad initiandam ibi

domum ordinis. Præerat tunc universo ordini reverendus pater domnus Joannes Roesendael patria

Neomagensis. Vir aptissimus huic sæculo et negotio, qui est designatus ad hoc videtur a Deo divinitus, ut

nascentem hanc plantationem et provinciam promoveret, scribit autem ad domnum priorem cartusiæ

Ruremundanæ in hunc modum.

Copia commissionis de mittendo domnus Dionysio a Rickel ad regimen novæ fundationis/plantationis

prope Buscoducum.

Frater Joannes prior Maioris Cartusiæ venerabili fratri in Christo priori domus de Bethleem in Ruræmunda

ordinis nostri salutem in Domino sempiternam et per meritam/meritum obedientiæ regnum promereri

gloriæ sempiternæ.

Litteras vestras, litteras que procuratoris domus vestræ, nec non litteras domnus Dionysij monachi dictæ

domus vestræ super nova plantatione prope Buscumducis iam inchoata recepimus in effectu continentes

quomodo in ipsa plantatione iam ædificata est una capella et quinque cellæ pro habitatione religiosorum, et

alia ædificia multa iam constructa, qualia etiam iam sunt data ad opus dictæ novæ plantationis, quantave

promissa a diversis personis, cum quanto etiam desiderio venerabilis vir domnus Ludolphus fundator dictæ

novæ plantationis anhelet, ut illuc mittantur personæ ordinis, ita ut de nimia dilatione hoc faciendi iam

tristetur. Omnibus itaque his et alijs in dictis litteris extensius expressis bene consideratis, et attento per

maxime quod nedum dictus fundator, et alius venerabilis vir magister Martinus eius cooperator, verum

etiam populus cum magna devotione unam plantationem ordinis nostri in patria sua habere desiderat.

Auctoritate nostri Capituli Generalis tenore præsentium vobis committendo mandamus quatenus ad

dictum locum vos personaliter transferatis, et dicto domino Ludolpho fundatori principali et domino

Martino eius prædicto cooperatori vos præsentatis, et locum prædictum cum omnibus pertinentijs suis,

possessiones, agros, nemora, prala/prata redditus, et quæcunque alia bona immobilia et mobilia iam oblata

et offerenda ex parte ordinis acceptetis ad opus et incrementum prosperum dictæ novæ plantationis. Et

quia nova plantatio prædicta indiget uno bono rectore, auctoritate

Cor Philippi Boni auro et argento decoratum missum fuit, ut petierat Hierosolymas in locum Calvariæ in

ecclesiam dominicæ resurrectionis per episcopum Atrebatensem cum magno comitatu et pompa

muneribusque ac cimelijs; verum alibi legi non potuisse episcopum ultra Venetias procedere, ideo Romam

revertisse ac cor principis in Vaticano reposuisse.

139

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!