16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 71r (73)

1460

Jacobus Rubs, prior Gandensis laudatur.

Anno 1460 ad meliorem vitam migravit venerabilis pater domnus Jacobus Rubs, nono/nonis martii.

Professus et prior cartusiæ Gandensis nominatissimus et nunquam satis laudandus, raræ namque virtutis

fuit et gratiæ, prius prior domus Vallis Sancti Spiritus in Gosnay. Dilectus fuit a suis et honoratus ab exteris.

A Burgundionum duce, magnatibus et nobilitate plurimum cultus. Senatui populoque Gandensi

gratissimus/gratissimo, præcipuus pacis inter ducem et Gandenses cooperator et auctor, cuius gratia

frequenti legatione functus fuit. In spiritualibus vero pietateque (quæ ad omnia utilis) exercitatissimus

extitit. Fuitque prior 30 annis, convisitator 18, visitator 11. (Nooit genoeg te loven, door iedereen geliefd,

o.m. door de graven van Boergondië. Was eertijds prior Val-St-Esprit in Gosnay).

Joannes Meert sacellanus Sanctæ Gudulæ ordinem Cartusiensem in Schuete profitetur.

Hoc anno 1° aprilis nomen dedit ordini domnus Joannes Meert, Bruxellensis capellanus Sanctæ Gudulæ et

unus ibidem hebdomadalium sacerdotum, qui fuit hic multo tempore cantor chori, ligator librorum et

formator brillorum cuius parentes sunt sepulti in Schuete, qui monasterio legaverunt domum suam

Bruxellis prope S. Catharinæ.

Turris affixa capellæ Nostræ Dominæ fabricatur.

In eodem mense campanile sacelli Dominæ Nostræ fabricatum fuit per Joannem Herentals carpentarium.

Nam prima turris nimis exigua erat campana erat ponderum II C LXXXV et Melchior vocata fuit quam

dederunt in eleemosynam dominus Franciscus, miles Cathalanus servitor ducis et Jacotten adiutor eius et

magister Joannes Buscoducensis.

Item domnus prior fecit fieri, seu emit unam minorem campanam vocatam Mariam ponderum centum

quinquaginta quinque quæ servit pro horlogio/horologio, venditis alijs duabus campanis minoris ponderis

quæ fuerant ante adventum fratrum

Magister Michael habuit pro horlogio/horologio XL/XI coronas.

Vivaria fiunt.

Eodem anno feria quinta post festum Paschæ incæpta sunt fieri vivaria versus boream et deinceps

completa, adiuvante domino Waltero Vanden Winckele pio memoria.

Visitatores.

Hoc anno in Capitulo Generali instituti sunt visitatores huius provinciæ domnus Joannes Versaren prior

Gand. et domnus Arnoldus Kaerman, professus Capellæ. A quo Capitulo talis emanavit ordinatio quæ satis

indicat per quos et quales turbatus et afflictus fuerit ordo et sequitur de verbo ad verbum huc translata.

Ordinatio.

Cum iuxta tenorem ordinationem Capituli Generalis anni 1413 quæ incipit: ad reprimendum ambitiorum

temeritatem etc. Quæcunque persona ordinis quæ per se vel per alium impetraret vel afferret litteras

quorumcumque principum, vel dominorum ecclesiasticorum vel laicorum ad Capitulum Generale vel ad

Reverendum Patrem priorem Cartusiæ deprecatorias vel comminatorias super institutione vel destitutione

cuiuscunque personæ officij vel administrationis cuiuslibet ordinis nostri si persona pro qua scriptum esset

obedientiam obtinuisset ipso facto illa obedientia essent privati, vel alias inhabiles pro quacunque nostri

ordinis in posterum obtinenda. Et licet dicta ordinatio fuerit solenniter confirmata, nonnulli tamen suæ

salutis obliti et diabolica ambitione cæcati procurare similes litteras callide in sui ipsius confusionem quam

et/ut decipiant favorem dietim non cessant ad dictum Capitulum vel præfatum Reverendum Patrem

cartusiæ similes litteras mendicantes multiformiter asportare sive mittere vel alias per indirectum asportari

facere. Idcirco volentes merito, ut tenemur, periculis animarum intollerabilibus obviare, intimamus

omnibus personis ordinis, qui talibus fuerunt hactenus temeritatibus implicati, quod vigore dictæ

ordinationis absoluti sunt ab administrationibus ipso facto. Ideoque debent tam sibi quam ceteris personis

ordinis sibi subditis providere, cum privati regimine potestate caveant ligandi atque absolvendi.

129

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!