16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 68r (67)

1456

Ad hunc igitur, electus Leodiensis quoniam susceptor suus ille erat gratulandi, ergo Bruxellas cum

splendidissimo comitatu advolavit, ubi aliquandiu versatus, Leodium tandem reversus est.

Prima missa quæ fuit de Spiritu Sancto cantatur in Vigilia Nativitatis Beatæ Mariæ, qui dies est natalis

S. Stephani episcopi Diensis.

In ipsa Vigilia Nativitatis gloriosæ Virgins Mariæ, congregatis patribus et fratribus inceperunt secundum

modum ordinis a missa de Spiritu Sancto (quam cantavit prior Antverpiæ domnus Arnoldus de Helmont

cuius diaconus fuit domnus Arnoldus Karman) divinum officium. Die antem Nativitatis eiusem summam

missam cantavit de eadem solemnitate domnus Henricus Loen prior domus Capellæ et convisitator

provinciæ.

Primi monachi deputati ad inchoandam hanc novam plantationem, et quas obedientias acceperunt.

Venerunt igitur in principio inchoationis huius domus pro divino officio celebrando, sex monachi cum uno

converso et duobus donatis in servitium dictorum monachorum. Patres commissarij in principio aliquem

pro rectore huius domus non constituerunt eo quod ad instantiam oppidi scripsissent ad cartusiam pro

domno Henrico Loen habendo. Sed de dictis sex monachis ordinaverunt domnum Arnoldum Karman

professum domus Capellæ in vicarium huius novæ domus et plantationis, in procuratorum domnum

Nicolaum de Harlem professum domus Antverpiæ et domnum Jaspar vander Stockt, professum domus

Capellæ in sacristam, domnum Cornelium Block de Tolnis professum domus Diestensis et domnum Petrum

de Casleto professum Sylvæ Sancti Martini, cantores, et domnum Joannem de Blisia, professum domus

Leodiensis, infirmarium, quem domnus Jacobus de Gruytroede, prior domus Leodiensis sanctitate et

doctrina celebris in propria persone adduxerat. Et sic quilibet monachus officium et obedientiam specialem

habebat. De laicis vero fratrem Joannem Collaert, conversus professu domus Brugensis in coquinarium,

fratrem Joannem Coese donatum domus Diestensis in coquum et fratrem Simonem Hunettre domus Sylvæ

in protarium, et sic quilibet eorum etiam specialem habuit obedientiam et officium.

Locus luctus versus est in locum gaudij.

Et notandum quod hic annus centesimus sit ab anno quo prælium commissum est inter Brabantos et

Flandros, scilicet 1356, regnante Joanna ducissa Brabantiæ sicut præfati sumus in initio huius scriptionis et

strages magna contigit in præfato loco ter Schuete. Unde pie credendum est tam ex divina providentia

quam etiam ex cœlesti influentia prædictam capellæ et monasterij erectionem a longe ex principijs remotis

sumpsisse exordium. Ut/Et ubi pridem mors oriebatur corporum ibi vita resurgeret animarum. Et locus qui

tempore belli prædicti, factus est locus stragis, mortis, luctus ac tristitiæ, anno centesimo qui jubilæus

gratiæ dicitur ex divina gratia pacis, vitæ, gaudij et consolationis gratiæ et gloriæ triumphalis Vincentium in

bello spirituali. Et sicut quam plures diversarum tunc patriarum ad pendenda corpora non tantum

proximorum, sed etiam sua cum armis et fustibus et sonitu bellico ad dictum locum convenerunt. Ita et

nunc post tanta tempora ex diversis mundi partibus ad dictum locum ad lucrandas animas cum devotis

orationibus et varijs exercijs/exeniis et oblationibus conflueren, aut etiam per ingressum religionis se

totaliter Deo et Beatæ Virgini mundo moriendo et renunciando offerrent.

Notant insuper vexilliferum ducisse qui standarium ducale in acie cadere in terram permisit cognominatum

fuisse de Ascha de sic per alium eiusdem cognominis simplicem et timoratum videlicet per Petrum de

Ascha (de quo superius scripsimus) in eodem loco novo standario et vexillo Reginæ Cœli et Terræ cum

armis Beatæ Virginis Unigenitum suum in brachio deferrentis sursum deberet sublinari et reparari ad

salutem.

Domnus Henricus Loen, rector novæ plantationis Bruxellensis.

Eodem mense septembri cum patres essent Antverpiæ in nundinis nuntius redijt ex cartusia qui

obedientiam detulit domno Henrico Loen, priori Capellæ ut regimen susciperet novellæ plantationis

Bruxellensis qui hactenus ignonraverat Sibi fabam cudi conventus igitur Capellæ elegerunt sibi in priorem

domnus Arnoldum Karman, qui fuerat missus ad domum Bruxellæ tanquam vicarius. Et cum commissarij

huc pergerent, ut electionem de se factam significarent, duxerunt secum domnum Joannem Balen,

professum dictæ domus Capellæ qui eius vices susciperet et fuit aliquot annis hic vicarius, postea prior

Diestensis.

123

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!