16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 67v (66)

1456

Apportatus et eleemosynæ minuuntur in Schuete.

Oppidum Bruxellense contribuit in dificationibus monasterij

Ex eo quod fama publica cucurrit in plateis quod oppidum Buxellense prædictam novam plantationem

ordinis Cartusiens. fundavit, et quod sic idem oppidum de sua pecunia publica ipsum monasterium velut

patronus faceret ædificari (quod et verum et satis iustum et congruum rationi videbatur) homines parum

aut nihil conferre curabant cum tamen contrarium sperabatur per eleemosynas et apportatum

peregrinorum posse construi/constitui et ædificari monasterium. Etiam tunc temporis populus

afflictus/affectus fuit peste, fame, nec non bello. Igitur in senatu per amicos propositum fuit an prædicta

ædificia iam incepta ruinæ dimitterentur subiacere, an de pecunia publica perficerentur, et tandem

conclusum est magis ad Dei et Beatæ Virginis ac oppidi honorem ac eiusdem oppidi utilitatem fore ut

quingenti floreni renenses de ærario publico ad opus prædictæ primæ levis structuræ dari et persolvi

deberent et notarunt pij homines quod altero die sequenti ( libro fundat. fol. 18) eiusdem anni et mensis

scilicet 26 aprilis anni 1456 extitit ordinatum tricenarium de Spiritu Sancto pro benefactoribus dictæ novæ

plantationis. Velox enim fuit nuntius, seu Spiritus ille qui corda rectorum et consiliorum opidi Bruxellensis

ad huiusmodi pecuniæ per rectionem uno die et altero corda patris cartusiæ et diffinitorum Capituli ad

compensationem et ( nota calamum scribæ velociter scribentis) retributionem perlustravit ac promovit

hisce verbis: pro rectoribus, consiliarijs oppidi Bruxellensis, et omnibus fautoribus et operarijs gratis

laborantibus et manum adiutricem porrigentibus circa novam plantationem, per dictos consiliarios et

rectores præconceptam et iuxta dictum oppidum de novo erigendam fiat in qualibet domo ordinis unum

tricennarium de Spiritu Sancto, lego quidem in monumentis huius domus hanc ordinationem factam hoc

anno 1456 sed alibi ex chartis notavi annum præcedentem. Sed non audeo affirmare nisi quod utramque

ordinationem, pie credim, eodem tempore sicut narratur contigisse, factam fuisse.

In eodem Capitulo huius anni 1456, commissio data est visitatoribus et priori Antverpiæ quatenus evocare

valeant personas compositas de domibus provinciæ sine priorum et conventuum suorum contradictione

cum pace tamen, vocandorum ad honorem Dei et ordinis in nova plantatione prope inclytum oppidum

Bruxellense collocandas.

Item anno prædicto mense augusti dederunt domini legislatores ultra prædictam summam quingentorum

renensium ad opus emptionis utensilium pro fratribus proxime venturis centum florenos rhenenses et

tractatum est de priore Capellæ domno Henrico Loen in restorem novæ domus instituendo. Quare ad

instantia oppidi alij priores comissarij certum nuntium diexerunt ad Cartusiam cum litteris.

Visio cuiusdam matronæ.

Quædam devota matrona Bruxellensis Margareta Vuyten Berghe, uxor Wilhelmi Mesmakers, in visione

nocturna videbat ipsos fratres cartusienses cum eorum habitu venire ad dictam novam plantationem, et ut

fertur, dictum est ei quod ijdem fratres consolarentur eam in suis necessitatibus et infirmitatibus quas

crebro patiebatur. Cum igitur postea rector sive procurator huius domus venisset ad eam visitandum retulit

eis quod per omnia eiusdem habitus erant fratres qui eidem in visione apparuissent. Unde miram et valde

magnam cæpit devotionem ad hanc plantationem, in qua cellam construi fecit, et propter alia beneficia in

esculentis et poculentis mater domus dicta sit.

Ludovicus postea rex Galliæ huius nominis XI profugus apud principem Belgarum.

Ludovicus Galliæ delphinus patri Carolo VII Galliæ regi insensus ad Philippum principem confugit, et

annos quinque apud Belgas humanissime/humanissirie est habitus. At magno nostro malo et damno quod

postea sensimus, non sine præsagio ipsius regis qui (ut fertur) dixit Philippum recepisse vulpem quæ

postea Gallinas ipsius devoraret.

122

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!