16.06.2013 Views

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

f° 1 - Cartusiana

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

f° 61r (53)

1451

Consilium amani et senatus Bruxellensi, de capella construenda in Schuete.

Revertor ad præcipuum nostræ intentionis scopum qui est scribere de domo Dominæ Nostræ de Gratia.

Prædictis igitur et alijs multis signis et prodigijs omnium ore divulgatis multa dona et oblationes auri et

argenti cereorum et aliorum rerum dictæ Dominæ Nostræ de Gratia per utriusque sexus homines oblata et

apportata fuerunt ad eiusdem gloriam et honorem super quibus matura deliberatione habita visum est

dominis amano et senatui Bruxellensi quod honestum esset, et iuribus et rationi congruum quod dictæ

oblationes iam datæ et in posterum apportandæ ad Dei atque gloriosæ Virginis Mariæ honorem et/ut ad

divini cultus augmentum in loco eodem deberent expendi et converti, et quod ad illum finem terræ

necessariæ de eadem pecunia deberent comparari ut una pulchra et notabilis capella in dicto loco construi

et ædificari possit. Quod Deo auxiliante factum est et adhuc permanet, monasterio quamvis e fundamentis

everso.

Carolus, filius Philippi ducis Brabantiæ, primarium lapidem capellæ Nostræ Dominæ de Gratia posuit.

Anno igitur 1450 omnibus necessarijs ad dictum opus præparatis et habita prius a diocesano et duce

Philippo et Capitulo ac parochia Anderlectensi licentia ut oportet. Metuendus dominus Carolus de Cherlois

prout unicus hæres et filius eiusem ducis Philippi, profesto Cathedræ die sabbati in ieiunio primarium

lapidem suis armis insignitum huius capellæ posuit. Et eodem die de consensu episcopi Cameracensis

primam missam in parva domuncula ibi stante, ut præmissum est, celebrari fecit.

Joannes archiepiscopus Remensis visitat Dominam Nostram de Gratia et largas largitur indulgentias.

Post hæc in aprili dum constueretur capellæ venit huc in propria persona ad visitandum nostram Dominam

de Gratia et ad audiendum missam Joannes archiepiscopus Remenis qui contulit certis diebus per annum

visitantibus dictam capellam et ad ipsum ædificiam/ædificium eleemosynam tribuentis largas indulgentias

ut patet ex subsequenti copia.

Joannes X miseratione divina archiepiscopus et dux Remensis primus par Franciæ ac Sanctæ Sedis

apostolicæ legatus natus, universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Licet is,

de cuius munere venit, ut sibi a Christi fidelibus digne et laudabiliter serviatur, et de abundantia pietatis

suæ quæ merita supplicum excedit, et vota bene servientibus multo maiora tribuat quam valeant

promoveri. Nos tamen nihilominus desiderantes reddere populum acceptabilem Domino, ac fideles Christi

ad complacendum ei quasi quibusdam illectivis muneribus. Indulgentijs videlicet et remissionibus

invitamus ut reddantur exinde divinæ gratiæ aptiores. Cupientes igitur ut capella ad honorem gloriosæ

Virginis Dei genitricis Mariæ in loco vulgariter dicto ten Schuete extra muros opidi Bruxellensis nostræ

provinciæ ac Cameracensis diœcesis noviter constructa magis assiduis et quo ad cultum divinum congruis

in posterum frequentetur honoribus, et eidem in suis ædificijs sibi necessarijs una cum eorum quæ ad

eundem cultum spectant largiori administratione promptius succuratur. De omnipotentis Dei misericordia,

gloriosæque Virginis Matris eius et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum meritis et

intercessione confisi omnibus vere pœnitentibus et confessis dictam capellam visitantibus et eidem manus

porrigentibus adiutrices in Nativitate Domini Nostri Jesu Christi, Circumcisionis, Epiphaniæ, Parasceves,

Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis, Sanctissimis Sacramenti, Joannis Baptistæ, beatorum

Petri et Pauli, ceterorumque apostolorum, atque Evangelistarum, Beatæ Mariæ Magdalenæ,

beati

X Is fuit Joannes Juvenalis de Ursinis, domini de Treinal et Michaelæ de Vitry filius et scriptor historici

Franciscio/Franciæ, obijt 14 jullij 1473, sepultus ante maius altare metropolitanum.

108

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!