13.06.2013 Views

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

jyi = uai; Q = cai; T> = Tai; 57, 11 TABS; 49, 21 et 126, 25 APXS),

2) virgula a sinistra dextrorsus deorsumque ducta: ^ = v, quam

infra per signuni ^ typotheta imitatus est (cf. gl. 199, 34; 40 in

tabula I). — Iota quod dicitur subscriptum deesse solet, raro adscribi-

tur. — Spiritus librarius omnino non posuit. — Accentuum omnium

una usus est forma hac: ^, quae virgula frequenter lineolae rectae ~,

sicut typotheta excudit, simillima est (cf. tabula I). Alia accentus

forma A rarissima est (15, 26; 67, 2). In ponendis autem accen-

tibus summa librarius erat socordia. Nam praeterquam quod inter-

pretamenta foliorum 1 — 7 r iis omnino carent, ne reliqua quidem

omnia accentus habent (cf. gl. 199, 27 — 29 in tabula I) et nonnulla

duobus accentibus instructa simt (cf. gl. 199, 32 in tabula I). Neque

semper recte syllaba accentu effertur (cf. gl. 199, 14). Denique non

semel, niaxime per priorem partem glossarii, virgula " pro v proprie

posita commutatur cum signo ~~ accentus (cf. gl. 38, 40 et 40, 15):

unde iure concludas, haud ita consueta librario fuisse haec signa

rationemque scribendi. — Latiuis vocibus accentus non adscribuntur

nisi 50, 28; 29; 39; 53, 37; 38; 56, 35; 103, 25. — Plura eiusdem

glossae lemmata distinguuntur relicto intervallo: punctum in linca

PRAEPATIO IX

praeterea additur, ubi diversa in eodem versu lertluiata exstant, velut

44, 39. Interpretamenta eiusdem glossae distingui solent inter-

vallo cum puncto in medio addito: rarius punctum deest aut scriptura

continua invenitur. Gontinuantur interpretamenta vel partes eorum

semper in versu inferiore, non superiore. — Correxit autem codi-

cem ipse librarius ex eodem quem descripserat libro, saepe inter

scribendum, velut 17, 3; 30, 14 et ubicumque in glossam posterio-

rem oculi aberraverant. Quae corrigi voluit, expunxit simplici puncto

vel subscripto vel subscripto superscriptoque (110, 29), rarissime du-

plici puncto subscripto, atque delenda postea erasit. Rasura facta,

ne interluceret scriptura, litteras subscripta virgula quae hyplien

dicitur aliquotiens conligavit. Expunctis litteris rectas superscripsit :

quod non semel omisit, ut 89, 53 aveiXnv. Vbi vero alteram litteram

superscripsit inferiore littera non expuncta, videtur voluisse utramque

formam ferre, aut archetypi auctoritate aut sua usus sententia (4, 25;

38; 139, 48 al.) — Omissas glossas postea ita addidit, ut inter

versus lemma et interpretamentum in sua quodque columna scriberet

velut 5, 37, aut in ipso versu columnae latinae post lemma prioris

glossae, velut 25, 23; 113, 33; 194, 20. Quam rationem iam in arclie-

typo apparuisse effeceris velut ex 3, 33: ubi glossa Abigeus aTreXainc si-

militer cum altera Abigio aTreXauvuj conglutinata est. Glossam 130, 8

aliasque eiusdem generis non omiserat, sed cum in illa pagina prius

lemmata omnia, tum demum interpretamenta scriberet interpreta-

mentisque glossae 130, 7 unius tantum versus spatium reliquisset,

reliqua uevuic • eupiOuiuc in eodem versu cum insequenti glossa ponere

coactus est. Contra eadem causa factum est, ut post gL 148, 18

nimio spatio relicto unus versus vacet. — Glossae quae in mar-

gine leguntur procul dubio ab ipso librario, sed ductu minus dili-

genti 8criptae sunt: maximam partem excerptae sunt ex ipso glossario,

sed praeposita graeca voce latinae, in usum scilicet discipulorum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!