13.06.2013 Views

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

CORPVS t GLOSSARIORVM LATINORVM A GVSTAVO LOEWE ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

videntur deperiisse. Sed ex tabulis quibus Tychsenus antiquam scrip-

turam imitatus erat facile intellegitur, fragmenta Tychseniana cum

eis quae etiamnunc exstant ita fuisse coniuncta, ut haec ad superiorem

duplicis folii partem pertinerent, illa ad inferiorem, nisi quod inter

utramque partem aliquid papyri intercidisse probabile est. Haec

autem quattuor fragmenta quin ex Helmstadiensi bibliotheca a. 1810

Gottingam pervenerint et quattuor illae Brunsii tabulae sint eo minus

dubitabimus, quod fragmentis Gottingensibus etiamnunc adscriptum

esse scimus hoc: 'Helmst. 1279' (cf. p. XXXIX). — Duplex igitur folium

fuit et quaternionis olim intimum: fol. I r continuit lemmata p. 559,

21 — 44 fragmenti Gottingensis (Appar. diplom. 8 D r ) et — ut mittamus

quae interciderunt — tabulae Tychsenianae II (partis dextrae) lemmata

45 — p.560, 6; quae exstabant interpretamenta praeter unum (p. 559,23)

perierunt omnia. Fol. I u , uti consentaneum est, interpretamentorum tan-

tum frustula servavit, quae in fragmento G ottingensi (Appar. diplom. 8D U )

et in Tychseni tabulae I parte laeva habentur. Fol. II r continuit lemmata

fragmenti Gottingensis (Appar. dipl. 8C r ) et tabulae Tychsenianae Ipartis

dextrae; fol. II U interpretamentorum frustula (Appar. diplom. 8C tt et tab.

Tychs. II partem laevam) ; reliqua interciderunt. Tamen et lemmata et

interpretamenta pleraque adscitis reliquis glossariis bilinguibus, qui-

buscum haec fragmenta artissime cohaerent, et observato ordine litte-

rarum partim certissime, partim magis minusve probabiliter restitui

possunt. Sic igitur se exceperunt lemmata: 1. 2. Adiectiva exeuntia

in is (Ilabilis — Vocalis); 3. adiectiva exeuntia in is (quorum prima

littera V fuit); inscriptio substantivorum in as exeuntium; enumeratio

horum substantivorum (ab A incipientium) ; 4. continuatur enumeratio

(ab A — C incipientium); item 5. 6. (Celebritas — Firmitas)] item 7. (ab

PRAEFATIO XLI

P, 6, H incipientium); item denique 8. (ab I, H, L incipientium). Haec

dixisse sufficient pro huius voluminis ratione: quomodo lacunae resar-

ciendae sint, ex glossario generali olim perspicuum fiet. — Scripturae

genu8 bene cognoscitur ex tabulis Tychsenianis: litterae sunt unciales at-

que tam similes earum, quas e Digestorum inprimis codice Florentino no-

vimus *), ut fieri vix possit, quin eidem fere tempori fragmenta tribuamus.

Pergamus nunc ad fragmentum Coloniense. In archio muni-

cipali Coloniensi adservatur folium papyraceum, quod olim Wal-

raffianae bibliothecae fuerat. Vnde Walraffius comparaverit igno-

ratur, quippe qui nil reliquerit nisi hanc capsulae qua adservabatur

in8criptionem: 'folium in cortice manuscriptum vocabularii Graeci ex

antiquissimis temporibus.' Primus hoc fragmentum tractavit Theo-

doru8 Bernd in commentatione 'Merkwiirdiges altes Bruchstiick eines

griechisch-lateinischen Glossarii in Koln* Welckeri et Naekii Musei

Rhen. t. V (a. 1837 p. 301 — 329) inserta: denuo examinavit Gottingam

transmissum Carolus Boysen. Saepius Berndio paullo plura appa-

ruerunt quam Boyseno: quod in apparatu indicavimus.

Mirum est quod inter hoc fragmentum et fragmenta Gottingensia

sunima intercedit similitudo: idem est genus scripturae (cf. Berndii

Wrola), eadem materies — rem confirmavit Boyseno Palkenbergius,

professor tum Gottingensis, nunc Rostochiensis, ex accurata fragmen-

tonnn inquisitione; cf. etiam Gardthausenus, Gr. Palaeogr. p. 23 — eadem

e »tdenique magnitudo: nam quod fragm. Coloniense 40 versus habet in

Pagina (270 X 355 mm), Gottingensia autem fragmenta circiter 37

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!