11.06.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Illic res laetae regnumque et regia coniunx

parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas 785

conceditur: unde etiam morientibus datur, ut

"nec longum laetabere: te quoque fata

prospectant paria" Acron Mezentio.

insano hic sine ratione, aut certe magno, ut

"insani feriant sine litora fluctus". indvlgere

vel permittere, vel operam dare, ut

"indulgent vino".

sine nvmine divvm sine fati necessitate: ut

enim Statius dicit, fata sunt quae dii fantur.

evenivnt nec te comitem hinc asportare

crevsam hic versus caret scansione: unde

multi ei 'hinc', multi 'as' syllabam detrahunt.

si tamen vis fide servata scandere, sit

conversio, ut 'eveniunt, nec te hinc comitem',

et potest scandi per synalipham. aliter nec

ecthlipsin, nec hiatum, nec synalipham

recipit.

crevsam quia Latina declinatio est, erit

Latinus accentus.

fas pro fato; quia sequitur '"regnumque et

regia coniunx parta tibi"'.

ille superfluum hoc loco pronomen. olympi

cur in paenultima accentus sit, manifesta est

ratio apud Latinos: quamquam Graeci

discretionem velint per accentum facere

montis et caeli, quod superfluum est.

longa tibi exilia subaudiendum 'obeunda'.

arandvm quia legimus "subtrahiturque

solum", non inmerito dixit nunc 'arandum'.

hesperiam sequenti epitheto Italiam ab

Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia

dicitur. et videtur per derivationem etiam

errori finem dedisse.

lydivs thybris] quia per Tusciam fluit. Tusci

enim a Lydis originem ducunt. lydivs thybris

Tuscus, dictus 'Lydius' a fratre Tyrrheni.

nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum

eos provincia una non ferret, in sortem

miserunt, ut divisis copiis proficisceretur

unus ad novas sedes quaerendas. profectus

Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos

Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in

qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut

'Lydium' diceret. Tusci autem a frequentia

sacrificii dicti sunt, hoc est ¢pÕ toà qÚein.

constat namque, illic a Tage aruspicinam

repertam, ut Lucanus meminit "sed conditor

artis finxerit ista Tages". apud Tuscos etiam

togae usus est; nam hoc habitu in Lydia Iovis

simulacrum fuisse dicitur.

leni agmine leni impetu, vel fluore: et multis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!