11.06.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

irradiaverit felix facit.

atqve haec omina firma secundum Romanum

morem petit, ut visa firmentur. non enim

unum augurium vidisse sufficit, nisi

confirmetur ex simili. nam si dissimilia sint

posteriora, sol-vuntur priora: unde est

"quantum Chaonias aquila veniente

columbas". nam aquila sine dubio columbis

plus potest.

fatvs erat proprietatem disciplinae secutus,

quod augurum 'effata' dicuntur.

intonvit laevvm sinistrum, prosperum, quia

caeleste est; quae enim nobis laeva sunt

dextra sunt, ut diximus supra.

'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum

ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid

sinat, unde alibi "siquem numina laeva

sinunt". sed hoc loco pontificalis inducitur

disciplina. nam ostendit Anchisen, cum vellet

fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro

capite auspicii se obtulit, a diis commotum

petisse de caelo confirmationem; subiungit

enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque

fragore intonuit laevum'. prosperum, quia

sereno caelo sive audita, sive visa fuerint:

quod hic utrumque ostendit 'subitoque

fragore intonuit laevum', quod ad auditum

scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad

visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras

stella facem ducens multa cum luce cucurrit'.

hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo

augurum maxi-mum appellatur. sinistras

autem partes septentrionales esse augurum

disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte

significatiora esse fulmina, quoniam altiora

et viciniora domicilio Iovis.

mvlta cvm lvce cvcvrrit nunc theologicam

rationem sequitur, quae adserit, flammarum

quos cernimus tractus nimbum esse

descendentis numinis; alibi physicam, ut

"vento inpendente videbis, flammarum

longos a tergo albescere tractus".

facem dvcens lumen, quod utique ex facibus

nascitur.

svper labentem quidam hoc verbum unam

partem orationis esse tradunt.

idaea clarvm se condere silva stellae huius

cursus ita significat Troianos conglobatos ad

domum Aeneae Idam petere. Quod dicit

'multa cum luce' ostendit claros; quod

'signantem vias' scintillas quasdam dicit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!